Page images
PDF
EPUB

220

225

230

Dissimilem: quippe ille, Deis auctoribus, ultor 216
Patris erat cæsi media inter pocula: sed nec
Electræ jugulo se polluit, aut Spartani
Sanguine conjugii; nullis aconita propinquis
Miscuit; in scenâ nunquam cantavit Orestes;
Troïca non scripsit. Quid enim Verginius armis
Debuit ulcisci magis, aut, cum Vindice, Galba?
Quid Nero tam sævâ crudâque tyrannide fecit?
Hæc opera, atque hæ sunt generosi principis artes,
Gaudentis fœdo peregrina ad pulpita saltu
Prostitui, Graiæque apium meruisse coronæ.
Majorum effigies habeant insignia vocis :
Ante pedes Domitî longum tu pone Thyestæ
Syrma vel Antigonæ, seu personam Menalippes;
Et de marmoreo citharam suspende colosso.
Quid, Catilina, tuis natalibus, atque Cethegi,
Inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
Nocturna, et flammas domibus templisque parâstis,
Ut Brachatorum pueri, Senonumque minores,
Ausi, quod liceat tunicâ punire molestâ.
Sed vigilat consul, vexillaque vestra coërcet.
Hic novus Arpinas, ignobilis, et modo Romæ
Municipalis eques, galeatum ponit ubique
Præsidium attonitis, et in omni gente laborat.
Tantum igitur, muros intra, toga contulit illi
Nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum
Thessaliæ campis, Octavius abstulit udo
Cædibus assiduis gladio: sed Roma parentem,
Roma Patrem Patriæ Ciceronem libera dixit.

Arpinas alius Volscorum in monte solebat
Poscere mercedes alieno lassus aratro :
Nodosam post hæc frangebat vertice vitem,
Si lentus pigrâ muniret castra dolabrâ.

235

240

245

250

Hic tamen et Cimbros, et summa pericula rerum
Excipit, et solus trepidantem protegit Urbem.
Atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque vola-

bant,

Qui nunquam attigerant majora cadavera, corvi, 252 Nobilis ornatur lauro collega secundâ.

Plebeiæ Deciorum animæ, plebeia fuerunt

260

Nomina: pro totis legionibus hi tamen, et pro 255
Omnibus auxiliis, atque omni pube Latinâ,
Sufficiunt Dis infernis, Terræque parenti :
Pluris enim Decii, quam quæ servantur ab illis.
Ancillâ natus trabeam et diadema Quirini,
Et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
Prodita laxabant portarum claustra tyrannis
Exsulibus juvenes ipsius consulis, et quos
Magnum aliquid dubiâ pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mucius, et quæ
Imperii fines Tiberinum virgo natavit.
Occulta ad Patres produxit crimina servus,
Matronis lugendus: at illos verbera justis
Afficiunt pœnis, et legum prima securis.

265

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis

270

Eacidae similis, Vulcaniaque arma capessas,
Quam te Thersitæ similem producat Achilles.
Et tamen, ut longe repetas, longeque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo.
Majorum primus quisquis fuit ille tuorum,
Aut pastor fuit, aut illud, quod dicere nolo.

SATIRA IX.

275

SCIRE velim, quare toties mihi, Nævole, tristis
Occurras fronte obductâ, ceu Marsya victus.
Quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes udâ terit inguina barbâ?
Nos colaphum incutimus lambenți crustula servo. 5
Non erat hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui, triplicem usuram præstare paratus,
Circuit, et fatuos non invenit. Unde repente
Tot ruga? certe modico contentus agebas

Vernam equitem, conviva joco mordente facetus, 10

G

Et salibus vehemens intra pomoria natis.

11

Omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccæ

Silva comæ, nullus totâ nitor in cute, qualem
Bruttia præstabat calidi tibi fascia visci :
Sed, fruticante pilo, neglecta et squalida crura.
Quid macies ægri veteris, quem tempore longo
Torret quarta dies, olimque domestica febris?
Deprendas animi tormenta latentis in ægro
Corpore, deprendas et gaudia: sumit utrumque
Inde habitum facies. Igitur flexisse videris
Propositum, et vitæ contrarius ire priori.

15

20

Nuper enim (ut repeto) fanum Isidis, et Ganymeden, Pacis, et advectæ secreta palatia Matris,

25

Et Cererem, (nam quo non prostat femina templo?)
Notior Aufidio machus, celebrare solebas,
Quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.

30

35

Utile et hoc multis vitæ genus: at mihi nullum Inde operæ pretium. Pingues aliquando lacernas, Munimenta toga, duri crassique coloris, Et male percussas textoris pectine Galli Accipimus, tenue argentum, venæque secundæ. Fata regunt homines: fatum est et partibus illis, Quas sinus abscondit: nam, si tibi sidera cessant, Nil faciet longi mensura incognita nervi, Quamvis te nudum spumanti Virro labello Viderit, et blandæ assidue densæque tabellæ Sollicitent: αυτος γαρ εφελκεται ανδρα κιναιδος. Quod tamen ulterius monstrum, quam mollis avarus? Hæc tribui; deinde illa dedi: mox plura tulisti. Computat, ac cevet. Ponatur calculus; adsint Cum tabulâ pueri: numera sestertia quinque Omnibus in rebus: numerentur deinde labores. An facile et pronum est agere intra viscera penem Legitimum, atque illic hesternæ occurrere cœnæ ? Servus erit minus ille miser, qui foderit agrum, 45 Quam dominum. Sed tu sane tenerum et puerum te, Et pulchrum, et dignum cyatho cœloque putabas. Vos humili asseculæ, vos indulgebitis unquam

40

Cultori, jam nec morbo donare parati?

55

En, cui tu viridem umbellam, cui succina mittas 50
Grandia, natalis quoties redit, aut madidum ver
Incipit, et, stratâ positus longâque cathedrâ,
Munera femineis tractas secreta Calendis.
Dic, passer, cui tot montes, tot prædia servas
Appula, tot milvos intra tua pascua lassos?
Te Trifolinus ager fecundis vitibus implet,
Suspectumque jugum Cumis, et Gaurus inanis.
Nam quis plura linit victuro dolia musto?
Quantum erat exhausti lumbos donare clientis
Jugeribus paucis? meliusne hic rusticus infans,
Cum matre, et casulis, et collusore catello,
Cymbala pulsantis legatum fiet amici ?
Improbus es, cum poscis, ais: sed pensio clamat,
Posce sed appellat puer unicus, ut Polyphemi
Lata acies, per quam sollers evasit Ulysses.
Alter emendus erit: namque hic non sufficit: ambo
Pascendi quid agam, brumâ spirante? quid, oro,
Quid dicam scapulis puerorum Aquilone Decembri,
Et pedibus? durate, atque exspectate cicadas ?

:

60

65

Verum, ut dissimules, ut mittas cætera, quanto 70 Metiris pretio, quod, ni tibi deditus essem Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret? Scis certe, quibus ista modis, quam sæpe rogâris, Et quæ pollicitus. Fugientem sæpe puellam Amplexu rapui: tabulas quoque ruperat, et jam 75 Signabat: totâ vix hoc ego nocte redemi, Te plorante foris. Testis mihi lectulus, et tu, Ad quem pervenit lecti sonus, et dominæ vox. Instabile, ac dirimi cœptum, et jam pæne solutum Conjugium in multis domibus servavit adulter! Quo te circumagas? quæ prima, aut ultima ponas? Nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum, Quod tibi filiolus, vel filia, nascitur ex me? Tollis enim, et [libris] Actorum spargere gaudes Argumenta viri. Foribus suspende coronas, Jam pater es dedimus, quod famæ opponere possis :

80

85

90

90

95

100

Jura parentis habes; propter me scriberis hæres ; 87
Legatum omne capis, nec non et dulce caducum.
Commoda præterea jungentur multa caducis,
Si numerum, si tres implevero. Justa doloris,
Nævole, causa tui: contra tamen ille quid affert?
Negligit, atque alium bipedem sibi quærit asellum.
Hæc soli commissa tibi celare memento,
Et tacitus nostras intra te fige querelas.
Nam res mortifera est inimicus pumice levis.
Qui modo secretum commiserat, ardet, et odit,
Tamquam prodiderim, quidquid scio: sumere ferrum,
Fuste aperire caput, candelam apponere valvis,
Non dubitat: nec contemnas, aut despicias, quod
His opibus nunquam cara est annona veneni.
Ergo occulta teges, ut curia Martis Athenis.
"O Corydon! Corydon!" secretum divitis ullum
Esse putas? servi ut taceant, jumenta loquentur,
Et canis, et postes, et marmora.
Claude fenestras ;
Vela tegant rimas; junge ostia; tollite lumen
E medio; taceant omnes; prope nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet: audiet et quæ
Finxerunt pariter librarius, archimagiri,
Carptores: quod enim dubitant componere crimen
In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur
Baltea? Nec deerit, qui te per compita quærat
Nolentem, et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergo roges, quidquid paulo ante petebas
A nobis: taceant illi: sed prodere malunt
Arcanum, quam surrepti potare Falerni,
Pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
Vivendum recte est, cum propter plurima, tum his
Præcipue causis, ut linguas mancipiorum

105

111

115

Contemnas: nam lingua mali pars pessima servi. 120
Deterior tamen hic, qui liber non erit, illis,
Quorum animas et farre suo custodit, et ære.
[Idcirco ut possim linguam contemnere servi,]
Utile consilium modo, sed commune, dedisti:

« PreviousContinue »