Page images
PDF
EPUB

20

25

30

1

Hadriae novi sinus et quid albus
peccet iapyx.
hostium uxores puerique caecos
sentiant motus orientis austri et
aequoris nigri fremitum et trementis
verbere ripas.
sic et Europe niveum doloso
credidit tauro latus et scatentem
beluis pontum mediasque fraudes
palluit audax.
nuper in pratis studiosa florum et
debitae nymphis opifex coronae,
nocte sublustri nihil astra praeter
vidit et undas.
quae simul centum tetigit potentem
oppidis Creten, 'pater, o relictum
filiae nomen pietasque' dixit
victa furore !

veni? levis una mors est
virginum culpae. vigilansne ploro
turpe commissum, an vitiis carentem
ludit imago
vana, quae porta fugiens eburna
somnium ducit? meliusne fluctus
ire per longos fuit, an recentes
carpere flores ?
siquis infamem mihi nunc iuvencum
dedat iratae, lacerare ferro et
frangere enitar modo multum amati
cornua monstri.
impudens liqui patrios penates,
impudens Orcum moror. o deorum
siquis haec audis, utinam inter errem

35

unde quo

40

45

50

55

60

nuda leones.
antequam turpis macies decentis
occupet malas, teneraeque sucus
defluat praedae, speciosa quaero
pascere tigres.
vilis Europe, pater urget absens :
quid mori cessas ? potes hac ab orno
pendulum zona bene te secuta
laedere collum.
sive te rupes et acuta leto
saxa delectant, age te procellae
crede veloci, nisi erile mavis
carpere pensum
regius sanguis, dominaeque tradi
barbarae paelex'. aderat querenti
perfidum ridens Venus et remisso
filius arcu.
mox ubi lusit satis, 'abstineto'
dixit irarum calidaeqae rixae,
cum tibi invisus laceranda reddet
cornua taurus.
uxor invicti Iovis esse nescis ?
mitte singultus, bene ferre magnam
disce fortunam : tua sectus orbis
nomina ducet”.

65

70

75

[graphic]
[graphic][merged small]

F

ESTO quid potius die

Neptuni faciam ? prome reconditum, Lyde, strenua Caecubum, munitaeque adhibe vim sapientiae. inclinare meridiem sentis, ac veluti stet volucris dies, parcis deripere horreo cessantem Bibuli consulis amphoram. nos cantabimus invicem

5

[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Neptunum et viridis Nereidum comas :
tu curva recines lyra
Latonam et celeris spicula Cynthiae ;
summo carmine, quae Cnidon
fulgentisque tenet Cycladas et Paphum
iunctis visit oloribus,
dicetur; merita Nox quoque nenia.

15

[graphic][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

5

YRRHENA regum progenies, tibi

non ante verso lene merum cado cum flore, Maecenas, rosarum et pressa tuis balanus capillis iandudum apud me est. eripe te morae, nec semper udum Tibur et Aefulae declive contempleris arvum et Telegoni inga parricidae. fastidiosam desere copiam et molem propinquam nubibus arduis ; omitte mirari beatae fumum et opes strepitumque Romae. plerumque gratae divitibus vices

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

mundaeque parvo sub lare pauperum
cenae sine aulaeis et ostro
sollicitam explicuere frontem.
iam clarus occultum Andromedae pater
ostendit ignem, iam procyon furit
et stella vesani leonis,
sole dies referente siccos;
iam pastor umbras cum grege languido
rivumque fessus quaerit et horridi
dumeta Silvani, caretque
ripa vagis taciturna ventis.
tu civitatem quis deceat status
curas et urbi sollicitus times
quid Seres et regnata Cyro
Bactra parent Tanaisque discors.
prudens futuri temporis exitum
caliginosa nocte premit deus,
ridetque si mortalis ultra
fas trepidat. quod adest memento
componere aequus : cetera fluminis
ritu feruntur, nunc medio alveo
cum pace delabentis Etruscum
in mare, nunc lapides adesos
stirpesque raptas et pecus et domos
volventis una, non sine montium
clamore vicinaeque silvae,
cum fera diluvies quietos
inritat amnes. ille potens sui
laetusque deget, cui licet in diem
dixisse 'vixi: cras vel atra
nube polum pater occupato
vel sole puro; non tamen irritum
quodcumque retro est efficiet, neque

30

35

40

45

« PreviousContinue »