Page images
PDF
EPUB

libertatis; hic fons æquitatis. Mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente; sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest. Legum ministri magistratus; legum interpretes judices; legum denique idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus.

27. Different Forms of Government,

(a.) Omnis res publica, (quæ populi res est,) consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium primum semper ad eam causam referendum est, quæ causa genuit civitatem. Deinde aut uni tribuendum est, aut delectis quibusdam, aut suscipiendum est multitudini atque omnibus. Quare, quum penes unum est omnium summa rerum, regem illum unum vocamus et regnum ejus reipublicæ statum. Quum autem est penes delectos, tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Illa autem est civitas popularis, (sic enim appellant,) in qua in populo sunt omnia. Atque horum trium generum quodvis, si teneat illud vinculum, quod primum homines inter se reipublicæ societate devinxit, non perfectum illud quidem, neque mea sententia optimum, sed tolerabile est, ita tamen, ut aliud alio possit esse præstantius. Nam vel rex æquus ac sapiens, vel delecti ac principes cives, vel ipse populus, (quamquam id est minime probandum,) tamen, nullis interjectis iniquitatibus aut cupiditatibus, posse videtur aliquo esse non incerto statu.

Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis juris et consilii, et in optimatium dominatu vix particeps libertatis potest esse multitudo, quum omni consilio communi ac potestate careat: et quum omnia per populum geruntur, quamvis justum atque moderatum, tamen ipsa æquabilitas est iniqua, quum habeat nullos gradus dignitatis. Itaque si Cyrus ille Perses justissimus fuit sapientissimusque rex, tamen mihi populi res (ea enim est, ut dixi antea, publica) non maxime expetenda fuisse illa videtur, quum regeretur unius nutu. Ac modo si Massilienses per delectos et principes cives summa justitia reguntur, inest tamen in ea conditione populi similitudo quædam servitutis. Athenienses quibusdam temporibus, sublato Areopago, nihil nisi populi scitis ac decretis agebant; quoniam distinctos dignitatis gradus non habebat, non tenebat ornatum suum civitas.

Si

Atque hoc loquor de tribus his generibus rerumpublicarum, non turbatis atque permixtis, sed suum statum tenentibus. Quæ genera primum sunt in iis singula vitiis, quæ ante dixi; deinde habent perniciosa alia vitia nullum est enim genus illarum rerumpublicarum, quod non habeat iter ad finitimum quoddam malum præceps ac lubricum. Nam illi regi, ut eum. potissimum nominem, tolerabili aut, si vultis, etiam amabili, Cyro, subest ad immutandi animi licentiam crudelissimus ille Phalaris, cujus in similitudinem dominatus unius proclivi cursu et facili delabitur. Illi

autem Massiliensium paucorum et principum administrationi civitatis finitimus est, qui fuit quodam tempore apud Athenienses triginta illorum consensus et factio. Jam Atheniensium populi potestatem omnium rerum ipsi, ne alios requiramus, ad furorem multitudinis licentiamque conversam pestilentem fatentur.

Oritur autem ex hac vel optimatium, vel factiosa tyrannis illa, vel regia, vel etiam persæpe popularis ; itemque ex ea genus aliquod efflorescere ex illis, quæ ante dixi, solet; mirique sunt orbes et quasi circuitus in rebuspublicis commutationum et vicissitudinum : quos quum cognosse sapientis est, tum vero prospicere impendentes in gubernanda republica, magni cujusdam civis et divini pæne est viri. Itaque quartum quoddam genus reipublicæ maxime probandum esse censeo, quod est ex his, quæ prima dixi, moderatum et permixtum tribus.

(b.) Sunt omnes, qui in populum vitæ necisque potestatem habent, tyranni; sed se Jovis optimi nomine malunt reges vocari. Quum autem certi propter divitias aut genus aut aliquas opes rem publicam teneant, est factio; sed vocantur illi optimates. Si vero populus plurimum potest, omniaque ejus arbitrio reguntur, dicitur illa libertas, est vero licentia. Sed quum alius alium timet, et homo hominem, et ordo ordinem; tum, quia sibi nemo confidit, quasi pactio fit inter populum et potentes: ex quo existit id, quod Scipio laudabat, conjunctum civitatis genus.

28. Tyranny.

(a.) Simulatque se inflexit rex in dominatum injustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque tætrius neque fœdius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest: qui quamquam figura est hominis, morum tamen immanitate vastissimas vincit belluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam juris communionem, nullam humanitatis societatem velit?

(b.) Ergo illam rem populi, id est rem publicam, quis diceret tum, quum crudelitate unius oppressi essent universi, neque esset unum vinculum juris, nec consensus ac societas cœtus, quod est populus. Atque hoc idem Syracusis. Urbs illa præclara, quam ait Timæus Græcarum maximam, omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidis et ad urbis crepidines infusi, viæ latæ, porticus, templa, muri, nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente, ut esset illa res publica: nihil enim populi, et unius erat populus ipse. Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, sed dicendum est plane nullam esse rempublicam.

29. Excess of Liberty.

Quum inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti, malisque usus ille ministris, non modice

H

temperatam, sed nimis meracam, libertatem sitiens hauserit; tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit; præpotentes, reges, tyrannos vocat. Ergo illa sequuntur: eos, qui pareant principibus, agitari ab eo populo, et servos voluntarios appellari eos autem, qui in magistratu privatorum similes esse velint, eosque privatos, qui efficiant nequid inter privatum et magistratum differat, ferunt laudibus et mactant honoribus; ut necesse sit in ejusmodi re publica plena libertatis esse omnia; ut et privata domus omnis vacet dominatione; et hoc malum usque ad bestias perveniat. Denique ut pater filium metuat; filius patrem negligat: absit omnis pudor, ut plane liberi sint: nihil intersit, civis sit, an peregrinus magister ut discipulos metuat et iis blandiatur, spernantque discipuli magistros: adolescentes ut senum sibi pondus adsumant, senes autem ad ludum adolescentium descendant, ne sint iis odiosi et graves. Ex quo fit, ut etiam servi se liberius gerant; uxores eodem jure sint, quo viri. Quin tanta libertate canes etiam et equi, aselli denique, liberi sint, sic incurrant, ut iis de via decedendum sit, Ergo ex hac infinita licentia hæc summa cogitur, ut ita fastidiosæ mollesque mentes evadant civium, ut si minima vis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant: ex quo leges quoque incipiunt negligere, ut plane sine ullo domino sint.

« PreviousContinue »