Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Anthologia latina primam a Scaligero originem duxit.

Postea Pithoeus Catalecta auctiora edidit. At Burmannus, cui Heinsii copiae praesto erant, Anthologiam latinam perfecisse videtur, ita ut futurus editor non tam numerum epigrammatum augere (etsi hoc quoque ei curae erit), quam summam eorum in meliorem redigere ordinem, et ea, quae antiquitatis speciem falso prae se ferunt, expellere debeat. Ac sicuti litterarum Romanarum historia nondum tam exculta et elaborata est, ut de singulis scriptis omnibus facile iudicari possit, quem habeant auctorem, quove sint composita seculo, ita maxime in hac re claudicat Anthologia latina, in qua vetusta novis, falsa veris intermixta leguntur. Conabor igitur demonstrare, ex quibus partibus ea sit constructa, qui auctores epigrammatum, quibus temporibus vixerint, postremo quae vera vel supposita sint.`

Anthologia latina tripartita est, quia partim e codicibus manu scriptis, partim ex ceteris litterarum Romanarum auctoribus, partim ex inscriptionibus est conflata.

Quamvis multos Romanorum epigrammata scripsisse sciamus, nullus tamen eorum praeter Martialem et Ausonium aetatem tulit, nec Latinis epigrammatariis idem contigit, quod Graecis, ut diversorum auctorum epigrammata in unum corpus colligerentur, unde Anthologiam graecam etiamnunc pulcherrimis floribus abundare constat. Supersunt tantum Catalecta Virgilii, Catalecta Priapeia, Catalecta Petronii: quae quidem haud contemnendam

Anthologiae latinae partem conficiunt. Tum Burmannus ex diversis codicibus Ovidii, Lucani, Claudiani, Senecae, Martialis, quibus epigrammatum farrago casu addita erat, multa collegit. Quorum alia vetusta atque pulcherrima, alia vero pessima. Unus denique codex omnium maxime commemoratione dignus est, qui plus trecenta poemata continet. Is a Salmasio Salmasianus appellatur, pluresque alii ex eodem fluxere, ut Divionensis, duo Thuanei, Gudianus, de quo a Lessingio in operibus T. XIII. p. 350 ample disputatum est. Horum epigrammatum multa pulchra, plurima vero mediocria sunt, nec secundum post Christum natum seculum excedere videntur, sed quinto vel inferioribus etiam seculis maximam partem sunt referenda. Ego cum viderem, ipsa haec epigrammata, quae ex codicibus illis, quos supra nominavi, venerunt, maxime corrupta esse, atque collationibus Burmanni diffiderem, adii virum optimum Julium Silligium, professorem Dresdensem, quem his copiis eximie instructum esse audiveram, ab eoque paulo post accepi

lectiones 4 codd. Parisinorum, 8256.

[blocks in formation]

codicis Lindenbrogii (v. Lessingii

Opp. T. I. p. 268.)

codicis Rehdigerani in Priapeium 83.

in Priapeia

codicis Guelferbytani in Antholog. II. 237. 239. III. 177. IV. 92.

codicis Parisini 7927. Dirae. Est et Non. Vir bonus. Rosae. Carmen Octaviani.

cod. Parisini 7936. Est et Non. Vir bonus.

[ocr errors]

Rosae. Carmen Octaviani.

codd. Thuancorum 8069. 8071 in multa Anthologiae carmina.

codicis Salmasiani.

Adnotavit vero vir doctissimus, pauca tantum huius codicis epigrammata denuo se contulisse, cum

vitiis scateat, atque Burmannus omnes fere lectiones iam excerpserit.

Nec praetereundum est, J. C. Orellium V. C. duos mihi Codices Turicenses tradidisse, qui inter cetera poemata epigrammata aliquot Anthologiae nostrae continebant. His omnibus rebus instructus in constituenda lectione hic illic melius versari poteram, praesertim cum Addenda amborum voluminum Burmanni, quae a Wernsdorfio in poetis latinis minoribus (quos, ut obiter moneam, non ex editione Helmstadiensi, sed Parisiensi, quae a. 1824 octo voluminibus prodiit, citare soleo) neglecta mirabar, locupletissimum novae editionis fundum esse intelligerem. Atque hanc Anthologiae partem iis epigrammatis auxi, quae ex codice Gothano Duebnerus in Jahnii Annalibus 1828. VIII. 3. pag. 510. et Ang. Maius in Tomo III. Classicorum Auctorum e Vaticanis codd. editorum 1851. p. 359 in lucem emisit.

[ocr errors]

Altera Anthologiae pars ex auctoribus litterarum Romanarum excerpta est. Multa enim epigrammata ab historicis, oratoribus, epistolographis, grammaticis, rhetoribus passim afferuntur. Haec omnia bona et acumine plena, et elogia aut ludibria consulum, imperatorum, denique omnium, qui in republica bona aut mala sunt usi fama, continent. Versus ludicri, quorum magnam partem refert Suetonius, praestantissimi sunt atque hoc in poeseos genere Romanos excelluisse indicant. Cum igitur viderem, alia etiam ab auctoribus epigrammata citari, quae a Burmanno praetermittebantur, haec quoque recipienda esse duxi.

Tertia Anthologiae pars ex inscriptionibus nata est. Constat enim, plus quadringenta carmina sepulcralia ex lapidibus descripsisse editores. Quorum alia humanitatis plena, gratia et decore sunt insignia, quibusque nihil ad absolutionem perfectionemque deesse iudico, qualia sunt ep. 1274. 1276. 1281. 1282. 1269. 1245. 1297. 1302. 1311. 1246. 1315. 1331. 1249. 1344. 1549. 1559. 1376. 1402. 1407. 1414. 1418. 1527: maiorem vero eorum partem ne me

**

« PreviousContinue »