Page images
PDF
EPUB

CARMEN V.

IN CANDIDIAM VENEFICAM.

At, o deorum quidquid in caelo regit

Terras et humanum genus, Quid iste fert tumultus ? aut quid omnium

Voltus in unum me truces ?
Per liberos te, si vocata partubus

Lucina veris affuit,
Per hoc inane purpurae decus precor,

Per improbaturum haec Jovem,
Quid ut noverca me intueris aut uti

Petita ferro belua?

1

Ut haec trementi questus ore constitit

Insignibus raptis puer,
Impube corpus, quale posset impia

Mollire Thracum pectora,
Canidia brevibus implicata viperis

Crines et incomptum caput,
Jubet sepulchris caprificos erutas,

Jubet cupressus funebres,
Et uneta turpis ova rapae sanguine,

Plumamque nocturnae strigis,
Herbusque, quas Iolcus atque Hiberia

Mittit venenorum ferax,
Et ossa ab ore rapta jejunae canis,

Flammis aduri Colchicis.
At expedita Sagana per totam domum

Spargens Avernales aquas,
Horret capillis ut marinus asperis

Echinus aut currens aper.
Abacta nulla Veia conscientia,

Ligonibus duris bumum
Exhauriebat, ingemens laboribus;

Quo posset infossus puer
Longo die bis terque mutatae dapis

Inemori spectaculo;
Cum promineret ore, quantum exstant aqua

Suspensa mento corpora:
Exsucta uti medulla, et aridum jecur

Amoris esset poculum ;

[ocr errors]

Interminato cum semel fixae cibo

Intabuissent pupulae.
Non defuisse masculae libidinis

Ariminensem Foliam
Et otiosa credidit Neapolis,

Et omne vicinum oppidum ;
Quae sidera excantata voce Thessala

Lunamque caelo deripit.
Hic irresectum saeva dente livido

Canidia rodens pollicem,
Quid dixit ? aut quid tacuit ? O rebus meis

Non infideles arbitrae,
Nox, et Diana quae silentium regis,

Arcana cum fiunt sacra,
Nunc, nunc adeste! nunc in hostiles domos

Iram atque numen vertite !
Formidolosis dum latent silvis ferae,

Dulci sopore languidae,
Senem (quod omnes rideant) adulterum

Latrent Suburanae canes
Nardo perunctum, quale non perfectius

Meae laborarint manus.
Quid accidit ? cur dira barbarae minus

Venena Medeae valent,
Quibus superbam fugit ulta pellicem,

Magni Creontis filiam,
Cum palla, tabo munus imbutum, uovam

Incendio nuptam abstulit?

[ocr errors]

Atqui nec herba nec latens in asperis

Radix fefellit me locis.
Indormit unctis omnium cubilibus

Oblivione pellicum.
Ah ! ah ! solutus ambulat veneficae

Scientioris carmine.
Non usitatis, Vare, potionibus,

(O multa fleturum caput!)
Ad me recurres ; nec vocata mens tua

Marsis redibit vocibus.
Majus parabo, majus infundam tibi

Fastidienti poculum,
Priusque caelum sidet inferius mari,

Tellure porrecta super,
Quam non amore sic meo flagres, uti

Bitumen atris ignibus.
Sub haec puer, jam non, ut ante, mollibus

Lenire verbis impias,
Sed dubius unde rumperet silentium,

Misit Thyesteas preces:
Venena magnum fas nefasque non valent

Convertere humanam vicem :
Diris

agam vos; dira detestatio
Nulla expiatur victima.
Quin, ubi perire jussus exspiravero,

Nocturnus occurram furor,
Petamque voltus umbra curvis unguibus,

(Quae vis deorum est manium)

[ocr errors]

Et inquietis assidens praecordiis,

Pavore somnos auferam.
Vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens

Contundet obscoenas anus :
Post, insepulta membra different lupi

Et Esquilinae alites;
Neque hoc parentes (heu mihi superstites :)

Effugerit spectaculum.

[ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
« PreviousContinue »