Page images
PDF
EPUB

etiam si præter consuetudinem exstiterit, præter naturam tamen non possit exsistere. Causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris : si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa; eumque terrorem, quem tibi rei novitas attulerit, naturæ ratione depellito. Ita te nec terræ fremitus, nec cœli discessus, nec lapideus aut sanguineus imber, nec trajectio.stellæ, nec faces visæ terrebunt.

18. Faculties of the Mind.

Ad altiora quædam et magnificentiora nati sumus, nec ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium hoc intelligitur. Inde quidem infinita inest conjectura consequentium, non multum a divinatione differens; inest moderator cupiditatis pudor; inest ad humanam societatem justitiæ fida custodia; inest perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemtio. Ergo hæc in animis. Tu autem etiam membra ipsa sensusque considera; qui tibi, ut reliquæ corporis partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur. Quod si in ipso corpore multa voluptati præponenda sunt, ut vires, valetudo, velocitas, pulchritudo quid tandem in animis censes, in quibus doctissimi illi veteres inesse quidquam cœleste et divinum putaverunt !

19. Value of Eloquence.

(a) Sæpe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi, ac summum eloquentiæ studium. Nam quum et nostræ reipublicæ detrimenta considero, et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines invectam partem incommodorum. Quum autem res ab nostra memoria, propter vetustatem, remotas, ex litterarum monumentis repetere instituo; multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias intelligo, quum animi ratione, tum facilius eloquentia, comparatas. Ac me quidem diu cogitantem, ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem, sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse nunquam. Quare si quis, omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii, consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriæ civis alitur; qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriæ, sed pro his propugnare possit, is mihi vir et suis, et publicis rationibus utilissimus, atque amicissimus civis fore videtur.

(b) Nihil mihi præstabilius videtur, quam posse dicendo tenere hominum cœtus, mentes allicere, voluntates impellere, quo velit; unde autem velit,

G

deducere. Hæc una res in omni libero populo, maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus, præcipue semper floruit, semper quedominata est. Quid est enim aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus natura sit datum, vel solus vel cum paucis facere possit? aut tam jucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et perpolita; aut tam potens tamque magnificum, quam populi motus, judicum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti? Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate? Quid autem tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel tectus ipse esse possis, vel provocare improbos, vel te ulcisci lacessitus? Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra curiamque meditere; quid esse potest in otio aut jucundius, aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis? Hoc enim uno præstamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos et quod exprimere dicendo sensa possumus. Quamobrem quis hoc non jure miretur summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis præstent, in hoc hominibus ipsis antecellat? Ut vero jam ad illa summa veniamus; quæ vis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilemque dedu

cere, aut, jam constitutis civitatibus, leges, judicia, jura describere? Ac ne plura, quæ sunt pæne innumerabilia, consecter, comprehendam brevi. Sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universæ reipublicæ salutem maxime contineri. Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes; atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et reipublicæ emolumento possitis.

20. Value of Philosophy.

esse

O vitæ philosophia dux! o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti; tu dissipatos homines in societatem vitæ convocasti; tu eos inter se primo domiciliis, deinde conjugiis, tum literarum et vocum communione junxisti; tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinæ fuisti. Ad te confugimus; a te opem petimus; tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies, bene et ex præceptis tuis actus, peccanti immortalitati anteponendus. Cujus igitur potius opibus utamur, quam tuis? quæ et vitæ tranquillitatem largita nobis es et terrorem mortis sustulisti. At philosophia quidem tantum abest, ut, proinde ac de hominum est vita merita, laudetur, ut a plerisque neglecta, a multis etiam vituperetur. Vituperare quisquam vitæ paren

tem, et hoc parricidio se inquinare audet? et tam impie ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minus percipere potuisset? Sed, ut opinor, hic error et hæc indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt; nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur. Quam rem antiquissimam quum videamus, nomen tamen confitemur esse recens.

21. Wisdom and Happiness connected.

Quam gravis vero, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis, qui, quum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus, vereque omnia ista nomina possideat, quæ irrideri ab imperitis solent. Rectius enim appellabitur rex, quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit; rectius magister populi, (is enim est dictator,) quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriæ, avaritiæ, crudelitatis, magister fuit; rectius dives, quam Crassus, qui, nisi eguisset, nunquam Euphratem nulla belli causa transire voluisset; recte ejus omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus ; recte etiam pulcher appellabitur; animi enim lineamenta sunt pulchriora, quam corporis; recte solus liber, nec dominationi cujusquam parens, neque obediens cupiditati; recte invictus, cujus, etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula injici nulla possint, neque exspectet ullum tempus ætatis, ut tum denique judicetur, beatusne fuerit, quum extremum

« PreviousContinue »