Page images
PDF
EPUB

Itaque tibi nunc, ADELPHE, amoris ergo libellum voveo: in quo quid sit utilitatis (modo quidem 'quid sit) alii judicanto; qui, an pace fiat nostra an non, ex merito sententiam statuent. Sed tibi forsan, qualequale, arrideat isthoc ; quippe quod sit a patre scriptum et tui causa. Hic, cunis jam relictis, et butabata tandem dicaculaque peracta, novam pergratamque disciplinam inibis, primos gradus scilicet et elementa istius eloquentiæ, qua mores hominum emolliuntur, et ingenui a vulgo segregantur.

Quem autem hic habebis librum, dividitur in tres partes; priori quarum comprenduntur canones viginti quatuor, una cum innumeris exemplis, DE MODO INterPRETANDI LINGUAM LATINAM. Canones autem pleni sunt et capaces, ut isthic fere omnes dicendi ambages tibi enodate resolvuntur: item ipsi adeo sunt simplices et aperti, ut e longinquo, a vestibulo usque Grammatices et legere possis et intelligere. Exempla non modo sunt habilia, et canoni suo singula quadrata; sed excerpta, quasi flores paradiso, a poetis fere omnibus honestioribus, præsertim ipso Virgilio et Horatio; ut abhinc tum canonis auctoritatem, et veram Romæ Latinitatem, tum bonos mores, et virtutis honorem discas.

Secunda pars libelli continet etiam regulas viginti duas DE POSITIONE VERBORUM. Nam etsi, ut Quinctilianus admonet, felicissimus est sermo, cui rectus ordo, et apta junctura, et cum his numerus opportune cadens contingit; tamen scribenti Latine hæc omnia raro contingunt simul. Quare necesse est, ut artem componendi bene sciamus,

et, pro re nata, utrum præcedat, utrum postponatur verbum. Multi de compositione, laxo quidem sensu, plurimis disseruerunt; sed apud nos nemo, quantum ipse novi, tyronem tyrocinium hujus artis adhuc est dignatus edocere: nam rationis Latine scribendi hoc est revera primordium, ut liqueat, utri sententiæ parti, vel fere, vel ut res postulet, unumquodque vocabulum potius assignetur. Hoc, aliis dedignantibus, ego te docebo, fili.

Tertia hujus libelli parte METROGRAPHIAM invenies, descriptionem scilicet omnigeni, si ita fiat, versus Latini, sed imprimis HORATIANI: cui si studiose incumbas, VENUSINUM illum lepidissimum, et omnium Italiæ vatum, uno solo Marone excepto, præstantissimum, cum fructu et fænore decerpes: id, quod vel solum operæ sit pretium.

His utere, dilectissime; quæ, precor, aliquo quando fortunentur tibi! Sed posthac, annis accrescentibus, quodcunque moliaris, ubicunque verseris, quamdiu tibi spiritus et vita prorogentur, hoc te quasi moriens obtestor, Auspice Ecclesia Anglicana, Christo Patrono tuo, imo, fili, Patrono optimo, et unico nostro, maxume inservias.' Tum quod boni cunque in me deficit vel languescit, in te quotidie firmet ille Deus, in te usque adaugeat! Vale.

Id. Sept. 1794.

(The Second Edition.)

R. L. LUDOVICO SUO S.

TIBI quoque, non minus dilecte, si quid publice spiremus, oppignerandus est amor. Licet enim tui causa nondum nati, olim nec scriptus, denuo nec edendus esset iste libellus, attamen Ludovici æque ac Virgilii emolumentum in votis habetur; et utrique, de parili amoré, sunt patris dicandi labores. Modo, cælesti adspirante Patre, ex hoc silice ignis vel paululum excudatis: et tali sit indole scintilla, tum ab animis istiusmodi corripiatur; ut exinde ardescat, non fumus invidiæ et cacozeli de loco priore, sed æquo fraternoque fœdere conjunctus amor, ardor studiis incumbendi, appetitio doctrinæ ; et ars et determinatio bene vivendi. Hic tandem bonis scopus est, hoc pretium est, quo literis intendunt; et in hocce tantummodo æmuli sint fratres. Illa est magnifica, illa mirifica et nobilior æmulatio, quam solam, inter fratres et licet, et decori est, ut exerceant; quæ sola non dividit sed nectit corda; acuit eadem et emollit æmulantes; evehit, et evectos usque humiliores, usque refrænatiores agit: ea sola est gloriosa contentio, cujus laus est in Evangelio; namque

adeo e duobus unum conciliat, ut quo magis inter sese agitant, eo magis alius alii obstringuntur fratres; et eo dilectiores et devinctiores utrinque, quo ardentius obnituntur, et impensius ad metam incitantur. O pugna mire pacifica; imo pax ipsa! O certamen cælo dignum; cujus lituus in cælestibus semper obauditur! Quam rarius in terris! Sed saltem fratres, commilitones, etiam hic, in castris excubanto tuis. En, Sanguis meus! En, Viscera mea! Atque olim adolescentes, si Numini sic placeat, pie recordemini, quod tantopere in curis habebat pater.

Vixdum annum natus es, filiole; et variolis, tussique pulmonaria indies jam propius ad habitaculum subrepentibus, et mille aliis præliis assidue impendentibus; eheu! quam lubricum et ambiguum est de vita caduca tua! Sed a cunis jam morte circumdatis, immaniora adolescentiæ pericula tibi quam maturissime denunciare præstat. Corpori solummodo comminantur morbi: et học tuimet vix est particula. Tu intus incolis, gemma Christo repolita; et quam nunc retinet Unicus Ille Noster, ab hoste manu potentissima vallatam. Sed hostis adest, triplex et informis Chimera; quem et triplici acie, si succreveris, aut devincas necesse est, aut ab illo comminuaris. Sceleratus ille Proteus, panolethriam intendens, nunc te imperitia tua et ignoratione Salvatoris aggredietur; nunc mollitie, ac hujus mundi laqueis turpique ministerio deturbare instabit; nunc philautia vel nimia securitate soporatum, si quando, invadet. Non gladio et clypeo repellendi sunt isti in

curras.

cursus; sed fidei sanctitate, qua Deum noveris ; et calceamento integritatis, qua mundus conculcatur; et disciplina humilitatis, qua, vilis in conspectu tuo, hosti inexpugnabilior fies. Panoplia ista, dolori est supputare, quam a teneris egeamus; et quam inde a cunabulis in aciem proripiamur. Tu parum sentis, dilectissime infantule, qualis te theatri palæstra expectat; nec, quam propere cavendum est, ne temere et inermis Leoni ocSed ipse coronabitur, qui legitime certaverit. Volesne ergo leges decernendi et palmæ conditiones ediscere? Interroga patrem tuum, et annunciabit "Interroga de "tibi; majores tuos, et dicent tibi." "semitis antiquis, quænam sit via boni; et ambula per "eam." Disciplinæ laborem juventute sustineas; et postea fructum pacatissimum decerpes. Ne sit mærori tibi "Disciplina, custos spei, retinaculum fidei, dux "itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bonæ indolis, magistra virtutis." (Div. Cyp.) Hæc sit Roma, hæ sint Athænæ tuæ ; disciplina scilicet, quæ virtus est et 'Ut fructus scientia. Nam et ab alio aliunde moneris ;

66

[ocr errors]

66

non est inveniendus in arbore, in qua pampinus aut 'flos non prius apparuerit; sic et in senectute honorem

legitimum adsequi non poterit, qui in adolescentia "exercitatione disciplinæ non laboraverit.'

Salutant ambo te parentes, Ludovice; nostri roboris et felicitatis o faustissimum, o gratissimum incrementum! Tale semper perstes.

Die decimo tertio Cal.

Nov. 1798.

Vale.

« PreviousContinue »