Page images
PDF
EPUB

VLPIANI

LIBER SINGVLARIS REGVLARVM

PRAEFATIO EDITORIS

Anno 1549 Iohannes Tilius titulos ex corpore Vlpiani uno codice solo usus Parisiis edidit. qui codex postquam a. 1576 a Cuiacio Parisiis denuo examinatus est, eius memoria periit, donec F. C. de Savigny eum in bibliotheca Vaticana inuestigauit 1). atque leguntur in codice Vaticano reg. 1128, qui saeculo X in Gallia exaratus est , tituli ex corpore Vlpiani Legi Romanae Wisigothorum adiecti. apographum codicis Vaticani ab Henrico Brunn fideliter confectum typis mandauit Eduardus Boecking 2).

Pertinere hos titulos ad Vlpiani librum singularem regularum ex Collatione 6, 2 (= Vlp. 5, 6. 7) et Digestis Iustinianis 22, 5, 17 (= Vlp. 20, 6) constat. presse autem secutum esse Vlpianum in libro singulari regularum componendo Gaianarum Institutionum ordinem docet materiae ab Vlpiano tractatae dispositio, nisi quod pauca iuris capita a Gaio praetermissa diuersis locis inseruit 3). quae cum ita sint, ex Gaiana dispositione certa coniectura colligitur regularum Vlpianarum non solum initium periisse, sed ea quoque omnia desiderari, de quibus Gaius inde a 3, 53 egit: eamque coniecturam insuper confirmant fragmenta Vlpiana in Vaticano codice omissa et e Collatione Digestisue ad finem nostrae editionis restituta , quae Gaianis 3, 224. 225.

1) Codicem Vaticanum eundem esse atque illum quo Tilius est contra C. E. Heimbachii dubitationes optime defendit Ioh. Vahlen in praefatione, quam editioni ab ipso Bonnae 1856 curatae praemisit, p. X sqq.

2) Vlpiani liber sing. regularum. Codicis Vaticani exemplum cur. Ed. Boecking. Lipsiae 1855.

3) Cf. tabula a Boeckingio quartae Vlpiani editioni (1855) adiecta (p. 192 sqq.).

4, 2–5 respondent. nec tamen in his tantum labem contraxit liber regularum, sed passim intra ipsos qui in codice Vaticano extant titulos argumenti conexus hiat 1), ut magis excerpta. ex Vlpiani regulis quam ipsas regulas tenere uideamur. quod si quaeritur, quo tempore haec Epitome facta sit, cogitare non licet de eis temporibus, quibus Legi Romanae Wisigothorum et appendices ex genuinis iuris Romani fontibus compilatae accesserunt 2) et alia additamenta, quae ex Theodosiano Codice, Nouellis, Pauli sententiis petita et in ipsum Legis contextum recepta sunt. uix enim illa saecula nouicia aut Latinos curabant aut eos qui dediticiorum numero sunt aut alia nec pauca Epitomae Vaticanae capita. itaque consideratis tam eis quae omissa sunt quam eis quae remanserunt Mommsen 3) probabiliter coniecit Epitomen non multo post a. 320 (Cod. Theod. 8, 16, 1) eo consilio confectam esse, ut ea sola excerperentur, quae usui forensi inseruire posse uiderentur, omitterentur autem diuisiones iuris, quas ut apud Gaium ita in Regulis olim extitisse Dig. 44, 7, 25 ostendunt, neque minus ea quae in desuetudinem uenissent.

Epitomator id unum uidetur egisse, ut opus Vlpianum in breuius redigeret : nam quod Lachmann ad 26, 1 uocem gentiliciorum in Collatione traditam ab epitomatore in ingenuorum mutatam esse censuit, quasi Vlpianus illam eodem sensu atque hanc usurpare potuisset, id mihi non persuasit. ea autem, quae re uera in Epitoma Vaticana mutata sunt, non epitomatoris manum produnt, sed librariorum neglegentiae uel fraudibus accepto ferenda sunt: nonnulla sane menda inde orta sunt, quod notae iuris, quibus usi sunt librarii uel ipsius archetypi uel unius alteriusue ex eis exemplis quae ex hoc deriuata sunt, a posterioris temporis librariis aut male explicatae 4) aut omis

munnum

1) In hisce hiatibus detegendis post Boeckingii et Mommseni curas diligentissimam operam collocauit Vahlen in editione supra laudata.

2) Cf. Lex Romana Wisig. ed. Haenel p. 452-455.
3) Vlpiani fragmenta ed. Boecking. 1855. p. 114 sqq.

4) Ita constanter scribitur ius Quiritium pro iure Quiritium et ascia pro Aelia Sentia: praeterea cf. 6, 1. 20 (institutus pro item) 6, 6 (re uera pro rei uxoriae) 7, 4 (condignis pro condicionis et ciuitas reddatur pro ciuitas Romana datur) 8, 4. 22, 32 (data et dantur pro dumtaxat) 11, 25 (tunc pro testamento) 20, 16. 24, 28 (praetoriani pro populi Romani). simili errori tribuerim, quod bis (20, 14. 28, 1) pro secundum legitur aduersus.

ertinente 16.02.1). atenilpiani regn quibus rectore codiene

rumpunt (2.07.18), uelmoso Vlpiano "ores iuris pas.conti

sae sunt). ac ne in rubricis quidem ipsius epitomatoris libidinem grassatam esse crediderim : quamquam in his sunt quae eo offendant, quod uel male conceptae sunt (2. 7. 19. 27), uel non recte indicant ea quae ipsis titulis continentur (3. 22. 23), uel ad multo minores iuris particulas pertinent, quam quas ab ipso Vlpiano distinctas fuisse credibile sit (16. 18), uel materiarum conexum male interrumpunt (2. 7. 27). atenim non hae solae, sed omnes rubricae non minus ab Vlpiani regulis uidentur alienae fuisse quam a Gai institutionibus, in quibus rubricae tam eae quae a librario quam eae quae a correctore codicis Veronensis interpositae sunt isdem uitiis omnibus laborant quae supra enumerauimus. et quemadmodum Gai Veronensis rubricae non consentiunt cum eis quae in Gai epitoma Wisigothica extant, ita diuersae originis uestigia in Vlpianis rubricis agnoscuntur et eo, quod in Collatione 6, 2 titulo de nuptiis adscribuntur ea quae in codice Vaticano titulo de his qui in potestate sunt subiciuntur, et eo, quod Collatio 16, 4 rubricam de legitimis hereditatibus citat , quae Epitomae est de legitimis heredibus. sane ex his Collationis locis colligi nequit rubricas ab ipso Vlpiano insertas esse : nam Gai quoque capita Collatio rubricis praemissis citat (16, 2, 9). itaque cum quaedam rubricae (10. 13. 14) non uere ea indicent, quae hodie in Epitoma leguntur, sed potius integrum Vlpiani opus respiciant, rubricas priusquam Epitome conficeretur operi inditas esse consentaneum est.

Initium operis in codice Vaticano singularem in modum confusum est. nam post titulum incip. tituli ex corpore ulpiani sequuntur uerba huius editionis p. 5 u. 14 moris (sic codex) ... 15 inueteratus : hos excipit index rubricarum operis, hunc ipse primus titulus quo agitur de manumissionibus et de libertis, attamen hic tractatus de libertis in media sententia (p. 6, 3) abrumpitur, et continuo sequitur fragmentum de legibus initio mutilum (p. 5, 2–13), quasi hoc eiusdem tituli partem efficeret, tum tractatus de libertis continuatur, ita tamen, ut praeter extrema uerba sententiae supra abruptae alia quaedam intercidisse palam sit. quae confusio quemadmodum enata sit, Mommsen ingeniose demonstrauit 2). is enim, qui primus Epitomen legi Romanae adiecit, Epitomae codicem initio

1) V. g. 1, 7. 7, 4.
2) Vlpiani fragmenta ed. Boecking. 1855. p. 117.

« PreviousContinue »