Page images
PDF
EPUB
[graphic][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][merged small][merged small]

Quid immerentes hospites vexas, canis,

Ignavus adversum lupos?
Quin huc inanes, si potes, vertis minas,

Et me remorsurum petis.
Nam, qualis aut Molossus, aut fulvus Lacon,

Amica vis pastoribus,

[ocr errors]

Agam per altas aure sublata nives,

Quaecunque praecedet fera : Tu cum timenda voce complesti nemus,

Projectum odoraris cibum.
Cave, cave; namque in malos asperrimus

Parata tollo cornua ;
Qualis Lycambae spretus infido gener,

Aut acer hostis Bupalo.
An, si quis atro dente me petiverit,

Inultus ut flebo puer ?

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Quo, quo scelesti ruitis ? aut cur dexteris

Aptantur enses conditi?
Parumne campis atque Neptuno super

Fusum est Latini sanguinis?
Non, ut superbas invidae Karthaginis

Romanus arces ureret;
Intactus aut Britannus ut descenderet

Sacra catenatus via ;
Sed ut, secundum vota Parthorum, sua

Urbs haec periret dextera.
Neque hic lupis mos, nec fuit leonibus,

Unquam nisi in dispar feris.

[merged small][ocr errors]

CARMEN VIII.

IN ANUM LIBIDINOSAM.

ROGARE longo putidam te seculo,

Vires quid enervet meas?
Cum sit tibi dens ater, et rugis vetus

Frontem senectus exaret ;
Hietque turpis inter aridas nates

Podex, velut crudae bovis.
Sed incitat me pectus, et mammae putres,

Equina quales ubera,
Venterque mollis et femur tumentibus

Exile suris additum.
Esto beata ; funus atque imagines

Ducant triumphales tuum;
Nec sit marita, quae rotundioribus

Onusta bacis ambulet.
Quid, quod libelli Stoici inter sericos

Jacere pulvillos amant?
Illiterati num minus nervi rigent?

Minusve languet fascinum?
Quod ut superbo provoces ab inguine,

Ore allaborandum est tibi.

[graphic]
« PreviousContinue »