Page images
PDF
EPUB

nae, item liberis parentibusue patroni patronaeue: sexto uiro uxori: septimo cognatis manumissoris, quibus per legem Furiam plus mille asses capere licet: et si nemo sit, ad quem bonorum possessio pertinere possit, aut sit quidem, sed ius suum omiserit, populo bona deferuntur ex lege Iulia cadu- 5 8 caria. Liberis bonorum possessio datur tam his, qui in potestate usque in mortis tempus fuerunt, quam emancipatis: 9 item adoptiuis, non tamen etiam in adoptionem datis. Proximi cognati bonorum possessionem accipiunt non solum per feminini sexus personam cognati, sed etiam agnati capite de- 10 minuti: nam licet legitimum ius agnationis capitis minutione amiserint, natura tamen cognati manent.

10 Bonorum possessio datur parentibus et liberis intra annum, ex quo petere potuerunt, ceteris intra centum dies. 14 Qui omnes intra id tempus si non petierint bonorum posses- 15 sionem, sequens gradus admittitur, perinde atque si superiores non essent: idque per septem gradus fit.

12 Hi, quibus ex successorio edicto bonorum possessio datur, heredes quidem non sunt, sed heredis loco constituuntur beneficio praetoris. ideoque seu ipsi agant seu cum his agatur, 20 ficticiis actionibus opus est, in quibus heredes esse finguntur.

13

1

Bonorum possessio aut cum re datur aut sine re: cum re, cum is qui accepit cum effectu bona retineat: sine re, cum alius iure ciuili euincere hereditatem possit: ueluti si suus heres in testamento praeteritus sit, licet scriptis heredibus 25 secundum tabulas bonorum possessio deferatur, erit tamen ea bonorum possessio sine re, quoniam suus heres euincere hereditatem iure legitimo potest.

XXIX DE BONIS LIBERTORVM

Ciuis Romani liberti hereditatem lex duodecim tabula- 30 rum patrono defert, si intestato sine suo herede libertus decesserit ideoque siue testamento facto decedat, licet suus heres ei non sit, seu intestato, et suus heres ei sit, quamquam non naturalis, sed uxor puta quae in manu fuit uel adoptiuus filius, lex patrono nihil praestat. sed ex edicto 35 praetoris, seu testato libertus moriatur, ut aut nihil aut mi

4 liberis parentibusue Cuiacius, liberosue C || 8 adoptione C || 9 possessione C 10 diminutia C || 22 aut cum re datur] autem reddatur C 23 cum Hugo, om. C 25 in testamento ... 26 ea ad sensum scripsi, intestati C || 28 possit C || 33 quamquam Vahlen, quam C 36 testato Cuiacius, testamento C

nus quam partem dimidiam bonorum patrono relinquat, contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum possessio illi datur, nisi libertus aliquem ex naturalibus liberis successorem sibi relinquat, siue intestato decedat et uxorem forte in manu uel adoptiuum filium relinquat, aeque partis mediae 5 bonorum possessio contra suos heredes patrono datur. 2 In bonis libertae patrono nihil iuris ex edicto datur: itaque seu .... seu intestata moriatur liberta, semper ad eum hereditas pertinet, licet liberi sint libertae, quo3 niam non sunt sui heredes matri, ut obstent patrono. Lex 10 Papia Poppaea postea libertas quattuor liberorum iure tutela patronorum liberauit: et cum intulerit iam posse eas sine auctoritate patronorum testari, prospexit, ut pro numero liberorum libertae superstitum uirilis pars patrono debeatur. 4 Liberi patroni uirilis sexus eadem iura in bonis libertorum 15 5 parentum suorum habent, quae et ipse patronus. Feminae uero ex lege quidem duodecim tabularum perinde ius habent, atque masculi patronorum liberi. contra tabulas autem testamenti liberti aut ab intestato contra suos heredes non naturales bonorum possessio eis non competit: sed si ius trium 20 liberorum habuerunt, etiam haec iura ex lege Papia Poppaea nanciscuntur. Patronae in bonis libertorum illud ius tantum habebant, quod lex duodecim tabularum introduxit : sed postea lex Papia ingenuae patronae duobus liberis honoratae, libertinae tribus, id iuris dedit, quod patronus habet 25 7 ex edicto. Item ingenuae trium liberorum iure honoratae eadem lex id ius dedit, quod ipsi patrono tribuit.

6

2 dimidiam C || 5 manum C || 8 lacunam in C non indicatam obseruauit Lachmann: desiderantur fere talia: seu testari uoluerit liberta, in patroni potestate erat, ne testamento auctor fieret, in quo ipse heres institutus non esset, seu || 10 ut obstent Lachmann, obstit C || 11 popeam C || 12 ea C || 14 subprestitum C 17 perinde C, idem Huschke 19 testamento C || 21 hac C || 22 paternae C || in] ex C || 23 habeant C || 24 ingenuae Cuiacius, om. C 26 edictum C || ingenui C 27 patroni Ca

[blocks in formation]

*Iniuria si. quidem atrox (id est grauis) non est, non *sine iudicis arbitrio aestimatur. atrocem autem aestimare *solere praetorem: idque colligi ex facto, ut puta si uerbe*ratus uel uulneratus quis fuerit.*

5

*Actionum genera sunt duo, in rem, quae dicitur uin2 *dicatio, et in personam, quae condictio appellatur. In rem *actio est, per quam rem nostram, quae ab alio possidetur, 3 *petimus: et semper aduersus eum est qui rem possidet. In *personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est 10 *nobis ad faciendum aliquid uel dandum: et semper aduer4 *sus eundem locum habet. Actionum autem quaedam ex 5 *contractu, quaedam ex facto, quaedam in factum sunt. Ex *contractu actio est, quotiens quis sui lucri causa cum aliquo *contrahit, ueluti emendo uendendo locando conducendo et 15 6 *ceteris similibus. Ex facto actio est, quotiens ex eo teneri *quis incipit, quod ipse admisit, ueluti furtum uel iniuriam 7 *commisit uel damnum dedit. In factum actio dicitur, qua*lis est exempli gratia actio, quae datur patrono aduersus *libertum, a quo contra edictum praetoris in ius uocatus est. 20 8 *Omnes autem actiones aut ciuiles dicuntur aut honorariae.*

1-5 ex Coll. 2, 2 suppleuimus || 2 grauis non est scripsi secutus Huschkium (gr. non sit), grauis est Coll.w Coll.v, graui rerum Coll.P || 4 collegi Coll.P, colligit Coll.v, collegit Coll.w || 6-21 ex Dig. 44, 7, 25 suppleuimus

IVLII PAVLI

LIBRI QVINQVE SENTENTIARVM

AD FILIVM

« PreviousContinue »