Page images
PDF
EPUB

Asclepiadius, Basilius. Ep. 397-528. A. II. 158-169. 195. 197. 198. III. 75. V. 2—13. 17-28. 29-39. 52-63. 89-100. 101-112. Aetatem horum poetarum ex eo colligere licet, quod scimus, quando vixerit Maximianus. Maximianus enim grammaticus, versificator, qui natione Gallus in Academia Parisiensi praelegi pueris solebat, vixit anno circiter 1200. Conf. Carolus Cangius in Nomenclatore ad Glossarium Latinum, Fabricius bibl. lat. med. et inf. aet. T. V. p. 59., Iustus Fontaninus historia litter. Aquit. c. III. §. 111. p. 50, Wernsdorfius in Poet. T. VII. p. 170. Hunc vero plerique confuderunt cum altero Maximiano, elegiarum scriptore, qui Theodosii imperatoris legatus fuit, ut supra iam in Maximiano et in Iahnii annalibus 1833. 2 Supplem. 2 H. p. 192. duce Wernsdorfio usus monui. Duodecim illi poetae aequales fuerunt, litterasque in Academia Parisiensi professos esse, veri est simile. Ex carminibus eorum patet, ludos musicos et certamina poetica ab iis instituta esse, quorum ea fuerat ratio, ut singuli eodem rhythmo ac de eadem re, de qua inter se convenerant, versus componerent. Hic mos non in academia Parisiensi solum olim invaluisse videtur, sed etiam nunc in academiis Italicis viget. Nec spiritu poetico haec epigrammata carent, et elegantia atque simplicitate eminent et recentiorum Italorum carminibus similiora quam antiquorum sunt. vero res, in quibus hi poetae ludebant, hae sunt: 1. Ciceronis tumulus numero elegiaco. 2. argumenta in Virgilii Aeneidem versibus quinque hexametris.

3. epitaphia Virgilii duobus distichis.

4. epitaphia Virgilii singulis distichis.

Eae

5. carmina de ratione tabulae ex singulis versibus, qui senis verbis et litteris constant. 6. De ortu solis duobus distichis.

7. Iris sive de arcu coelesti e trinis versiculis heroicis.

8. de signis coelestibus senis versibus hexametris.

9. descriptio quatuor tempestatum anni quaternis versibus hexametris.

10. amnis glacie concretus singulis distichis. 11. imago in unda singulis distichis heroicis. 111. Hilasius. ep. 529. 550. A. II. 200. 201. Poeta scholasticus, cuius non tantum inter ludos poeticos illorum poetarum, sed alia praeterea carmina extant.

112. Asmenus. ep. 531. 532. A. V. 152. II. 19o. Poeta scholasticus. Ep. 552 ab aliis Basilio inscribitur. 115. Vomanus. ep. 533. 554. A. III. 51. 92. Poeta scholasticus. Ep. 555 de laudibus hortuli elegans est. Ep. 554 Symposio vulgo tribuitur. 114. Basilius. Poeta scholasticus, cui ab aliis ep. 552 et 535 tribuuntur.

115. Vitalis. Ep. 535. A. III. 85. Poeta scholasticus. 116, Eusebius. Huic in edit. Burmanni tumulus Achil

lis A. I. 98. inscribitur, sed Pentadii esse, auctor est Scaliger. Tum in aliquot codicibus inter poetas scholasticos Eusebius nominatur, verum in optimis libris ubique pro eo Eusthenius existit, ita ut in spongiam incumbere debeat Eusebius.

117. Eusthenius. poeta scholasticus, cui ab aliis Pentadii epitaphium Achillis, A. I. 98, adscribitur, eundemque in codicibus cum Eusebio commutari solere, modo dixi.

Auctores Incerti.

118. Regianus. ep. 556. 557. 538. A. III. 28. 58. 55. Epigrammata venusta sunt.

119. Ponnanus. ep. 559. A. II. 71. An Pompeianus sit legendus, qui poetarum scholasticorum est, quaeri potest.

120, Caelius Firmianus Symposius. ep. 540. A. III.

104. Is idem est, qui aenigmatum librum scri

psit. Symposium poetam mirificum metricae artis peritia esse dicit Andhelmus, grammaticus seculi septimi, qui aequalis eius fuisse videtur. Carmen choriambicis constat.

121. Lindinus. ep. 541. A. III. 94. Hendecasyllabi. 122. Sulpicius Lupercus Servastus iunior. ep. 542. 543. A. III. 97. 74.

125. Aurelius Romulus. ep. 544. A. II. 236.

124. Vincentius. ep. 548. A. I. 154. Carmen sensu destitutum.

125. Coronatus. ep. 549. 550.551. A. I. 176. V. 155. 157. quod etiam A. I. 177 editum est. Ep. 549 intellectu caret; ep. 551 gallinam ovatam describit, in quo ridiculum commisit Burmannus errorem, qui, cum primum ederet, in Medeam dictum putabat.

126. Donatus. ep. 552. A. V. 156. Duos eius nominis grammaticos extitisse constat: uter eorum sit epigrammatis auctor, nescio.

127. Laetus Avianus. ep. 555. Ex Addendis T. I. p. 758. Incertum, an fabularum scriptor sit intelligendus, et ne Cannegieterus quidem in dissertatione de Flavio Aviano p. 262 hanc quaestionem solvere ausus est.

128. Caesar. ep. 554. A. II. 250. Optimum epigramma, quod Hadriano Caesare aut meliore etiam poeta dignum est.

129. Petrus Referendarius. ep. 555. A. VI. 88. Carmen eroticum miserrimum. Nescio an Petrus Referendarius aequalis fuerit Laurentii Lydi, qui a. 500 p. C. vixit, quemque Saxius in Onomastico T. II. p. 27 affert.

150. Claudius. ep. 556. A. V. 15. Multos eius nominis poetas extitisse constat.

131. Modestus. ep. 557. A. II. 171.

152. Valerianus. ep. 558. A. II. 157. Valerianus ex catalogo poetarum delendus, cum ex Valerio Martiali sit conglutinatus. Quatuor enim priores versus in Martiali III. 66, ultimum distichon ibidem V. 70 legitur.

153. Reposianus. ep. 559. A. I. 72. Poeta pessimus. 134. Victorinus. Mansius adnotavit in Fabricii bibl.

lat. m. et i. aet. T. VI. p. 130: „Auctores historiae litterariae Gallicae existimant, poema illud (ep. 997.), quod fabulam Pasiphaes metris omnibus Horatianis exprimit, esse Rufini. Longe melior est sententia Fabricii nostri, Biblioth. latin. IV. 7. p. 796., qui Victorini grammatici esse ostendit, illius scilicet Antiochensis, cuius librum de metris Terentianis in collectione sua exhibet Putschius p. 2706." Sed memoria, opinor, lapsus est Mansius, cum Fabricius in illo loco fabulam Pasiphaes ipsi Rufino vindicaret.

135. Tullius Marcus. ep. 945. A. III. 166. Nemo suspicetur, Ciceronem esse intelligendum.

136. Vergilius. Grammaticus atque poeta sexti vel septimi seculi, quem Andhelmus de re grammatica pag. 520 affert: Vergilius libro, quem Paedagogus praetitulavit, cuius principium est:

Carmina si fuerint te iudice digna favore, reddetur titulus purpureusque nitor;

si minus, aestivas poteris convolvere sardas, aut piper aut calvas hinc operire nuces. 157. Laurentius. Falso hic a Nodello in Observat. crit. p. 4. auctor epithalamii vocatur. Ep. enim 1143 non a Laurentio compositum, verum epithalamium est Laurentii et Mariae.

Hac in disputatione plus centum et quadraginta recensui poetas: quorum nonnulli adhuc celeberrimi sunt, at plerorumque vetustate memoria abiit, ita ut in iis libris, qui in historia litterarum Romanarum versantur, ne nomina quidem eorum appa

reant.

Superest, ut de carminibus supposititiis vel recentioribus dicam. Ac mirabuntur sane lectores, quantus sit eorum numerus. Nam a Scaligero, Pithoeo, Burmanno plus centum viginti in Anthologiam recepta sunt, quae a recentioribus poetis composita esse

T

XL

constat, nec dubito, quin alia praeterea lateant, quae falso itidem antiquitatis prae se ferunt speciem. Pithoeus enim in colligendis epigrammatis multo diligentior quam prudentior erat, nec Burmannus eiusdem culpae immunis est. Ac multo maiore Anthologiam latinam laude atque honore vulgo fruitam fuisse arbitror, nisi miserorum carminum numerus a Burmanno tantopere auctus esset. Pessimi vero omnium sunt centones, quorum tot Burmannus edidit, quosque summo me taedio percucurrisse fateor. Pleraque igitur poematum recentiorum in appendicem (ep. 1537-1606.) reieci: sed cum non omnia in eam redigere liceret, verum multis, quorum de antiquitate amplius deliberandum censui, idem, quem in editione Burmanni tenent, locus dandus esset, cuncta singulatim hic in prooemio colligere malui.

Ep. 63. Ciceronis in T. Caninium Rebilum. Nemo dixit, quo in codice hi versus iambici legantur. Macrobius enim haec verba metro soluto refert, unde Scaliger ea numero exornasse videtur.

Ep. 69. C. Iulii Caesaris in puerum submersum. Alii Iulio Caesari, alii Caesari Germanico, alii Octaviano Caesari Augusto, alii denique Marbodo tribuebant. Idem epigramma bis in Anthologia graeca legitur, cum inter Philippi carmina ep. 71. vid. Iacobsii Animadv. T. II. P. 2. p. 198., tum inter Flacci epigrammata. Anth. Palatin. lib. VII, 542. Carmen latinum e graeco a recentiore poeta conversum esse, docuerunt Bonada Vol. II. p. 264., Bimardus in Thesauro Muratorii T. I. p. 33., D'Orvillius, Schraderus in epist. crit. p. 62.

Ep. 70. Iulii Caesaris. Scriverius et Fabricius Bibl. lat. T. I. p. 274 ed. Ernest. spurium esse dixerunt.

Ep. 87. Virgilii Maronis in Augustum. De

his duobus versibus mire fabulantur aevi medii scriptores. Alexander Abbas Celesini Monasterii lib. III de rebus gestis Rogerii Siciliae regis p. 120 scribit, Virgilium Neapoli dominium habuisse, et ibi ingens volumen hexametris versibus composuisse, et (p. 127)

« PreviousContinue »