Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

QUANDO repostum Caecubum ad festas dapes,

Victore laetus Caesare,
Tecum sub alta (sic Jovi gratum) domo,

Beate Maecenas, bibam,
Sonante mixtum tibiis carmen lyra,

Hac Dorium, illis barbarum ?
Ut nuper, actus cum freto Neptunius

Dux fugit, ustis navibus,
Minatus Urbi vincla, quae detraxerat

Servis amicus perfidis.
Romanus, eheu! (posteri negabitis)

Emancipatus feminae,
Fert vallum et arma miles, et spadonibus

Servire rugosis potest;

Interque signa turpe militaria

Sol adspicit conopium.
At hoc frementes verterunt bis mille equos

Galli, canentes Caesarem;
Hostiliumque navium portu latent

Puppes sinistrorsum citae.
Io Triumphe, tu moraris aureos

Currus, et intactas boves ?
lo Triumphe, nec Jugurthino parem

Bello reportasti ducem,
Neque Africanum, cui super Karthaginem

Virtus sepulchrum condidit.

Terra marique victus hostis punico

Lugubre mutavit sagum.
Aut ille centum nobilem Cretam urbibus,

Ventis iturus non suis,
Exercitatas aut petit Syrtes Noto,

Aut fertur incerto mari.

[ocr errors]

Capaciores affer huc, puer, scyphos,

Et Chia vina, aut Lesbia,
Vel, quod fuentem nauseam coërceat,

Metire nobis Caecubum.
Curam metumque Caesaris rerum juvat

Dulci Lyaeo solvere.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

ARAVENTORVM

CARMEN X.

IN MAEVIUM POETAM,

Mala soluta navis exit alite,

Ferens olentem Maevium.
Ut horridis utrumque verberes latus,

Auster, memento fluctibus ;
Niger rudentes Eurus, inverso mari,

Fractosque remos differat ;
Insurgat Aquilo, quantus altis montibus

Frangit trementes ilices ; Nec sidus atra nocte amicum appareat,

Qua tristis Orion cadit: Quietiore nec feratur aequore,

Quam Graia victorum manus,

Cum Pallas usto vertit iram ab Ilio

In impiam Ajacis ratem.
O quantus instat navitis sudor tuis,

Tibique pallor luteus,
Et illa non virilis ejulatio,

Preces et aversum ad Jovem,
Ionius udo cum remugiens sinus

Noto carinam ruperit !
Opima quodsi praeda curvo litore

Porrecta mergos juveris,
Libidinosus immolabitur caper,

Et agna Tempestatibus.

[ocr errors][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »