Hadriae novi sinus et quid albus peccet iapyx. hostium uxores puerique caecos sentiant motus orientis austri et aequoris nigri fremitum et trementis verbere ripas. sic et Europe niveum doloso. credidit tauro latus et scatentem beluis pontum mediasque fraudes palluit audax. nuper in pratis studiosa florum et debitae nymphis opifex coronae, nocte sublustri nihil astra praeter vidit et undas. quae simul centum tetigit potentem oppidis Creten, 'pater, o relictum filiae nomen pietasque' dixit vana, quae porta fugiens eburna somnium ducit? meliusne fluctus ire per longos fuit, an recentes carpere flores? siquis infamem mihi nunc iuvencum dedat iratae, lacerare ferro et frangere enitar modo multum amati cornua monstri. impudens liqui patrios penates, impudens Orcum moror. o deorum siquis haec audis, utinam inter errem 45 50 F XXVIII ESTO quid potius die Neptuni faciam ? prome reconditum, Lyde, strenua Caecubum, munitaeque adhibe vim sapientiae. inclinare meridiem sentis, ac veluti stet volucris dies, parcis deripere horreo cessantem Bibuli consulis amphoram. nos cantabimus invicem 5 Neptunum et viridis Nereidum comas : tu curva recines lyra Latonam et celeris spicula Cynthiae; summo carmine, quae Cnidon fulgentisque tenet Cycladas et Paphum. iunctis visit oloribus, dicetur; merita Nox quoque nenia. CSPIO XXVIIII YRRHENA regum progenies, tibi non ante verso lene merum cado cum flore, Maecenas, rosarum et pressa tuis balanus capillis iandudum apud me est. eripe te morae, nec semper udum Tibur et Aefulae declive contempleris arvum et Telegoni iuga parricidae. fastidiosam desere copiam et molem propinquam nubibus arduis ; omitte mirari beatae fumum et opes strepitumque Romae. plerumque gratae divitibus vices 5 10 mundaeque parvo sub lare pauperum cenae sine aulaeis et ostro sollicitam explicuere frontem. iam clarus occultum Andromedae pater ostendit ignem, iam procyon furit et stella vesani leonis, sole dies referente siccos; iam pastor umbras cum grege languido rivumque fessus quaerit et horridi dumeta Silvani, caretque ripa vagis taciturna ventis. tu civitatem quis deceat status curas et urbi sollicitus times quid Seres et regnata Cyro Bactra parent Tanaisque discors. prudens futuri temporis exitum caliginosa nocte premit deus, ridetque si mortalis ultra fas trepidat. 15 20 25 30 quod adest memento |