Page images
PDF
EPUB

Latina Latinus nascitur et ex libero et ancilla seruus, quoniam, cum his casibus conubia non sint, partus sequitur ma10 trem. In his, qui iure contracto matrimonio nascuntur, conceptionis tempus spectatur: in his autem, qui non legitime concipiuntur, editionis. ueluti si ancilla conceperit, deinde 5 manumissa pariat, liberum parit: nam quoniam non legitime concepit, cum editionis tempore libera sit, partus quoque li

1 2

ber est.

[VI DE DOTIBVS]

Dos aut datur aut dicitur aut promittitur. Dotem dicere 10 potest mulier quae nuptura est et debitor mulieris, si iussu eius dicat: item parens mulieris uirilis sexus per uirilem sexum cognatione iunctus, uelut pater auus paternus. dare promittere dotem omnes possunt.

3 Dos aut profecticia dicitur, id est quam pater mulieris 15 dedit, aut aduenticia, id est ea quae a quouis alio data est. 4 Mortua in matrimonio muliere dos a patre profecta ad patrem reuertitur, quintis in singulos liberos in infinitum relictis penes uirum. quod si pater non sit, apud maritum re5 manet. Aduenticia autem dos semper penes maritum re- 20 manet, praeterquam si is qui dedit, ut sibi redderetur, stipulatus fuerit: quae dos specialiter recepticia dicitur.

6

Diuortio facto, si quidem sui iuris sit mulier, ipsa habet rei uxoriae actionem, id est dotis repetitionem. quod si in potestate patris sit, pater adiuncta filiae persona habet 25 actionem rei uxoriae: nec interest, aduenticia sit dos an 7 profecticia. Post diuortium defuncta muliere heredi eius actio non aliter datur, quam si moram in dote mulieri reddenda maritus fecerit.

8 Dos si pondere numero mensura contineatur, annua bi- 30 ma trima die redditur, nisi si ut praesens reddatur conuenerit. reliquae dotes statim redduntur.

9

Retentiones ex dote fiunt aut propter liberos aut propter

2 sequi C 3 matrimonium C | 4 tempus spectatur Tilius, tempore exceptatur C || 10 pro*mittitur Ca | 12 item Aleander, institutus C (permutatis notis) || 15 aut] autem C || 17 post muliere in C nihil erasum, sed propter membranae uitium uacuum spatium relictum est || 22 fuit C || 24 rei uxoriae Faber, om. C || actione C || id est d. rep. del. Faber || 25 adiunctae C || 26 rei uxoriae Cuiacius, re uera C (notis permutatis) || 27 mulierem C || 30 numerum C || 34 trima] trima a (sic uacuo spatio ante a relicto) C || die reddetur C || si om. Ca 33 retenteones Ca || aut propter liberos Tilius, om. C

mores aut propter impensas aut propter res donatas aut pro40 pter res amotas. Propter liberos retentio fit, si culpa mulieris aut patris cuius in potestate est diuortium factum sit: tunc enim singulorum liberorum nomine sextae retinentur ex dote, non plures tamen quam tres. sextae in retentione 5 11 sunt, non in petitione. Dos, quae semel functa est, amplius fungi non potest, nisi aliud matrimonium sit.

12

Morum nomine grauiorum quidem sexta retinetur, leuiorum autem octaua. grauiores mores sunt adulteria tan13 tum, leuiores omnes reliqui. Mariti mores puniuntur in ea 40 quidem dote, quae a die reddi debet, ita ut propter maiores mores praesentem dotem reddat, propter minores senum mensum die. in ea autem, quae praesens reddi solet, tantum ex fructibus iubetur reddere, quantum in illa dote quae triennio redditur repraesentatio facit.

14 Impensarum species sunt tres: aut enim necessariae di15 cuntur aut utiles aut uoluptuosae. Necessariae sunt impensae, quibus non factis dos deterior futura est, uelut si quis 16 ruinosas aedes refecerit. Vtiles sunt, quibus non factis qui

15

dem deterior dos non fuerit, factis autem fructuosior effecta 20 17 est, ueluti si uineta et oliueta fecerit. Voluptuosae sunt, quibus neque omissis deterior dos fieret neque factis fructuosior effecta est: quod euenit in uiridiariis et picturis similibusque rebus.

2

3

[VII DE IVRE DONATIONVM INTER VIRVM ET VXOREM Inter uirum et uxorem donatio non ualet nisi certis ex causis, id est mortis causa, diuortii causa, serui manumittendi gratia. hoc amplius principalibus constitutionibus concessum est mulieri in hoc donare uiro suo, ut is ab imperatore lato clauo uel equo publico similiue honore honoretur.

Si maritus diuortii causa res amouerit, rerum quoque amotarum actione tenebitur.

Si maritus pro muliere se obligauerit uel in rem eius

6 dos sqq.] haec uerba quid sibi uelint et quomodo cum retentione propter liberos concessa cohaereant, non intellegitur || 7 alium C || 8 sexta retinetur Cuiacius, sexte retinentur C || 9 grauioris ** (uel *) moris Ca adulterio C, adulterium Boecking || 11 a] annua bima trima Cuiacius || ut om. C || 14 quae triennio Hugo, quadriennio C || 15 repraesentatio Cuiacius, repensatio C 16 repensarum C || 22 fructior C23 quod] quae C || 34 maritus C, mulier Mommsën || mouerit Cb (manus secunda), moue*** uel moue**** Ca

25

30

4

impenderit, diuortio facto eo nomine cauere sibi solet stipulatione tribunicia.

In potestate parentum sunt etiam hi liberi, quorum causa probata est, per errorem contracto matrimonio inter disparis condicionis personas: nam seu ciuis Romanus Lati- 5 nam aut peregrinam uel eam quae dediticiorum numero est quasi ciuem Romanam per ignorantiam uxorem duxerit, siue ciuis Romana per errorem peregrino uel ei qui dediticiorum numero est quasi ciui Romano aut etiam quasi Latino ex lege Aelia Sentia nupta fuerit, causa probata ciuitas Romana da- 10 tur tam liberis quam parentibus praeter eos qui dediticiorum numero sunt, et ex eo fiunt in potestate parentum liberi.

[VIII DE ADOPTIONIBVS]

Non tantum naturales liberi in potestate parentum sunt, 2 sed etiam adoptiui. Adoptio fit aut per populum aut per 15 praetorem uel praesidem prouinciae. illa adoptio, quae per 3 populum fit, specialiter adrogatio dicitur. Per populum qui sui iuris sunt adrogantur: per praetorem autem filii familiae 4 a parentibus dantur in adoptionem. Adrogatio Romae dumtaxat fit, adoptio autem etiam in prouinciis apud praesides. 20 5 Per praetorem uel praesidem prouinciae adoptari tam masculi quam feminae, et tam puberes quam impuberes possunt per populum uero Romanum feminae non adrogantur: pupilli antea quidem non poterant adrogari, nunc autem 6 possunt ex constitutione diui Antonini. Hi qui generare non 25 possunt, uelut spado, utroque modo possunt adoptare. idem 7 iuris est in persona caelibis. Item is qui filium non habet in 8 locum nepotis adoptare potest. Si pater familiae adrogandum se dederit, liberi quoque eius quasi nepotes in potestate 8a fiunt adrogatoris. Feminae uero neutro modo possunt ad- 30 optare, quoniam nec naturales liberos in potestate habent.

4 solent C || 5 dispares condignis personarum C || 6 numerum C || 7 ciuem romanam Boecking, om. C || 9 numerum C quasi ciui romano Hollweg, om. C || 10 aelia sentia] ascia C || romana datur Boecking, reddatur C 12 numerum C || 49 adoptione C || dumtaxat Lachmann, data C (cf. 22, 32) || 20 prouincia C ̄|| 23 feminae Ca, feminae quidem Cb (manus secunda?) arrogant C || 24 antea Tilius, autem C 26 modo potest C

1

[IX DE HIS QUI IN MANV SVNT]

Farreo conuenitur in manum certis uerbis et testibus X praesentibus et sollemni sacrificio facto, in quo panis quoque farreus adhibetur.

[X QVI IN POTESTATE MANCIPIOVE SVNT QVEMADMODVM EO IVRE 5 LIBERENTVR

Liberi parentum potestate liberantur emancipatione, id est si, posteaquam mancipati fuerint, manumissi sint. sed filius quidem ter mancipatus ter manumissus sui iuris fit: id enim lex duodecim tabularum iubet his uerbis: SI PATER FI, 10 LIVM TER VENVM DABIT, FILIVS A PATRE LIBER ESTO. ceteri autem liberi praeter filium tam masculi quam feminae una manci2 patione manumissioneque sui iuris fiunt. Morte patris filius et filia sui iuris fiunt: morte autem aui nepotes ita demum sui iuris fiunt, si post mortem aui in potestate patris futuri 15 non sunt, uelut si moriente auo pater eorum aut iam decessit aut de potestate dimissus est: nam si mortis aui tempore pater eorum in potestate eius sit, mortuo auo in patris sui 3 potestate fiunt. Si patri uel filio aqua et igni interdictum sit, patria potestas tollitur, quia peregrinus fit is, cui aqua et 20 igni interdictum est: neque autem peregrinus ciuem Romanum neque ciuis Romanus peregrinum in potestate habere 4 potest. Si pater ab hostibus captus sit, quamuis seruus hostium fiat, tamen cum reuersus fuerit, omnia pristina iura recipit iure postliminii. sed quamdiu apud hostes est, patria 25 potestas in filio eius interim pendebit, et cum reuersus fuerit ab hostibus, in potestate filium habebit: si uero ibi decesserit, sui iuris filius erit. filius quoque si captus fuerit ab hostibus, similiter propter ius postliminii patria potestas in5 terim pendebit. In potestate parentum esse desinunt et hi, 30 qui flamines Diales inaugurantur et quae uirgines Vestae capiuntur.

XI DE TVTELIS]

[ocr errors]

Tutores constituuntur tam masculis quam feminis. sed masculis quidem impuberibus dumtaxat propter aetatis infir- 35

1 pro qui requiritur quae || 2 conuenitur C, conuenit uxor Hugo 3 panes quoque farreos C || 9 id enim Tilius, idem C || 14 dauit C 16 iam] etiam C || 24 neque Cb, neque Ca || 34 diualis Ca

2

mitatem, feminis autem tam impuberibus quam puberibus, et propter sexus infirmitatem et propter forensium rerum ignorantiam.

Tutores aut legitimi sunt aut senatus consultis constituti aut moribus introducti.

-5

3 Legitimi tutores sunt, qui ex lege aliqua descendunt : per eminentiam autem legitimi dicuntur, qui ex lege duodecim tabularum introducuntur, seu palam, quales sunt 4 agnati, seu per consequentiam, quales sunt patroni. Agnati sunt a patre cognati uirilis sexus per uirilem sexum descen- 10 dentes eiusdem familiae, ueluti patrui, fratres, filii fratris, 5 patrueles. Qui liberum caput mancipatum sibi uel a parente uel a coemptionatore manumisit, per similitudinem patroni 6 tutor efficitur, qui fiduciarius tutor appellatur. Legitimi tu7 tores alii tutelam in iure cedere possunt. Is, cui tutela in 15 iure cessa est, cessicius tutor appellatur. qui siue mortuus fuerit siue capite minutus siue alii tutelam in iure cesserit, redit ad legitimum tutorem tutela. sed et si legitimus decesserit aut capite minutus fuerit, cessicia quoque tutela ex8 tinguitur. Quantum ad agnatos pertinet, hodie cessicia tu- 20 tela non procedit, quoniam permissum erat in iure cedere tutelam feminarum tantum, non etiam masculorum, feminarum autem legitimas tutelas lex Claudia sustulit excepta tutela patronorum.

10 Legitima tutela capitis deminutione amittitur. Capitis 25 11 minutionis species sunt tres, maxima, media, minima. Maxima capitis deminutio est, per quam et ciuitas et libertas amittitur: ueluti cum incensus aliquis uenierit, aut quod mulier alieno seruo se iunxerit denuntiante domino et an12 cilla facta fuerit ex senatus consulto Claudiano. Media ca- 30 pitis deminutio dicitur, per quam sola ciuitate amissa libertas retinetur: quod fit in eo cui aqua et igni interdicitur. 13 Minima capitis deminutio est, per quam et ciuitate et libertate salua status dumtaxat hominis mutatur: quod fit adoptione et in manum conuentione.

35

4 tam om. C 3 ignoratia C || 4 senatis Ca? || 6 qui om. C || 8 palam Vahlen, perpalam C || 9 agniti C || agniti C || 14 patrui post fratris collocat Charondas || 12 patruelis C || 13 quoemptianatore C || 45 alii tutela C || 16 concessa Ccessicus C 47 tutela C || in iure cesserit Roeder, processerit C 20 cessia C 22 tutela C || 23 sustinet C28 uenerit C___||__aut mulier, quod alieno s. s. i., denuntiante domino eius ancilla Huschke | 35 manu conditione C

« PreviousContinue »