Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][graphic]

FRAGMENTA MINORA
SAECVLORVM P. CHR. N. SECVNDI ET TERTII

[merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]
[graphic][graphic]

Turis Anteiustiniani sylloga quam hic tomus complectitur continuari uolui Gaianarum Institutionum editionem anno proximo a Guilelmo Studemund mecum curatam: absoluetur autem tota collectio librorum iuris Anteiustiniani tertio qui quam proxime fieri poterit edetur tomo, quo Vaticana fragmenta et Collatio a Theodoro Mommsen recensita, Consultatio et Codicum Gregoriani et Hermogeniani reliquiae et Appendices Legis Romanae Wisigothorum a me recognitae continebuntur.

De condicione fragmentorum quae hoc tomo exhibentur cum exposuerimus in praefationibus uel adnotationibus quae singulis praemissae uel adnexae sunt, hoc loco pauca in uniuersum praemonenda sunt.

Hanc collectionem quamquam scholarum usui destinauimus, tamen plena supellectile critica instruximus neque delectu uariarum lectionum contenti fuimus nisi in fragmentis ex aliis libris petitis, quorum criticae editiones uel extant, uelut Digestorum Iustinianorum, uel in tertio tomo exhibebuntur. ceterum tam ex his collectionibus quam ex Iustiniana compilatione excerpta iuris antiqui in hoc secundo tomo non repetiuimus nisi ad Pauli sententias et Vlpiani librum regularum redintegrandos, ut omnibus horum operum, quae et ipsa seorsim tradita sunt, fragmentis compositis genuina eorum forma aliquo modo recuperaretur.

In contextu editionis inclinatis litteris ea expressa sunt, in quibus uel a tradita lectione recedendum erat uel lectio ipsa propter mutilam contextus condicionem supplendi officium postulabat, id est in eis opusculis, quae uno codice solo seruata sunt. atque quo facilius in his lectionis hiatibus codicis condicio ex ipsa editione cognosceretur, singulorum codicis uersuum fines lineal, paginarum fines lineis | non secus atque in Gai editione indicauimus, et ubi hiatum satis certa coniectura explere nobis non contigit, singulis litteris quae perierunt stellulas substituimus, maiores hiatus, qui quot litteris constiterint certo statui non potest, lineis expressimus. contra aliis stellulis, quae supra lineam quam dicunt collocata sunt, eas Pauli sententias quae in Legem Romanam Wisigothorum receptae non sunt, et ea Vlpiani regularum fragmenta, quae in epitoma Vaticana non extant, inclusimus, uelut in pagina 46 uersus 5 sqq.

In adnotatione critica codices ad textum constituendum adhibiti singulis litteris inclinatis et post codicum lectiones collocatis indicati sunt: quae quid in quoque scriptore significent, in praefationibus unicuique opusculo praemissis explicatum est. ceterum nota C, si quod opus uno codice solo traditum est, ad hunc significandum usi sumus, uelut in Vlpiani regulis et in fragmentis de iure fisci. litterulis a b codicum notis postpositis distinguuntur codicis scripturae primitiua (u. g. Ca) et emendata (Cb). silentio praetermisimus eas codicum lectiones, quae uel in orthographicis uel in uerborum diuisione a nostro contextu recedunt: ac ne in discrepantibus quidem lectionibus exscribendis eam uerborum diuisionem quae librariis placuit mutare dubitauimus, sicubi hoc modo facilius demonstrari posse uidebatur, quibus uerbis uel litteris discrepantia efficeretur.

Praeterea passim bis scripturae compendiis usi sumus:

Cod. = Codex Iustinianus
Coll. = Collatio legum Mosaicarum et Romanarum. Coll.P est

eiusdem codex Berolinensis, olim Pithoei, Coll.w codex

Vindobonensis, Coll.v codex Vercellensis
Cons. = Consultatio ueteris iureconsulti
Dig. = Digesta Iustiniani
F = Digestorum codex Florentinus
Gai. = Gai Institutiones
Paul. = Pauli sententiae
Vat. = Vaticana fragmenta
Vlp. = Vlpiani liber singularis regularum

In hoc tomo perficiendo diligentissimam opem, ut solet amicis, mihi tulit Guilelmus Studemund.

Regimonti die x m. Iulii 1878

Paulus Krueger

« PreviousContinue »