Page images
PDF
EPUB
[graphic][ocr errors]

OLVITUR acris hiemps grata vice veris et favoni,

trahuntque siccas machinae carinas, ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni, nec prata canis albicant pruinis. iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna, 5 iunctaeque nymphis gratiae decentes alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum Vulcanus ardens urit officinas. nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto, aut flore, terrae quem ferunt solutae; nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, seu poscat agna sive malit haedo. pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas regumque turris. o beate Sesti, vitae summa brevis spem nos vetat incohare longam. 15 iam te premet nox fabulaeque manes

TO

20

REESE LIBRARY

et domus exilis Plutonia ; quo simul mearis,
nec regna vini sortiere talis,
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
nunc omnis et mox virgines tepebunt.

VIVERSITY

[graphic]
[ocr errors]
[graphic][merged small]

Q

5:

UIS multa gracilis te puer in rosa

perfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro? cui flavam religas comam, simplex munditiis ? heu quotiens fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora ventis emirabitur insolens, qui nunc te fruitur credulus aurea, qui semper vacuam, semper amabilem sperat, nescius aurae fallacis. miseri, quibus intemptata nites. me tabula sacer votiva paries indicat uvida suspendisse potenti vestimenta maris deo.

10

15

INC

VI

[ocr errors]

5

CRIBERIS Vario fortis et hostium

victor, Maeonii carminis alite, quam rem cumque ferox navibus aut equis miles te duce gesserit. nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem Pelidae stomachum cedere nescii nec cursus duplicis per mare Ulixei nec saevam Pelopis domum conamur, tenues grandia, dum pudor inbellisque lyrae musa potens vetat laudes egregii Caesaris et tuas culpa deterere ingeni. quis Martem tunica tectum adamantina digne scripserit aut pulvere Troico nigrum Merionen aut ope Palladis

[ocr errors][merged small]

Tydiden superis parem ?
nos convivia, nos proelia virginum
sectis in iuvenes unguibus acrium
cantamus vacui, sive quid urimur,
non praeter solitum leves.

20

« PreviousContinue »