magnum pauperies obprobrium iubet quo clamor vocat et turba faventium, gemmas et lapides, aurum et inutile, summi materiem mali, mittamus, scelerum si bene paenitet. eradenda cupidinis pravi sunt elementa et tenerae nimis mentes asperioribus formandae studiis. nescit equo rudis haerere ingenuus puer venarique timet, ludere doctior, seu Graeco iubeas trocho seu malis vetita legibus alea, cum periura patris fides consortem socium fallat et hospites, indignoque pecuniam heredi properet. scilicet improbae crescunt divitiae: tamen curtae nescio quid semper abest rei. 45 50 55 60 baccharumque valentium 15 proceras manibus vertere fraxinos, nil parvum aut humili modo, nil mortale loquar. dulce periculum est, o Lenaee, sequi deum cingentem viridi tempora pampino. L 20 V XXVI IXI puellis nuper idoneus et militavi non sine gloria: nunc arma defunctumque bello barbiton hic paries habebit, laevum marinae qui Veneris latus custodit. hic, hic ponite lucida funalia et vectes et arcus oppositis foribus minaces. o quae beatam diva tenes Cyprum et Memphin carentem Sithonia nive, regina, sublimi flagello tange Chloen semel arrogantem. 5 10 |