Corpo del diritto: Istituzioni

Front Cover

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 335 - ... solebat de locatione et conductione, si forte rem aliquam tibi utendam sive fruendam quis dederit, et invicem a te aliam utendam sive fruendam acceperit.
Page 278 - ... fecit. Et primo loco suis heredibus et his, qui ex edicto praetoris suis connumerantur, dat bonorum possessionem quae vocatur UNDE LIBERI.
Page 331 - ... emptoris damnum est, cui necesse est, licet rem non fuerit nactus pretium solvere. quidquid enim sine dolo et culpa venditoris accidit, in eo venditor securus est. sed et si post emptionem fundo aliquid per alluvionem accessit, ad emptoris commodum pertinet : nam et commodum...
Page 351 - Item is, cui quis per errorem non debitum solvit, quasi ex 6 contractu debere videtur. adeo enim non intellegitur proprie ex contractu obligatus, ut, si certiorem rationem sequamur, magis ut supra diximus ex distractu, quam ex contractu possit dici obligatus esse : nam qui solvendi animo pecuniam dat, in hoc dare videtur, ut distrahat potius negotium quam contrahat. sed tamen proinde is qui accepit obligatur, ac si mutuum illi daretur, et ideo condictione tenetur.
Page 10 - Jus naturale est, quod natura omnia animalia docuit. Nam jus istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium, quae in coelo, quae in terra, quae in mari nascuntur. Hinc descendit maris atque feminae conjugatio, quam nos matrimonium appellamus , hinc liberorum procreatio et educatio. Videmus enim, cetera quoque animalia istius juris peritia censeri.
Page 67 - Auctoritas autem tutoris in quibusdam causis necessaria pupillis est, in quibusdam non est necessaria. ut ecce si quid dari sibi stipulentur, non est necessaria tutoris auctoritas : quod si aliis pupilli promittant, necessaria est : namque placuit meliorem quidem suam condicionem licere eis facere etiam sine tutoris auctoritate, deteriorem vero non aliter quam tutore auctore. unde in his causis, ex quibus mutuae obligationes...
Page 201 - ... est, si defunctus sciebat alienam rem esse, non et si ignorabat : forsitan enim, si scisset alienam, non legasset. et ita divus Pius rescripsit. et verius est ipsum qui agit, id est legatarium, probare oportere scisse alienam rem legare defunctum, non heredem probare oportere ignorasse alienam, quia semper nécessitas probandi incumbit illi qui agit.
Page 128 - ... competit, quia scilicet mala fide possident: sed ne ullus alius, quamvis ab eis bona fide emerit vel ex alia causa acceperit, usucapiendi ius habeat.
Page 166 - ... sed si filius ejus vivo eo moriatur aut qualibet alia ratione exeat de potestate ejus, incipit nepos neptisve in ejus locum succedere et eo modo jura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur.
Page 177 - ERIT in eo quidem, quem alieno juri subjectum esse testator seit, sic accipiuntur: si ñeque ipse hères erit ñeque alium heredem effecerit; in eo vero, quem patrem familias esse arbitratur, illud significant: si hereditatem sibi eive, cujus juri postea subjectus esse coeperit, non adquisierit.