Page images
PDF
EPUB

venit, ad amicitiam se meam contulit.

Deinde, ut se corroboravit, duæ causæ accesserunt, quæ meam in illum benivolentiam augerent: una, quod versabatur in hoc studio nostro, quo etiam nunc maxime delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria; deinde, quod mature se contulit in societates publicanorum; quod quidem nollem; maximis enim damnis affectus est. Sed tamen causa communis ordinis, mihi commendatissimi, fecit amicitiam nostram firmiorem. Deinde versatus in utrisque subselliis optima et fide et fama jam ante hanc commutationem reipublicæ, petitioni sese dedit, honoremque honestissimum existimavit fructum laboris sui. His autem temporibus a me Brundisio cum literis et mandatis profectus ad Cæsarem est: qua in re et amorem ejus in suscipiendo negotio perspexi, et in conficiendo ac renuntiando fidem. Videor mihi, quum separatim de probitate ejus et moribus dicturus fuissem, si prius causam, cur eum tantopere diligerem, tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse. Sed tamen separatim promitto, in meque recipio, fore eum tibi et voluptati et usui. Nam et modestum hominem cognosces, et prudentem, et a cupiditate omni remotissimum; præterea magni laboris summæque industriæ. Neque ego hæc polliceri debeo, quæ tibi ipsi, quum bene cognoris, judicanda sunt; sed tamen in omnibus novis conjunctionibus interest, qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitia fores aperiantur. Quod ego his

literis efficere volui, etsi id ipsa per se necessitudo quæsturæ efficere debet, sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito. Cura igitur, si me tanti facis, quanti et Varro existimat, et ipse sentio, ut quam primum intelligam, hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse, quantum et ipse sperarit, nec ego dubitarim.

19. M. T. Cicero D. Bruto Imp. Cos. Des. S. P. D.

Permagni interest, quo tibi hæc tempore epistola reddita sit: utrum quum sollicitudinis aliquid haberes, an quum ab omni molestia vacuus esses. Itaque ei præcepi, quem ad te misi, ut tempus observaret epistolæ tibi reddendæ. Nam quemadmodum coram, qui ad nos intempestive adeunt, molesti sæpe sunt, sic epistolæ offendunt non loco redditæ. Si autem, ut spero, nihil te perturbat, nihil impedit, et ille, cui mandavi satis scite et commode tempus ad te cepit adeundi, confido, me, quod velim, facile a te impetraturum. L. Lamia præturam petit. Hoc ego utor uno omnium plurimum. Magna vetustas, magna consuetudo intercedit; quodque plurimum valet, nihil mihi ejus est familiaritate jucundius. Magno præterea beneficio ejus, magnoque merito sum obligatus. Nam Clodianis temporibus, quum equestris ordinis princeps esset, proque mea salute acerrime propugnaret, a Gabinio consule relegatus est; quod ante id tempus civi Romano contigit nemini. Hoc quum populus Romanus meminit, me ipsum non meminisse turpissi

mum est. Quapropter persuade tibi, mi Brute, me petere præturam. Quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est, magnificentissimo munere ædilitio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium. Nunc, si me tanti facis, quanti certe facis, quando equitum centurias tenes, in quibus regnas, mitte ad Lupum nostrum, ut is nobis eas centurias conficiat. Non tenebo te pluribus. Ponam in extremo, quod sentio: nihil est, Brute, quum omnia. a te exspectem, quod mihi gratius facere possis.

20. M. T. Cicero Imp. M. Catoni S. D.

Summa tua auctoritas fecit, meumque perpetuum de tua singulari virtute judicium, ut magni mea interesse putarem, et res eas, quas gessissem, tibi notas esse, et non ignorari a te, qua æquitate et continentia tuerer socios, provinciamque administrarem. His enim a te cognitis arbitrabar, facilius me tibi, quæ vellem probaturum. Quum in provinciam pridie Kal. Sext. venissem, et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum viderem, biduum Laodiceæ fui, deinde Apameæ quatriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomeli. Quibus in oppidis quum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso ære alieno liberavi; quumque ante adventum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus; quinque cohortes sine legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud Philomelum consedis

sent; reliquus exercitus esset in Lycaonia: M. Anneio legato imperavi, ut eas quinque cohortes ad reliquum exercitum duceret, coactoque in unum locum exercitu, castra in Lycaonia apud Iconium faceret. Quod quum ab illo diligenter esset actum, ego in castra a. d. VII. Kal. Septemb. veni; quum interea superioribus diebus ex senatus consulto et evocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum et populorum liberorum regumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem. Interim quum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere cœpissem, III. Kal. Sept. legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose, neque tamen non vere, Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt. Quo audito, vehementer sum commotus, tum de Syria, tum de mea provincia, de reliqua denique Asia. Itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociæ regionem eam, quæ Ciliciam attingeret, putavi. Nam si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem; (duo sunt enim aditus in Ciciliam ex Syria, quorum uterque parvis præsidiis propter angustias intercludi potest, nec est quidquam Cilicia, contra Syriam munitius) sed me Cappadocia movebat, quæ patet a Syria, regesque habet finitimos, qui etiamsi sunt amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent. Itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer, et Cappadociam tenens nova finitimorum consilia impedirem. Interea in hoc tanto

motu, tantaque exspectatione maximi belli, rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et senatus judicio tributum est, vir quum benivolentia et fide erga populum Romanum singulari, tum præsentis magnitudine et animi et consilii, legatos ad me misit, se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum. Cujus ego studio officioque commotus egi ei per literas gratias, idque ut maturaret, hortatus sum. Quum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque dies essem moratus, regem Ariobarzanem, cujus salutem a senatu, te auctore, commendatam habebam, præsentibus insidiis nec opinantem liberavi; neque solum ei saluti fui, sed etiam curavi, ut cum auctoritate regnaret. Metram et eum, quem tu diligenter mihi commendaras, Athenæum, importunitate Athenaidos exsilio multatos, maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui. Quumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adolescens et equitatu et peditatu et pecunia paratus et totus iis, qui novari aliquid volebant: perfeci, ut e regno ille discederet, rexque sine tumultu ac sine armis, omni auctoritate aulæ communita, regnum cum dignitate obtineret. Interea cognovi multorum literis atque nuntiis, magnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum Antiochiam accessisse, magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte prætoria, quæ erat Epiphaneæ præsidii causa, occidione occisum. Quare quum vide

« PreviousContinue »