Ausführliche erläuterung der Pandecten nach Hellfeld: ein commentar für meine zuhörer, Volume 20

Front Cover

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 92 - Si vas aliquod mihi vendideris et dixeris certam mensuram capere vel certum pondus habere, ex empto tecum agam, si minus praestes. Sed si vas mihi vendideris ita, ut adfirmares integrum, si id integrum non sit, etiam id, quod eo nomine perdiderim, praestabis mihi: si vero non id actum sit, ut integrum praestes, dolum malum dumtaxat praestare te debere.
Page 70 - Si quid autem post venditionem traditionemque deterius emptoris opera, familiae procuratorisve eius, factum erit; sive quid ex eo post venditionem natum adquisitum fuerit; et si quid aliud in venditione ei accesserit, sive quid ex ea re fructus pervenerit ad emptorem: ut ea omnia restituât.
Page 90 - ... ignorans fecit, id tantum ex empto actione praestaturum, quanto minoris essem empturus, si id ita esse scissem: si vero sciens reticuit et emptorem decepit, omnia detrimenta, quae ex ea emptione emptor traxerit, praestaturum ei: sive igitur aedes vitio tigni corruerunt, aedium aestimationem, sive pecora contagione morbosi pecoris perierunt, quod interfuit idonea venisse erit praestandum.
Page 211 - ... ipsam rem praestare venditorem oportet, id est, tradere ; quae res, si quidem dominus fuit venditor, facit et emptorem dominum, si non fuit, tantum evictionis nomine venditorem obligat, si modo pretium est numeratum aut eo nomine satisfactum. Emptor autem nummos venditoris facere cogitur
Page 294 - At si quis velit factum alienum promittere : poenam, vel quanti ea res sit, potest promittere.
Page 192 - Si quis aliam rem pro alia voient! solvent et evicta fuerit res, manet prístina obligaüo, et si pro parte fuerit evicta, tarnen pro solido obligatio durât, nam non accepisset re integra creditor, nisi pro solido ejus fieret.
Page 429 - Pater filiae nomine fundum in dotem dédit; evicto eo an ex emto anduplae stipulatio committatur, quasi pater damnum patiatur, non immerito dubitatur. Non enim, sicut mulieris dos est, ita patris esse dici potest ; née conferre fratribus cogitur dotem a se profectam manente matrimonio. Sed videamus, ne probabilius dicatur, commiti hoc quoque casu stipulationem ; interest enim patris, filiam dotatam habere, et spem quandoque recipiendae dotis, utique si in potestate sit.
Page 297 - ... reddat, teneri. Ibidem ait, idem esse dicendum, etsi aperte in venditione comprehendatur, nihil evictionis nomine praestitum iri, pretium quidem deberi re evicta, utilitatem non deberi: ñeque enim bonae fidei coiitractns hanc patitur conventionem (Flor.
Page 192 - Si praedium tibi pro soluto datum aliis creditoribus fuerat obligatum, causa pignoris mutata non est. igitur si hoc iure fuerit evictum, utilis tibi actio contra debitorem competit. nam eiusmodi contractus vicem venditionis obtinet.
Page 198 - Sin vero hoc non est factura , si quidem bona fide eadem res in dotem data est, nulla marito competit actio. Dolo autem dantis interposito, de dolo actio adversus eum locum habebit, nisi a mulicre dolus interpositus sit; tune enim, ne famosa actio adversus earn detur, in factum actio competit.

Bibliographic information