Page images
PDF
EPUB

PRAEFATIO EDITORIS

Pauli sententiarum hodie non supersunt nisi fragmenta e diuersis collectionibus petenda. atque fundamentum quidem restitutionis est ea Epitome, quae Legis Romanae Wisigothorum partem efficit. haec Epitome in quibusdam Legis Romanae codicibus nonnullis sententiis ex integro Pauli opere depromptis aucta est. accedunt complura capita in Iustiniani Digesta et in Collationem recepta, pauciora in Consultatione et in Vaticanis fragmentis et in Appendicibus Legis Romanae Wisigothorum extant, nonnullae denique sententiae in Lege Romana Burgundionum citantur.

Hos iuris libros qui compilauerunt Paulum uario modo tractauerunt. Collationis enim et Consultationis et Vaticanorum fragmentorum et Appendicum auctoribus Pauli uerba mutare in animo non fuit: Collationis tamen auctorem, ubi plures sententias uno capite complecteretur, non ubique pristinum earum ordinem seruasse ex huius editionis titulis 5, 48( Coll. 11, 3. 2. 4. 5) et 5, 20 (= Coll. 12, 4. 2. 3) apparet. contra in Digestis Pauli sententias non minus quam reliquos libros ueterum iure consultorum ab Iustinianis interpolatos esse consentaneum est. quod denique ad Legem Romanam Wisig. attinet, quamquam huius compilatoribus a rege Alarico interpolandi facultas data non est, nihilo magis tamen eorum in tradendis sententiis fides dubitatione exempta est. qui praeterquam quod ad 1, 21, 10 ordinem sententiarum mutauerunt, a contextu earum manus non plane abstinuerunt, sed mutilando saltem eos aliquot sententias interdum pessum dedisse ad 1, 1, 2. 1, 4, 3. 1, 24, 1. 14 palam est.1) quamobrem dubium est, utrum 1, 9, 2. 3, 6, 15, quae

1) Eandem fortasse ob causam in 1, 2, 1 uerbum finitum desideratur. contra librariorum potius socordia mutilatae uel corruptae sunt u. g. 2, 9, 1 extr. 2, 15, 1.

sententiae aliis uerbis apud Wisigothos, aliis in Digestis leguntur, a Wisigothis mutilatae an ab lustinianis amplificatae sint item e contrario dubium est, 4, 9, 3. 4 utrum ab Iustinianis in breue contractae an a Wisigothis uel ab antiquiore aliquo interprete, quem isti Paulo errore suo substituerint, dilatatae sint. quin etiam interpolationis labem Paulus Wisigothorum in 4, 19, 1 eo contraxit, quod actio de modo agri eis actionibus adnumerata est, quae infitiando in duplum crescunt nisi forte hic error dudum ante Legem Romanam Wisig. conceptam natus et in hanc legem ex eo exemplo propagatus esse uidebitur, quod Wisigothi excerpserunt. hoc utique modo explicandum esse puto, quod cum alia et minora glossemata (u. g. 2, 17, 7), tum semel 2, 31, 12 spuria sententia in Legem Romanam inrepserunt.

Incertior quam sententiarum contextus fides rubricarum est, quae et in Lege Romana Wisigothorum extant et apud reliquos sententiarum auctores Digestis et Vaticanis fragmentis exceptis occurrunt 1). nec tamen uerendum est, ne librorum in titulos diuisio non ab ipso Paulo profecta sit: immo tale opus, in quo secundum edicti perpetui ordinem iuris partes uulgo re ipsa inter se non conexae continuantur, non apte sine conspicuis argumentorum indicibus edi poterat et dudum tam in edicto ipso quam in edicti commentariis rubricae usu uenerant. atenim sunt rubricae, quae apud alios auctores aliter traduntur, u. g. 1, 1. 1, 10. 1, 15. 4, 8. 4, 9. 5, 15. 5, 22. 2) aliae ad singulas binasue sententias confictae sunt, quibus Paulum proprios titulos non praefixisse inde colligitur, quod sequuntur sententiae nullo titulo ab illis separatae, quae non ad rubricam illis praefixam, sed una cum illis ad proxime antecedentem rubricam quadrant, u. g. 2, 17, 4. 3, 4A, 6. 8. 3, 6, 17. 5, 6, 3. 5, 12, 5. 5, 16. aliae eo offendunt, quod ea materia, cui propria rubrica adsignata est, iam ampliore rubrica quae antecessit comprehensa est, u. g. 1, 2. 3. 2, 4. 5. 2, 6. 8: aliae denique per se improbabiles sunt, uelut 1, 13A (cf. 1, 13B) 2, 13, 6. 4, 4. atque ut in his interpolationes supplementaque posterioris aetatis agnoscuntur, ita alibi genuinas rubricas intercidisse apparet, ueluti

1) Consultatio in c. solo omissa rubrica non citat nisi librum sententiarum.

2) Lex Rom. Wisig. cum reliquis auctoribus consentit in rubricis 1,.5. 1, 16. 1, 18. 2, 26.

ante 1, 7, 4. 2, 1, 5. 2, 5, 3. 2, 13, 1. 3, 5, 12a. 3, 5, 14. 5, 22, 2: praeterea Wisigothorum culpa effectum est, ut rubricae 2, 30 et 5, 10, quae genuinae esse uidentur, in Lege Romana sententiis alieno prorsus argumento insignibus praemitterentur. quae cum ita sint neque pristina Pauli diuisio certo restitui possit, propter allegandi utilitatem eam librorum in titulos diuisionem, quae hucusque per editiones propagata est, retinuimus: rubricarum quae interciderunt sedem uacuo spatio indicauimus neque earum, quas editores proprio Marte restituerant, nisi numerum seruauimus.

Quod ad fundamentum criticum attinet, quo haec editio nititur: Legis quidem Romanae Wisigothorum cum editio apparatu critico instructa non extet, ad hunc defectum remouendum ne illa quidem supellex critica sufficit, quam Haenel ad Arndtsii editionem congessit 1), in qua tot errores commissi et tot lectiones ab Arndtsii textu uariantes omissae sunt, ut de fide eius supellectilis parum constet. itaque ad hanc editionis partem nouum fundamentum iaciendum erat. et postquam Codicis Theodosiani Epitoma Wisigothica edoctus sum Legis Romanae codices in duas classes discedere, in quarum altera codex Monacensis D 2 (nobis M) saeculi fere VII et aetate et integritate primum locum obtinet, in altera Parisiensis 4403 (nobis L) saeculi VIII uel IX, ad hos duos codices a me excussos 2) Pauli Wisigothici contextum fere restitui: apparet enim reliquos codices (nobis dett.), ubi ab illis libris primariis discrepent, rarissime uerum Wisigothorum textum seruasse et uix ullam esse lectionem in his seruatam, quae non ex mendosa illorum lectione facili coniectura restitui potuerit. in adnotatione critica plenam codicum M et L discrepantiam non exhibui, quippe quae non in Pauli sed in Legis Romanae editione desideretur: adscripsi tamen uarias lectiones ad omnes eos locos, in quibus ab utriusque codicis traditione recessi et singulares alteriusutrius codicis lectiones eas, quae ueri aliqua specie niti uiderentur.

Earum autem sententiarum, quae Epitomae ex integro

1) Varietas scripturae ex Paulli a Visigothis epitomati codicibus: collegit Gustavus Haenel. Bonnae 1834 (cf. Corpus iuris Romani Anteiustiniani Bonnense I p. 163 sqq.).

2) Codicem Parisiensem 4403 iam olim Henricus Degenkolb, qui tum Pauli editionem parabat, contulerat eamque collationem edendi consilio deposito ultro mihi obtulit: qua in codice denuo tractando optime adiutus sum.

Pauli libro in quibusdam codicibus interspersae sunt, plenum apparatum, quoad eum nancisci potui, congessi. quorum codicum princeps ille est, quem Cuiacio post annum 1579 ciuitas Vesontina dedit1): in hoc enim integri tituli 4, 6 A. 1, 21. 2, 21A. 2, 26. 2, 31 restituti extabant et praeterea sententia 5, 33, 8 suppleta erat. cuius codicis lectiones, cum ipse codex periisse uideatur, ex Cuiacii Obseruationibus 24 c. 14 — 13. 45—19. 21. 22, quae anno 1585 prodierunt, uel potius, quoniam hunc librum ipsum nancisci non potui, ex editione Cuiaciana a. 1586 enotaui. in reliquis Epitomae supplementis edendis ancipitem editorum fidem abicere licuit, cum hodie aut iidem codices, e quibus illi hauserunt, aut simillimi eademque auctoritate praediti supersint. horum autem sicubi plures idem supplementum praestant, non pluribus quam qui ad traditam lectionem eruendam sufficerent usus sum. quid autem singuli codices 2) ad haec supplementa contulerint, hoc loco quasi per indicem enumerabo.

Extant igitur:

titulus 2, 26 integer in Vaticano reg. 1050 3).

[ocr errors]

4, 1, 4. 3. 5. 1, 12, 5. 1, 13B, 3. 3, 4A, 6 in Let in Aurelianensi 207 (nobis A), in hoc praeterea etiam 5, 4, 15. 5, 33, 8.

1, 1, 4. 1, 12, 5. 1, 13в, 3. 4, 6, 2a in Eporediensi 35 (nobis E) et in Rosambino, in illo etiam 5, 33, 8.

1, 7, 4. 5, 4, 15. 21 in Parisiensi 4409 et in Vaticano reg. 1048 et in Bernensi 263.

5, 4, 15 in Parisiensi S. Germani 366.

5, 4, 24 in Parisiensi 4410.

4, 12, 5 in Parisiensi 4412.

3, 4, 6 in Parisiensi 4408.

Dubium supplementum praestat Paris. 4405 inter 1, 13 B, 3 et 4 (p. 56, 14). praeterea ex Vaticano reg. 4128 ad 1, 24, 4 uocabulum ruinae additum recuperari potest. reliqua omnia, quae ab editoribus ex additamentis unius alteriusue codicis Legis Romanae uel ex Epitoma Aegidiana suppleta esse in huius editionis notis commemorabo, Pauli non sunt, sed ex glos

1) Cf. Baudi di Vesme ad Cod. Theod. 4, 11, Haenel in praefatione ad Legem Rom. Wis scripta p. XVII. LXXXIX.

2) Codices omnes saeculi IX uel X sunt: descripti sunt in Haenelii praefatione Legis Romanae editioni ab ipso curatae praemissa.

3) Cf. Degenkolb in Commentationibus philologis in honorem Th. Mommseni conscriptis 1877 p. 646 sqq.

sematis interpretamentisue posterioribus enata sunt. ex codicibus supra laudatis ipse contuli L E Parisiensem 4409 Vatic. reg. 1050: Bernensis collationem liberalitati Hermanni Hagen debeo, reliquorum lectiones ex Haenelii apparatu repetiui.

Ad eas denique sententias, quas solae Appendices Legi Romanae Wisigothorum in nonnullis codicibus adnexae ex integro opere excerptas habent, cum has Appendices seorsum editurus sim, delectum uariarum lectionum dedi: eodemque modo reliquos sententiarum auctores adhibui. paucis locis ad ueram lectionem restituendam ueterem sententiarum interpretationem, quae Legis Romanae Wisig. partem facit, in subsidium uocaui.

Atque ut appareat, unde singulae sententiae restitutae sint, in adnotatione superiore, si qui praeter Legem Rom. Wisig. sententiarum auctores extant, eos laudabo, in contextu autem Pauli uerborum omnia, quae in Lege Rom. Wisig. omissa sunt, stellulis circumsaepiam.

Restat ut de titulo operis pauca praemoneamus. in Digestis Collatione Appendicibus Lege Romana Burgundionum citantur Pauli sententiarum lib. I etc., quocum Consultationi quoque conuenit, nisi quod haec semel (6, 6) sententiarum receptarum titulum laudat. in plerisque Legis Rom. Wis. codicibus libro I praemittitur hic titulus Pauli sententiarum : at in codice E et in Rosambino legitur iuli pauli sententiarum ad filium, quocum consentiunt inscriptio libri III in L aliorumque codicum inscriptiones, quas Haenel in editione Legis Rom. Wis. p. 338 citat. hic titulus quin genuinus sit, dubitari uix potest. contra uocabulum receptarum, quod et ipsum teste Haenelio in nonnullis Legis Romanae codicibus redit, genuinum non esse fere omnes uiri docti hodie consentiunt et mihi quoque persuasum est.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »