Präparationen zu den Institutiones Justiniani: zur einführung in die römische rechtssprache für studierende. Buch 1-3

Front Cover
Hirschfeld, 1905 - Edition Corpus

From inside the book

Selected pages

Contents

Common terms and phrases

Popular passages

Page 62 - Cum autem emptio et venditio contracta sit (quod effici diximus, simulatque de pretio convenerit, cum sine scriptura res agitur), periculum rei venditae statim ad emptorem pertinet, tametsi adhuc ea res emptori tradita non sit.
Page 13 - Quod principi placuit, legis habet vigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat.
Page 11 - Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Page 13 - ... 44. Interdum etiam sine traditione nuda voluntas sufficit domini ad rem transferendam, veluti si rem, quam tibi aliquis commodavit aut locavit aut apud te deposuit, vendiderit tibi aut donaverit. Quamvis enim ex ea causa tibi earn non tradiderit, eo tamen ipso, quod patitur tuam esse, statim adquiritur tibi proprietas perinde ac si eo nomine tradita fuisset.
Page 44 - Sed neque heres scriptus, neque is qui in potestate eius est, neque pater eius qui habet eum in potestate, neque fratres qui in eiusdem patris potestate sunt, testes adhiberi possunt : quia totum hoc negotium quod agitur testamenti ordinandi gratia creditur hodie inter heredem et testatorem agi. licet enim totum...
Page 79 - Sed cum hoc quidem inter veteres constabat tune fieri novationem, cum novandi animo in secundam obligationem itum fuerat : per hoc autem dubium erat, quando novandi animo videretur hoc fieri et quasdam de hoc praesumptiones alii in aliis casibus introducebant : ideo nostra processit constitutio, quae apertissime definivit tune solum fieri novationem, quotiens hoc ipsum inter contrahentes expressum fuerit, quod propter novationem prioris obligationis convenerunt, alioquin manere et pristinam...
Page 15 - Sexto gradu sunt supra 6 tritavus tritavia, infra trinepos trineptis, ex transverso fratris sororisque abnepos abneptis et convenienter abpatruus abamita (id est abavi frater et sóror) abavunculus abmatertera (id est abaviae frater et sóror), ítem sobrini sobrinaeque (id est qui quaeve ex fratribus vel sororibus patruelibus vel consobrinis vel amitinis progenerantur).
Page 61 - Nam in ceteris rebus an pretium esse possit, veluti homo, aut fundus, aut toga alterius rei pretium esse possit, valde quaerebatur. Sabinus et Cassius etiam in alia re pntant posse pretium consistere.
Page 3 - Cum ex aliena materia species aliqua facta sit ab aliquo, quaeri solet, quis eorum naturali ratione dominus sit, utrum is qui fecerit, an ille potius qui materiae dominus fuerit : ut ecce si quis ex alienis uvis aut olivis aut spicis vinum aut oleum aut frumentum fecerit, aut ex alieno auro vel argento vel...
Page 2 - Quidquid autem eorum ceperis, eo usque tuum esse intellegitur, donee tua custodia coercetur : cum vero evaserit custodiam tuam et in naturalem libertatem se receperit, tuum esse desinit et rursus occupantis fit. Naturalem autem libertatem recipere intellegitur, cum vel oculos tuos effugerit vel ita sit in conspectu tuo, ut diffioilis sit ejus persecutio.

Bibliographic information