Page images
PDF
EPUB

ANTHOLOGIA

VETERUM LATINORUM

EPIGRAMMATUM ET POEMATUM.

EDITIONEM BURMANNLANAM

DIGESSIT ET AUXIT

HENRICUS MEYERUS

TURICENSIS.

TOMUS I.

LIPSIAE,

APUD GERHARDUM FLEISCHERUM 1835.

IN COMMISSIS APUD AD. FROH BE RGER.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Anthologia latina primam a Scaligero originem duxit. Postea Pithoeus Catalecta auctiora edidit. At Burmannus, cui Heinsii copiae praesto erant, Anthologiam latinam perfecisse videtur, ita ut futurus editor non tam numerum epigrammatum augere (etsi hoc quoque ei curae erit), quam summam eorum in meLorem redigere ordinem, et ea, quae antiquitatis speciem falso prae se ferunt, expellere debeat. Ac sicuti litterarum Romanarum historia nondum tam exculta et elaborata est, ut de singulis scriptis omnibus facile iudicari possit, quem habeant auctorem, quove sint composita seculo, ita maxime in hac re claudicat Anthologia latina, in qua vetusta novis, falsa veris intermixta leguntur. Conabor igitur demonstrare, ex quibus partibus ea sit constructa, qui auctores epigrammatum, quibus temporibus vixerint, postremo quae vera vel supposita sint.

Anthologia latina tripartita est, quia partim e codicibus manu scriptis, partim ex ceteris litterarum Romanarum auctoribus, partim ex inscriptionibus est conflata.

Quamvis multos Romanorum epigrammata scripsisse sciamus, nullus tamen eorum praeter Martialem et Ausonium aetatem tulit, nec Latinis epigrammatariis idem contigit, quod Graecis, ut diversorum auctorum epigrammata in unum corpus colligerentur, . unde Anthologiam graecam etiamnunc pulcherrimis floribus abundare constat. Supersunt tantum Catalecta Virgilii, Catalecta Priapeia, Catalecta Petronii: quae quidem haud contemnendam

IV

Anthologiae latinae partem conficiunt. Tum Bur-
mannus ex diversis codicibus Ovidii, Lucani, Clau-
diani, Senecae, Martialis, quibus epigrammatum far-
rago casu addita erat, multa collegit. Quorum alia
vetusta atque pulcherrima, alia vero pessima. Unus
denique codex omnium maxime commemoratione
dignus est, qui plus trecenta poemata continet. Is
a Salmasio Salmasianus appellatur, pluresque alii ex
eodem fluxere, ut Divionensis, duo Thuanei, Gu-
dianus, de quo a Lessingio in operibus T. XIII.
p. 350 ample disputatum est. Horum epigramma-
tum multa pulchra, plurima vero mediocria sunt,
nec secundum post Christum natum seculum exce-
dere videntur, sed quinto vel inferioribus etiam se
culis maximam partem sunt referenda. Ego cum
viderem, ipsa haec epigrammata, quae ex codicibus
illis, quos supra nominavi, venerunt, maxime cor-
rupta esse, atque collationibus Burmanni diffiderem,
adii virum optimum Julium Silligium, professorem
Dresdensem, quem his copiis eximie instructum esse
audiveram, ab eoque paulo post accepi
lectiones 4 codd. Parisinorum, 8256.

8206. 8252. 8205.
3 codd. Guelferbytanorum 703.
704. 705.

in Priapeia
Aldinae 1517.
codicis Lindenbrogii (v. Lessingii

Opp. T. I. p. 268.) codicis Rehdigerani in Priapeium 83. codicis Guelferbytani in Antholog. II. 237, 239.

III. 177. IV. 92. codicis Parisini 7927. Dirae. Est et Non. Vir

bonus. Rosae. Carmen Octaviani. cod. Parisini 7936. Est et Non. Vir bonus.

Rosae. Carmen Octaviani. codd. Thuancorum 8069. 8071 in multa Antho

logiae carmina. codicis Salmasiani.

Adnotavit vero vir doctissimus, pauca tantum luius codicis epigrammata denuo se contulisse, cum

vitiis scateat, atque Burmannus omnes fere lectiones iam excerpserit.

Nec praetereundum est, J. C. Orellium V. C. duos mihi Codices Turicenses tradidisse, qui inter cetera poemata epigrammata aliquot Anthologiae nostrae continebant. His omnibus rebus instructus in constituenda lectione hic illic melius versari poteram, praesertim cum Addenda amborum voluminum Burmanni, quae a Wernsdorfio in poetis latinis minoribus (quos, ut obiter moneam, non ex editione Helmstadiensi, sed Parisiensi, quae a. 1824 octo voluminibus prodiit, citare soleo) neglecta mirabar, locupletissimum novae editionis fundum esse intelligerem. Atque hanc Anthologiae partem iis epigrammatis auxi, quae ex codice Gothano Duebnerus in Jahnii Annalibus · 1828. VIII. 3. pag. 510. et Ang. Maius in Tomo III. Classicorum Auctorum e Vaticanis codd. editorum 1831. p. 359 in lucem emisit.

Altera Anthologiae pars ex auctoribus litterarum Romanarum excerpta est. Multa enim epigrammata ab historicis, oratoribus, epistolographis, grammaticis, rhetoribus passim afferuntur. Haec omnia bona et acumine plena, et elogia aut ludibria consulum, imperatorum, denique omnium, qui in republica bona aut mala sunt usi fama, continent. Versus ludicri, quorum magnam partem refert Suetonius, praestantissimi sunt atque hoc in poeseos genere Romanos excelluisse indicant. Cum igitur viderem, alia etiam ab auctoribus epigrammata citari, quae a Burmanno praetermittebantur, haec quoque recipienda esse duxi.

Tertia Anthologiae pars ex inscriptionibus nata est. Constat enim, plus quadringenta carmina sepulcralia ex lapidibus descripsisse editores. Quorum alia humanitatis plena, gratia et decore sunt insignia, quibusque nihil ad absolutionem perfectionemque deesse iudico, qualia sunt ep. 1274. 1276. 1281. 1282. 1269. 1243. 1297. 1302. 1311. 1246. 1315. 1331. 1249. 1344. 1349. 1559. 1376. 1402. 1407. 1414. 1418. 1527: maiorem vero eorum partem ne me

**

« PreviousContinue »