Page images
PDF
EPUB

Excusare laborem et mercenaria vincla,
Quod non mane domum venisset; denique quod non
Providisset eum.

Sic ignovisse putato
Me tibi, si coenas hodie mecum. Ut libet. Ergo
Post nonam venies ; nunc i, rem strenuus auge.
Ut ventum ad coenam est; dicenda tacenda locutus,
Tandem dormitum dimittitur. Hic, ubi saepe
Occultum visus decurrere piscis ad hamum,
Mane cliens et jam certus conviva, jubetur
Rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus mannis, arvum caelumque Sabinum
Non cessat laudare. Videt ridetque Philippus:
Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
Dum septem donat sestertia, mutua septem
Promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur: ne te longis ambagibus ultra
Quam satis est morer ; ex nitido fit rusticus, atque
Sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
Immoritur studiis, et amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando ;
Offensus damnis, media de nocte caballum
Arripit, iratusque Philippi tendit ad aedes.
Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus,
Durus, ait, Voltei, nimis attentusque videris
Esse mihi. Pol, me miserum, patrone, vocares,
Si velles, inquit, rerum mihi ponere nomen.
Quod te per Genium dextramqne deosqne Penates

91

Obsecro et obtestor, vitae me redde priori.
Qui semel adspexit quantum dimissa petitis
Praestent, mature redeat, repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ac pede, verum est.

[ocr errors]
[graphic][merged small][merged small]

Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano,
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.
Si quaeret, quid agam; dic, multa et pulchra minantem,
Vivere nec recte, nec suaviter: haud quia grando
Contuderit vites, oleamque momorderit aestus,
Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris ;
Sed quia mente minus validus quam corpore toto,
Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum ;
Fidis offendar medicis, irascar amicis ;
Cur me funesto properent arcere veterno;

10

Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam :
Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam.
Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se,
Ut placeat juveni, percontare, utque cohorti.
Si dicet, Recte; primum gaudere; subinde
Praeceptum auriculis hoc instillare memento:
Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.

17

EPISTOLA IX.

AD CLAUDIUM NERONEM.

SEPTIMIUS, Claudi, nimirum intelligit unus
Quanti me facias : nam cum rogat, et prece cogit,
Scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,
Dignum mente domoque legentis honesta Neronis;
Munere cum fungi propioris censet amici,
Quid possim videt, ac novit me valdius ipso.
Multa quidem dixi, cur excusatus abiren :
Sed timui, mea ne finxisse minora putarer,
Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
Sic ego, majoris fugiens opprobria culpae,
Frontis ad urbanae descendi praemia. Quodsi
Depositum laudas ob amici jussa pudorem,
Scribe tui gregis hunc, et fortem crede bonumque. 13

« PreviousContinue »