Page images
PDF
EPUB

45. Lucilius. ep. 126, 127. A. III. 150. Is Senecae
aequalis. Conf. Wernsdorfii Poet. lat. T. III. p.
18. Alter Lucilius, qui itidem sub Nerone vixit,
duos libros epigrammatum graecorum scripserat,
ut ex Anthologia graeca constat. Conf. Iacobsii
Catal. Poetarum. Ep. 127 iambicum ex epistola
Senecae octava petivi.

46. L. Annaeus Seneca. ep. 128-139. A. III. 11.

12. 13. 95. 157. 118. 151. 152. II. 249. III. 155.

154, 155. Hic natus a. u. 756 occiditur a. 818.

Carmina elegiaca, iambica, hendecasyllabi, quae

cuncta multo minorem venustatem et ingenium

habent quam reliqua eius scripta. Ep. 152 Bur-

mannus non Senecae, sed Ciceronis esse credi-

dit, quem in adnotatione reprehendi errorem.

Sequens ep. 135 deterius est quam ut Senecae

tribui possit. Exemi e carminibus, quae vulgo

ei inscribuntur, ep. 838. A. II. 228, cum id ab

alio in Senecam dictum videatur. Epigrammata de

exilio Senecae testantur, hunc philosophum non

tranquilliore animo id infortunium tulisse quam

Ciceronem atque Ovidium; erat enim, ut ait Pli-

nius XIV. 5., minime utique mirator inanium.

47. Lucanus. ep. 859. A. II. 229. Natus a. u. 792
interfectus est u. 818. Non putaram, id ipsius
Lucani esse, sed de Lucano a poeta aliquo dictum,
antequam viderem, ab Andhelmo grammatico sc-
culi septimi, cuius liber ab A. Maio est editus,
ipsi vindicari pag. 529.

48. Volcatius Sedigitus. ep. 140. A. II. 223. Plinius

auctor est in H. N. XI. 43., Volcatium Sedigitum

fuisse illustrem in Poetica. Is poema scripsit de

poetis, didascalici generis. Dolendum est, plera-

que huiusmodi scripta, quae occasionem darent,

accurate et plene de litteris Romanis iudicandi, per-

iisse. Supra Porcii Licinii Artem poeticam te-

tigimus, quae in simili argumento versata est.

Fragmenta Artis poeticae Volcatii tum a Gellio,

tum a Suetonio in vita Terentii afferuntur.

49. Nero. ep. 141. A. III. 8. Is natus a. u. 790 ad

mortem adigitur a. 821. Si totum carmen Nero-

nis tam pulcros versus habuit, Nero profecto me-

lior poeta quam imperator erat. Alterum Nero-

nis carmen Plinius citat in H. N. XXXVII. 12.

Constat autem, cunctos pene imperatores Roma-
norum versus fecisse, nec pauci inter auctores
Anthologiae citantur, ut Augustus, Traianus, Ha-
drianus, Gallienus.

50. T. Petronius Afranius Arbiter. ep. 142-189.

A. III. 61. 62. 65. 119. 120. 121. 122. 123. 124.

54. 55. 126. 127. 128. 129. 134. 157. 138. 139.

140. 141. 158. 225. 226. 254. 255. 257. 256.

VI. 9o. 91. 93. I. 51. III. 252. 7. 25. 197. 125.

150. 131. 153. 224. 255. I. 9o. 99. II. 12. 261.

13. IV. 344. Quando Petronius vixerit, multum

dubitatur. Alii ad Neronis aetatem eum retulere,

verum sententia Niebuhrii (kleine Schriften p. 337.

coll. Bernhardy Röm. Litt. p. 551.), qui Petro-

nium tertio demum seculo Alexandro Severo re-

gnante floruisse putat, eo potior esse videtur, quod

eius liber non sermone tantum, sed toto poeseos

genere a ceteris, qui usque ad Neronis aevum vi-

xerunt, poetis distat. Sed priusquam de Petro-

nio deque carminibus eius diligentissime et seor-

sum tractabitur, haec non liquebit quaestio.

Carmina sunt partim heroica, alia elegiaca, alia

iambica, alia hendecasyllabi. Hic auctor prae

omnibus poetis, qui post Augusti auream aetatem

extiterunt, venustate, arte, ingenio eminet, ne-

que ullus alius cum eo conferri potest, eandem-

que inferioribus temporibus habuisse videtur au-

ctoritatem quam superioribus Virgilius. Conf.

Paldami liber Die Römische Erotik p. 85. Idem

porro Petronio, quod Virgilio accidit: multa enim

aliorum poetarum carmina Catalectis Petronia-

nis inserta sunt, idemque in Virgilianis Catale-

ctis deprehendi supra vidimus. Ea igitur, quae

ipsius Petronii esse existimo, haec sunt: ep.

145. 146. 147. 148. 150. 151. 152. 153. 154. 155.

156. 157. 158. 159 160 175. 177. 178. 179.

180. 181. Potest adiici cp. 985., quod A. III. 215 legitur et Priapeium 81 vel ep. 1694. Sunt alia quaedam, in quibus dubito an Petronii sint: ep. 142. 144. 149. 182. Reliqua vero ei non tribuerim: ep. 184. 185. 186. 187. 188. 143. 176. 183. 189. Quorum quinque epigrammata priora Petronius Antigenis Pisaurensis sibi vindicat. Ep. 176 Luxorii esse veri est simile. Ep. 189 epitaphium Petronii cuiusdam Antigenidis est. Excidit vero e schedis meis epigramma, quod A. I. 44 legitur, quodque in nova editione ep. 1615 a. est. 51. Turnus. ep. 190. A. VI. 9. Wernsdorfius in Poetis latinis T. II. p. 50., non codicis auctoritate, sed coniectura fretus, colligit hanc Turno tribuendam esse satiram, qui temporibus Vespasiani, Titi, Domitiani vixit.

52. A. Septimius Serenus. ep. 191. 192. A. I. 27. III. 57. Hunc ad Vespasiani aetatem retulit Wernsdorfius in Poctis lat. T. I. p. 606. Sed ea res non minus incerta est quam aetas Terentiani Mauri atque Petronii. Versus choriambici arte praestantes. 53. Rufus Virginius. ep. 193. A. II. 55. Hic vir alias non ut poeta clarus, sed in bellis, quae Nerone atque Galba imperatoribus gessit, magnam sibi comparavit gloriam.

54. C. Plinius Caecilius Secundus. ep. 194. 195. 196. A. II. 55. 255. 266. Is natus a. u. 815 anno circiter 866 diem obiit. Hi versus nec arte nec ingenio commendabiles.

55. Sentius Augurinus. ep. 197. A. II. 254. Plinii aequalis. In his hendecasyllabis Augurinus Plinium tamquam vatem summum veneratur: at si Plinium non superavit, non magnam inter poetas famam acceperit.

56. Sulpicia. ep. 198. A. III. 251. Sulpicia Domitiani temporibus vixit. Conf. Wernsdorf. Poet. T.II. p. 52. Paldamus D. Röm. Erotik. p. 81. In scenam Anthologiae latinae duae mulieres prodeunt Sulpicia atque Eucheria, de qua infra dicetur.

57. M. Valerius Martialis. ep. 199–204. A. II. 94. III. 16. 17. 18. IV. 245. Novum epigramma ex Lessingii Operibus T. I. p. 221. adieci. Natus a. u. 796 decessit anno circiter 854. Conf. Plinii epist. III. 21. Masson vita Plinii p. 112. Incertum est, an ep. 987. A. III. 217, quod in veteri Lexico sub nomine M. Val. Martialis affertur, huius sit poetae. Martiali enim non semel a scholiastis epigrammata tribuuntur, quae aliorum sunt, cuius rei in ep. 71 habuimus exemplum. Ibi enim Calvi versus a scholiasta Lucani Martiali inscribuntur. Contra in ms. Thuaneo Virgilio tribuitur, quod in Martiale lib. I. 19. legitur. Avieni epigramma, ep. 280, in codice Salmasiano Martiali inscriptum est, itemque inter Martialis poemata lib. IV. 90 extat. Id, quod A. III. 261 ad Flaccum est, quia in Martiale lib. I. 58 extat, delendum censui, at eadem de causa ep 204, quod itidem in Martiale iam editum est, omittendum erat. Ac Ac pene omnia horum epigrammatum in prooemio Martialis sive in libro Spectaculorum vulgo edita sunt. Ep. 558, quod Valeriano inscribitur, ex duobus Valerii Martialis epigrammatis conflatum est, unde recens esse colligo. Aliud epigramma in Pantagathum tonsorem, quod in Martiale lib. VI, 52 legitur, a Duebnero tamquam ineditum traditur (in Annalibus Iahnii 1828. VIII. 3. p. 315.).

58. Valerius Probus. ep. 205. Ex Addendis Burmanni T. I. p. 759. Hic falso Valerii Probi grammatici, qui aetate Neronis docuit, personam mentitur, sed longe recentior est, ut Lindemannus in corpore Grammaticorum T. I. p. 59 demonstravit.

59. Traianus imperator. Is natus a. u. 808 decessit a. u. 870. Epigramma nullum huius viri extat. Quamvis enim ep. 210 in codice Thuaneo inscribatur Traiani imperatoris de bello Parthico ver-sus decori, intelligi non potest, quomodo illud carmen hunc titulum prae se ferat, cum de Amazonibus ibi agatur. Accedit, quod ceteri codices

Hadriano vindicant. Extat vero in Anthologia Palatina lib. XI. 418 graecum distichon Traiani. 60. Aelius Hadrianus. Capessit imperium a. u. 870 et decedit a. 891, annum agens 63. Ep. 206211. A. II. 96. 98. 118. 258. IV. 399. Novum epigramma ex Appuleii apologia T.II. p. 410 recepi; ep. 206. 207. 211. iambicis dimetris constant arteque sunt insignia. Ep. 210 imperatorem grammaticum sapit. Extant in Anthologia graeca epigrammata Hadriani sex.

61. Florus. ep. 212–221. A. II. 97. I. 20. III. 114, I. 17. III. 265. 115. 111. 112. 115. 291. Aequalis fuit Hadriani. Carmina partim iambicis dimetris, partim trochaicis tetrametris, partim hexametris constant, cunctaque uni auctori vindicavi, codicis Salmasiani auctoritatem secutus. Burmannus autem ep. 215. 216. 218 Florido inscripsit. 62. Sulpicius Carthaginiensis. ep. 222. 225. A. II 174. 194. Argumenta in Virgilii Aeneidem tam levia sunt, ut malus poeta fuisse videatur Sulpicius. 63. Terentianus Maurus. ep. 224. A. II. 237. Hi versus, qui in elegantissimo carmine de rhythmis leguntur, delendi erant. Aetas huius poetae adhuc incerta est. Si enim Petronius Alexandro Severo demum imperante vixit, Terentianus quoque, qui Petronii carmina affert, non ante, ut vulgo putatur, carmen composuit.

6. Appuleius. ep. 225-230. A. III. 99. 230. 229. 174. 251. Novum adieci ex Apologia eiusdem auctoris, idque nitidissimum. Hic auctor ingeniosus bona epigrammata finxit. Ep. 225 Appuleii non est. Ep. 250 non Appuleii, sed Mureti est teste Scriverio. Bosscha in vita Appuleii T. III, p. 510 auctor est, aetatem eius in Antoninorum, qui ab anno 891 usque ad a. 953 regnum tenuere, aevum incidisse.

65. Modestinus. ep. 251. A. I. 31. Fuerat satius, inter auctores ignotos eum recondere, cum non constet, qui sit aut quando vixerit. Modestino itidem argumenta operum Virgilii, A.II. 188, in

« PreviousContinue »