Page images
PDF
EPUB

TRACTATVS DE GRADIBVS

Incerti auctoris tractatus de gradibus qui sequitur in codicibus Notitiae dignitatum utriusque imperii huic ipsi Notitiae praemissus legitur. primus eum Eduardus Boecking e codicibus Parisiensi 9661 saec. XV et Monacensi 10291 saec. XVI edidit (Vlpiani fragmenta ed. IV Lipsiae 1855 p. 183, cf. Corpus Iuris Romani Anteiustiniani Bonnense uol. I p. 175). ipse hoc anno Monachi tam hunc codicem quam Monacensem 794 saec. XVI contuli.

DE GRADIBVS

Gradus cognationum appellantur ab eo, quod personae cognatorum aliae proximiore, aliae longiore gradu sunt et 2 ob id quasi gradatim altera alteram antecedit. Omnes personae cognatorum aut supra numerantur aut infra aut ex transuerso siue a latere. supra numerantur parentes, infra 5 liberi, ex transuerso siue a latere fratres et sorores liberique eorum, item parentium fratres et sorores liberique eorum. 3 4 Primo gradu supra pater et mater, infra filius et filia. Secundo supra auus auia, infra nepos neptis, ex transuerso 5 frater et soror: hinc enim transuersus incipit gradus. Tertio 10 supra proauus proauia, infra pronepos proneptis: ex transuerso fratris et sororis filius et filia, patruus amita, id est patris frater et soror, auunculus matertera, id est matris fra6 ter et soror. Quarto supra abauus abauia, infra abnepos abneptis: ex transuerso fratris et sororis nepos et neptis: pa- 15 truus magnus et amita magna, id est aui frater et soror: auunculus magnus matertera magna, id est auiae frater et soror: consobrinus consobrina, id est qui quaeue ex fratribus aut sororibus aut fratre et sorore progenerantur. sciendum tamen proprie consobrinos appellari eos, qui ex duabus 20 sororibus nati sunt, quasi consororinos, eos autem, qui ex duobus fratribus procreati sunt, fratres patrueles uocari, eos uero, qui ex fratre et sorore nascuntur, amitinos dici. hoc

7 parentum Monac. 10291 || 12 patruus et amita Paris. || 13 et om. Monac. 10291 || matertera magna id est codices || 17 abauunculus codices 19 generantur Monac. 794 22 fratribus procreati sunt Monac. 794, procreati fratribus sunt Paris., fratribus procreantur Monac. 10291 || fratres et patr. codices || 23 nascantur codices

gradu sunt etiam patrui amitae auunculi materterae filii. 7 Quinto gradu sunt supra atauus atauia, infra adnepos adneptis: ex transuerso fratris et sororis pronepos proneptis: propatruus proamita, id est proaui frater et soror: proauunculus promatertera, id est proauiae frater et soror: conso- 5 brini filius filia: item propius sobrinus sobrina, id est patrui 8 magni amitae magnae auunculi magni materterae magnae filii filiae. Sexto gradu sunt supra tritauus tritauia, infra trinepos trineptis: ex transuerso fratris et sororis abnepos abneptis: abpatruus abamita, id est abaui frater et soror: ab- 10 auunculus abmatertera, id est abauiae frater et soror: item consobrini nepos neptisque: item propatrui proamitae proauunculi promaterterae filii filiae: item sobrini sobrinae; id est qui quaeue ex duobus consobrinis progenerantur.

1 etiam Huschke, enim codices || 2 abnepos abneptis Monac. 794 || 5 promartera Monac. 10291 794 soror et frater codices || auunculus . . . 11 soror Huschke, Monac. 794

proauiae] proaui et Monac. 10291 et filia] et filia Monac. 794 || 10 abneptisque codices || 14 generantur

STEMMA AGNATIONIS

Stemma agnationis, quod sequens tabula exhibet, editum pri-
mum a Cuiacio in Obseruationibus 6, 40, teste Haenelio (Lex Rom.
Wisig. p. 456) extat in codicibus Legis Romanae Wisigothorum
Parisiensibus 4410 et 4412, Vaticano reg. 1023, Leidensi 114.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

14.

« PreviousContinue »