Page images
PDF
EPUB

excitatus serpentem effugeret, cum tamen culicem prius attriuisset. sed nos in Hertzbergii et F. Baurii sententiam propendemus, qui statuunt Culicis hodie extans carmen 'suppositum esse Vergilio ante Lucani Martialis Statii tempora, hoc est ante Neronem.' immo hoc carmen, ut maxime a Marone puero scriptum sit, nolumus tamen in hoc uolumine includi. Ribbeckii diligentiam, qui opuscula Vergiliana in Appendice cum prolegomenis et apparatu critico seorsim ediderit, grato animo laudamus. uerum nostri libelli alia ratio est : et cum Culicis istius qui supersunt codices misere corruptos esse videamus, emendationem autem et uariam et dubiam ita ut sine amplo commentario multa nec impugnari nec defendi nec satis explicari possint, imitandum nobis non censemus Iahnii et Ribbeckii consilium, qui Culicis textus mirum quantum inter se discrepantes editionibus suis minoribus operum Vergilianorum adiecerunt.

§3. Quae cum ita sint, ex Opusculis nihil huc adduximus praeter Copam, Moretum et Catalectorum nonnulla, quae cum Ribbeckius putat adscribi iure posse Vergilio, multos sibi consentientes habet, nos quoque non prorsus repugnantes. qui cetera curiosius exquirunt (omnia enim primi post Christum natum saeculi scripta suppositicia aliquid cura dignum habent), iis omnino legendi sunt libri antea laudati, Ribbeckii scilicet Appendix et ea Aetna quam. Munro edendam curauit.

II. De Ribbeckio Vergili Editore et Commentatore.

§ I. Ottoni Ribbeckio quantum debeat Crisis Vergiliana, grato animo fateantur omnes oportet, qui uel poetae penitus noscendo student uel edendis eius carminibus operam daturi sunt. is enim uir carminum Vergilianorum libros manu scriptos temporum ordine in numerum digessit,

lectionesque eorum, quantum opus est, suis quasque locis exhibuit, additis grammaticorum scholiis auctorumque uariorum testimoniis; idem de uita et scriptis Vergili, de commentatoribus eius et de orthographia quae dicitur uocum docte disseruit, ipsa denique carmina locorum copia e litteris Graecis et Latinis omnium aetatium desumpta feliciter illustrauit.

§ 2. Itaque mirum uideri potest et magnopere dolendum, tam praeclaro critico non satis bene successisse Vergiliani textus constitutionem: quod iudicium, nisi doctorum plurimorum consensu firmatum esset, nostra solorum sententia freti pronuntiare non auderemus. sed in textu constituendo ubi, quomodo, quibus causis errauerit Ribbeckius, hoc loco disputare nihil interest. etenim quidquid in eius textu Vergiliano non est nostro iudicio probatum, id omne editionum ipsarum comparatio notulaeque nostrae criticae legenti cuique satis ostendent, siquis autem de hac re plura desideret, adeat disputationem de Prolegomenis Ribbeckianis, quae in tertio uolumine editionis Coningtonianae (p. 471) continetur.

§3. Pauca tantum liceat nobis obiter profiteri :

(1) rhythmicam eam Eclogarum dispositionem, quam suadet Ribbeckius, non ita certis rationibus commendari, ut in marginibus ipsis, quod ille fecit, signari debeat, utcumque digna sit quae in praefatione libri uel in commentario uel in appendice laudetur :

(2) omissiones uersuum et clausularum, notationes eorum quae interpolata esse uiderentur, dittographias, quae uocantur, coniecturas de lacunis et de uersibus a poeta serius sed incondite additis, denique uersuum transpositiones a Ribbeckio effectas non omnes a nobis in constituendo textu receptas esse.

§ 4. Harum igitur rerum nonnullas hoc potissimum loco enumerare libet diligentius, etsi plurimarum in notis nostris mentionem factam esse credimus..

[ocr errors]

(1) Ribbeckius e textu in marginem remouit hos uersus !

Ecl. ii. 32. 33. 39. v. 49. viii. 50. x. 17.

(6) Transpositiones has effecit:

Geo. i. 174 post 172. 257, 258 post 251. 297, 298 post 290. 291-296 post 310.

ii. 39, 40 post 8, post hos 42, dein 41 (dare pro da), dein 43-46, dein 9, &c. 35-38 post 108.

iii. 37-39 post. 33. 120-122 post 96. 255-257 post 249, post hos 264, 265, dein 258-263, dein 250-254, dein 266 &c.

iv. 47-50 post 17. 236-238 post 230. 248-250 post 235. 290 post 293. 369 post 370.

Ae. i. 479-482 post 473.

iii. 128, 129 post 123. 348 post 343. 685 post 686. iv. 486 post 517. 548, 549 post 418. 655 post 656. v. 777 post 778. ad finem huius libri reuocauit duos uersus primos libri vi. 'sic fatur &c.'

vi. 745-747 post 742. 826-835 post 807.

vii. 395 post 396. 628-637 post 623. 638-640 post 627. 669 post 666. 703-705 post 697.

viii. 654 post 642.

ix. 146, 147 post 72 (sic uos &c.).

x. recto ordine posuit 661-665 et 714–719.

xi. 266-268 post 263.

xii. 515 post 516. 801, 802 póst 832.

De ceteris cf. notas: et de plerisque Coningtoni disputationem iam antea laudatam.

§ 5. Quis autem non iure miretur, si in Georgicis, quae per tot annos expoliuerat Vergilius, plura ab editore distorquenda sint quam in Aeneide, quam reliquit imperfectam poeta; nisi uero quis dicat, quod testimoniis confirmare non possit, plus damni per librariorum inscitiam Georgicon libris inlatum esse quam Aeneidi? ideo, nisi fallimur, erravit Ribbeckius, quod oblitus est, neglegentiam quandam in poeta decere, quae in historiarum uel rerum naturalium scriptore non deceat; immo carmina, praesertim didactica, legentibus

nimis exquisitum ordinem fastidia mouere posse; quod neminem melius intellexisse credimus quam Vergilium

nostrum.

III. De Codicibus Vergilianis.

§ 1. Codices Vergiliani antiquissimi, quos uel ipse contulit Ribbeckius uel conlatos ab aliis recensuit et suis quemque ponderibus diligenter examinauit, hi ṣunt:

(1) Membranacei Litteris Uncialibus,

A Schedae Puteanae (Romae et Berolini),
F Schedae Vaticanae (Romae),

G Schedae Sangallenses (St Gall in Heluetia),
M Codex Mediceus (Florentiae),

Р Codex Palatinus (Romae),

R Codex Romanus (Romae),

V Schedae Veronenses (Veronae),

qui referuntur uarie ad saecula p. C. n. tertium quartum quintum.

Quibus codicibus inter se comparatis (Proleg. pp. 265–320) Ribbeckius hoc iudicium ad summam enuntiat: 'quod aptum et pulchrum quoque loco sit in primis acri sensu diiudicandum; in dubiis testimonia prae ceteris audienda sunt Palatini, cui ubi extant Vaticanae et Veronenses schedae pares fere habendae sunt. paulo inferior, quamquam adfinis Palatini Mediceus; diffidendum vero plerumque Romano. schedarum A G ad constituendum textum usus exiguus.' et alibi (p. 309) ait: 'Medicei (M) coniuncti cum F P V auctoritas maxima est.'

§ 2. Conspectus locorum, qui in codicibus AFGMP RV continentur:

Ecl. I. I-III. 26, P R.

III, 27-52, PRV.
53-70, PR.

71-IV. 51, R. IV. 52—V. 85, P R.

V. 86-VI, 21, PRV.

« PreviousContinue »