Page images
PDF
EPUB

Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est,
Posterius facias, praeponens ultima primis;
Non, ut si solvas, " Postquam Discordia tetra
Belli ferratos postes, portasque refregit :"
Invenias etiam disjecti membra poëtae.
Hactenus haec: alias, justum sit necne poëma,
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat et Caprius, rauci male, cumque libellis,
Magnus uterque timor latronibus: at bene si quis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Caeli Birrique, latronum,
Non ego sum Capri, neque Sulci; cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli;
Nec recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus,
Non ubivis coramve quibuslibet. In medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes :
Suave locus voci resonat conclusus. Inanes
Hoc juvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. Laedere gaudes,
Inquit, et hoo studio pravus facis. Unde petitum
Hoc in me jacis ? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus ? Absentem qui rodit amicum ;
Qui non defendit, alio culpante; solutos

82

Qui captat risus hominum, famamque dicacis;
Fingere qui non visa potest; commissa tacere
Qui nequit; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Saepe tribus lectis videas coenare quaternos;
E quibus unus amet quavis adspergere cunctos,
Praeter eum qui praebet aquam: post, hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur,
Infesto nigris. Ego si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Lividus et mordax videor tibi ? Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta Petilli
Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos :
Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus
Fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe :
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit. Hic nigrae sucus loliginis, haec est
Aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud vere, promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris
Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc me;
Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset :
Nonne vides, Albi ut male vivat filius, utque
Barrus inops ? magnum documentum, ne patriam rem

110

[ocr errors]

Perdere quis velit. A turpi meretricis amore
Cum deterreret, Scetani dissimilis sis.
Ne sequerer moechas, concessa cum venere uti
Possem: Deprensi non bella est fama Treboni,
Aiebat. Sapiens, vitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi: mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum : simul ac duraverit aetas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me
Formabat puerum dictis : et sive jubebat
Ut facerem quid, Habes auctorem quo facias hoc;
Unum ex judicibus selectis objiciebat:
Sive vetabat, An hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille ? Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit,
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quaecunque ferunt, mediocribus et quis
Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et istinc
Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi. Rectius hoc est;
Hoc faciens, vivam melius; sic dulcis amicis
Occurram ; hoc quidam non belle; numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile? Haec ego mecum
Compressis agito labris; ubi quid datur oti,

[ocr errors]

138

[ocr errors]

Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum, cui si concedere nolis,
Multa poëtarum veniet manus, auxilio quae
Sit mihi (nam multo plures sumus) ac veluti te
Judaei cogemus in hanc concedere turbam.

143

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][graphic]

Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus ; inde Forum Appi,
Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
Hic ego, propter aquam, quod erat deterrima, ventri
Indico bellum, coenantes haud animo aequo
Exspectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras, et caelo diffundere signa parabat.

10

« PreviousContinue »