Page images
PDF
EPUB

esse quî potui, nisi eum vitæ cursum tenuissem a pueritia, per quem equestri loco natus pervenirem ad honorem amplissimum? Non ignitur potestas est ex tempore, aut quum velis, opitulandi reipublicæ, quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco sis, ut tibi id facere liceat. Maximeque hoc in hominum doctorum oratione mihi mirum videri solet, quod qui tranquillo mari gubernare se negent posse, quod nec didicerint, nec unquam scire curaverint, iidem ad gubernacula se accessuros profiteantur, excitatis maximis fluctibus. Isti enim palam dicere, atque in eo multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut constituendarum aut tuendarum, nihil nec didicisse unquam, nec docere; earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo genere exercitatis concedendam putant. Quare qui convenit polliceri operam suam rei publicæ tum denique, si necessitate cogantur? quum, quod est multo proclivius, nulla necessitate premente, rempublicam regere nesciant. Equidem, ut verum esset sua voluntate sapientem descendere ad rationes civitatis non solere; sin autem temporibus cogeretur, tum id munus denique non recusare; tamen arbitrarer hanc rerum civilium minime negligendam scientiam sapienti, propterea quod omnia essent ei præparanda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset.

IV. LETTERS.

1. M. T. Cicero Terentiæ Suæ S. P. D.

Si vales, bene est: valeo. Nos quotidie tabellarios nostros exspectamus; qui si venerint, fortasse erimus certiores, quid nobis faciendum sit, faciemusque te statim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. Kalendis Septembribus.

2. M. T. C. Terentiæ Suæ S. D.

S. V. B. E. V. In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliæ nostræ, de qua nihil est, quod ad te plura scribam. Tibi enim æque magnæ curæ esse certo scio. Quod me propius vultis accedere, video ita esse faciendum; etiam ante fecissem: sed me multa impedierunt, quæ ne nunc quidem expedita Sed a Pomponio exspecto litteras, quas ad me quam primum perferendas cures velim. Da operam, ut valeas.

sunt.

3. Tull. Terentiæ S. et Pater Suaviss. Filia Tulliola, Cicero matri et Sorori S. P. D.

Considerandum vobis etiam atque etiam, animæ meæ, diligenter puto, quid faciatis: Romæne sitis, an mecum in aliquo tuto loco. Id non solum meum consilium est, sed etiam vestrum. Mihi veniunt in mentem hæc, Romæ vos esse tuto posse per Dolabel

lam, eamque rem posse nobis adjumento esse, si qua vis aut si quæ rapinæ fieri cœperint. Sed rursus illud me movet, quod video, omnes bonos abesse Roma, et eos mulieres suas secum habere. Hæc autem regio, in qua ego sum, nostrorum est quum oppidorum tum etiam prædiorum: ut et multum esse mecum, et, quum abieritis, commode et in nostris esse possitis. Mihi plane non satis constat adhuc, utrum sit melius. Vos videte, quid aliæ faciant isto loco feminæ, et ne, quum velitis exire, non liceat. Id velim diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. Domus ut propugnacula et præsidium habeat, Philotimo dicetis. Et velim tabellarios instituatis certos, ut quotidie aliquas a vobis litteras accipiam. Maxime autem date operam, ut valeatis, si nos vultis valere. VIII. Kal. Formiis.

4. M. T. C. Terentiæ et Tull. Suis S. P. D.

Si tu et Tullia, lux nostra, valetis, ego et suavissimus Cicero valemus. Pridie idus Octobres Athenas venimus, quum sane adversis ventis usi essemus, tardeque et incommode navigassemus. De nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris præsto fuit uno et vicesimo die, sane strenue. Accepi tuas litteras, quibus intellexi, te vereri, ne superiores mihi redditæ non essent. Omnes sunt redditæ: diligentissimeque a te perscripta sunt omnia: idque mihi gratissimum fuit. Neque sum admiratus, hanc epistolam, quam Acastus attulit, brevem fuisse. Jam enim me ipsum exspectas,

sive nos ipsos, qui quidem quam primum ad vos venire cupimus, etsi, in quam rempublicam veniamus, intelligo. Cognovi enim ex multorum amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare: ut mihi, quum venero, dissimulare non liceat, quid sentiam. Sed, quando subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam, ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus. Tu velim, quod commodo valetudinis tuæ fiat, quam longissime poteris, obviam nobis properes. De hereditate Preciana, quæ quidem mihi magno dolori est, (valde enim illum amavi) hoc velim cures: si auctio ante meum adventum fiet, ut Pomonius, aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet. Nos quum salvi venerimus, reliqua per nos agemus. Sin tu jam Roma profecta eris, tamen curabis, ut hoc ita fiat. Si dii nos adjuvabunt, circiter Idus Novembres in Italia speramus fore. Vos, mea suavissima Terentia et Tulliola, si nos amatis, curate, ut valeatis. Athenis, a. d. XV. Kalendas Novembr.

5. M. T. C. Tironi S. P. D.

Omnia a te data mihi putabo, si te valentem videro. Summa cura exspectabam adventum Menandri, quem ad te miseram. Cura, si me diligis, ut valeas: et, quum te bene confirmaris, ad nos venias. Vale. IV. Idus April.

6. M. T. C. Tironi S. P. D.

Andricus postridie ad me venit, quam exspectaram. Itaque habui noctem plenam timoris ac miseriæ. Tuis

litteris nihilo sum factus certior, quomodo te haberes ; sed tamen sum recreatus. Ego omni delectatione litterisque omnibus careo, quas ante, quam te videro, attingere non possum. Medico mercedis, quantum poscet, promitti jubeto; id scripsi ad Ummium. Audio, te animo angi, et medicum dicere, ex eo te laborare. Si me diligis, excita ex somno tuas litteras humanitatemque, propter quam mihi es carissimus. Nunc opus est, te animo valere, ut corpore possis. Id quum tua tum mea causa facias, a te peto. Acastum retine, quo commodius tibi ministretur. Conserva te mihi; dies promissorum adest; quem etiam repræsentabo, si adveneris. Etiam atque etiam vale. IV. Idus hora VI.

7. Cicero Papirio Pato.

Heri veni in Cumanum, cras ad te fortasse. Sed quum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem. Etsi M. Ceparius, quum mihi in silva Gallinaria obviam venisset, quæsissemque, quid ageres, dixit, te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. Tuli scilicet moleste, ut debui sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te, et viserem, et cœnarem etiam. Non enim arbitror coquum etiam te arthriticum habere. Exspecta igitur hospitem quum minime edacem, tum

inimicum cœnis sumtuosis.

8. M. T. C. C. Cæsari Imp. S. P. D.

P. Crassum ex omni nobilitate adolescentem dilexi plurimum et de eo, quum ab ineunte ejus ætate bene

« PreviousContinue »