Page images
PDF
EPUB

civitates ejus insulæ, quæ semel in amicitiam nostram venissent, nunquam postea deficerent, pleræque autem et maxime illustres in amicitia perpetuo manerent. Itaque majoribus nostris in Africam ex hoc provincia gradus imperii factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis tantæ concidissent, nisi illud et rei frumentariæ subsidium et receptaculum classibus nostris pateret. Quare P. Africanus, Carthagine deleta, Siculorum urbes signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime lætari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriæ plurima collocaret. Denique ille ipse M. Marcellus, cujus in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit; urbem pulcherrimam, Syracusas, quæ quum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur, quum vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam, ut esset idem monumentum victoriæ, mansuetudinis, continentiæ, quum homines viderent, et quid expugnasset, et quibus pepercisset, et quæ reliquisset. Tantum ille honorem Siciliæ habendum putavit, ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur. Itaque ad omnes res Sicilia provincia semper usi sumus, ut, quidquid ex sese posset efferre, id non apud eos nasci, sed domi nostræ conditum, putaremus. Quando illa frumentum, quod deberet, non ad diem dedit? quando id, quod opus esse puta

ret, non ultro pollicita est? quando id, quod imperaretur, recusavit? Itaque ille M. Cato sapiens, cellam penariam reipublicæ nostræ, nutricem plebis Romanæ, Siciliam nominabat. Nos vero experti sumus, Italico maximo difficillimoque bello, Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro ærario illo majorum vetere ac referto, fuisse. Nam sine ullo sumtu nostro coriis, tunicis, frumentoque suppeditando, maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit. Quid? illa, quæ forsitan ne sentimus quidem, judices, quanta sunt quod multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam, fidelem, fructuosamque provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; quos illa partim mercibus suppeditandis cum quæstu compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium collocare. Quod commodum non mediocre populi Romani est, tantum civium Romanorum numerum tam prope ab domo, tam bonis fructuosisque rebus detineri. Et quoniam quasi quædam prædia populi Romani sunt vectigalia nostra atque provinciæ, quemadmodum vos propinquis vestris prædiis maxime delectamini: sic populo Romano jucunda suburbanitas est hujusce provinciæ. Jam vero hominum ipsorum, judices, ea patientia, virtus frugalitasque est, ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non ad hanc, quæ nunc increbuit, videantur accedere. Nihil ceterorum simile Græcorum; nulla desidia, nulla luxuria: contra, summus labor in publicis privatisque rebus,

summa parsimonia, summa diligentia. Sic porro nostros homines diligunt, ut his solis neque publicanus neque negotiator odio sit.

5. Description of Syracuse.

Urbem Syracusas maximam esse Græcarum urbium pulcherrimamque omnium, sæpe audistis. Est, judices, ita, ut dicitur. Nam et situ est quum munito, tum ex omni aditu, vel terra vel mari, præclaro ad adspectum, et portus habet prope in ædificatione adspectumque urbis inclusos; qui quum diversos inter se aditus habeant, in exitu conjunguntur et confluunt. Eorum conjunctione pars oppidi, quæ appellatur insula, mari disjuncta angusto, ponte rursus adjungitur et continetur. Ea tanta est urbs, ut ex quatuor urbibus maximis constare dicatur. Quarum una est ea, quam dixi, insula; quæ, duobus portubus, cincta, in utriusque portus ostium aditumque projecta est; in qua domus est, quæ regis Hieronis fuit, qua prætores uti solent. In ea sunt ædes sacræ complures; sed duæ, quæ longe ceteris antecellunt, Dianæ una, et altera, quæ fuit ante istius adventum ornatissima, Minervæ. In hac insula extrema est fons aquæ dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium, qui fluctu totus operiretur, nisi munitione ac mole lapidum a mari disjunctus esset. Altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, pulcherrimæ porticus, ornatissimum prytaneum, amplissima est curia templumque egregium

E

Jovis Olympii; ceteræque urbis partes, una lata via perpetua, multisque transversis, divisa, privatis ædificiis continentur. Tertia est urbs, quæ, quod in ea parte Fortunæ fanum antiquum fuit, Tycha nominata est, in qua et gymnasium amplissimum est et complures ædes sacræ, coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est urbs, quæ, quia postremo ædificata est, Neapolis nominatur, quam ad summam theatrum est maximum: præterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberæ, signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum.

6. Character of Catiline.

(a.) Habuit Catilina permulta maximarum non expressa signa, sed adumbrata virtutum. Utebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. Erant apud illum illecebræ libidinum multæ ; erant etiam industriæ quidam stimuli ac laboris. Flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant etiam studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque inter se pugnantibus naturæ studiis cupiditatibusque conflatum. Quis clarioribus viris quodam tempore jucundior? quis turpioribus conjunctior? Quis civis meliorum partium aliquando? quis tetrior hostis huic civitati ? Quis voluptatibus inquinatior? quis in laboribus patientior? Quis in rapacitate avarior? quis in largitione effusior? Illa vero in illo

[ocr errors]

homine mirabilia fuerunt: comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, et audacia; versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere et flectere; cum tristibus severe, cum remissis jucunde, cum senibus graviter, cum juventute comiter, cum facinorosis audacter, cum libidinosis luxuriose vivere. Hac ille tam varia multiplicique natura, quum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat, tum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam virtutis assimulatæ tenebat. Neque unquam ex illo delendi hujus imperii tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis et patientiæ radicibus niteretur.

(b.) O fortunatum rempublicam, siquidem hanc sentinam hujus urbis ejecerit! Uno mehercule Catilina exhausto, relevata mihi et recreata respublica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut excogitari potest, quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subjector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quæ mulier infamis, quis corruptor juventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quæ cædes per hosce annos sine illo facta est? quod nefarium stuprum non per illum? Jam vero quæ tanta in ullo umquam homine juventutis

« PreviousContinue »