Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

ARTIS severæ siquis [amat effectus,]
Mentemque magnis applicat, prius mores
Frugalitatis lege poliat exactâ ;

Nec curet alto regiam trucem vultu,
Cliensque cœnas impotentium captet;
Nec, perditis addictus, obruat vino
Mentis calorem; neve plausor in scenâ
Sedeat redemtus, histrioniæ addictus.
Sed, sive armigeræ rident Tritonidis arces,
Seu Lacedæmonio tellus habitata colono,
Sirenumque domus; det primos versibus annos;
Mæoniamque bibat felici pectore fontem :
Mox et Socratico plenus grege, mutet habenas
Liber, et ingentis quatiat Demosthenis arma.

10

Hinc Romana manus circumfluat, et modo Graio 15
Exonerata sono, mutet suffusa saporem.
Interdum subducta foro det pagina cursum,
Et cortina sonet celeri destricta meatu:

[Dein det epos,] et bella truci memorata canore;
Grandiaque indomiti Ciceronis verba minetur.
His animum succinge bonis: sic, flumine largo
Plenus, Pierio defundes pectore verba.

[ocr errors]

Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat,
Aut ubi paupertas vincere nulla potest?
Ipsi, qui Cynicâ traducunt tempora cœnâ,
Nonnunquam nummis vendere verba solent.
Ergo judicium nihil est, nisi publica merces:
Atque Eques, in causâ qui sedet, emta probat.

[ocr errors]

Nomen amicitiæ si, quâtenus expedit, hæret,
Calculus in tabulâ mobile ducit opus.

20

20

5

Cum Fortuna manet, vultum servatis, amici:
Cum cecidit, turpi vertitis ora fugâ.
Grex agit in scenâ mimum: pater ille vocatur,
Filius hic; nomen divitis iste tenet.
Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,
Vera redit facies, assimulata perit.
~ 4 n

Non bibit inter aquas, poma aut pendentia carpit,
Tantalus infelix, quem sua vota premunt.
Divitis hæc magni facies erit, omnia late
Qui tenet, et sicco concoquit ore famem.
~ 5

Qui pelago credit, magno se fenere tollit:
Qui pugnas et castra petit, præcingitur auro:
Vilis adulator picto jacet ebrius ostro;
Et qui sollicitat nuptas, ad præmia peccat.
Sola pruinosis horret Facundia pannis,
Atque inopi linguâ desertas invocat artes.
~ 6 n

Nolo, quod cupio, statim tenere;
Nec victoria mf placet parata.
Ales Phasiacis petita Colchis,

5

Atque Afræ volucres, placent palato,
Quod non sunt faciles: at albus anser,

5

Et pictis anas enotata pennis,
Plebeium sapit. Ultimis ab oris
Attractus scarus, atque arata Syrtis
Siquid naufragio dedit, probatur.
Mullus jam gravis est: amica vincit
Uxorem; rosa cinnamum veretur.
Quidquid quæritur, optimum videtur.

[ocr errors]

10

Somnia, quæ mentes ludunt volitantibus umbris,
Non delubra Deûm, nec ab æthere numina, mittunt,
Sed sibi quisque facit: nam, cum prostrata sopore
Urget membra quies, et mens sine pondere ludit,
Quidquid luce fuit, tenebris agit. Oppida bello
Qui quatit, et flammis miserandas sævit in urbes,

5

Tela videt, versasque acies, et funera regum,
Atque exundantes profuso sanguine campos.
Qui causas orare solent, legesque forumque,
Et pavido cernunt inclusum corde tribunal.
Condit avarus opes, defossumque invenit aurum.
Venator saltus canibus quatit. Eripit undis,
Aut premit eversam periturus navita puppim.
Scribit amatori meretrix: dat adultera munus ;
Et canis in somnis leporis vestigia latrat.
In noctis spatio miserorum vulnera durant.
8 ~n

Infelix, modo crinibus nitebas,
Phœbo pulchrior, et sorore Phœbi.
At nunc levior ære, vel rotundo
Horti tubere, quod creavit unda,
Ridentes fugis et times puellas.
Ut mortem citius venire credas,
Scito jam capitis perîsse partem.

[ocr errors]

Nocte soporiferâ veluti cum somnia ludunt
Errantes oculos, effossaque protulit aurum
In lucem tellus, versat manus improba furtum,
Thesaurosque rapit; sudor quoque perluit ora,
Et mentem timor altus habet, ne forte gravatum
Excutiat gremium secreti conscius auri:
Mox, ubi fugerunt elusam gaudia mentem,
Veraque forma redît, animus, quod perdidit, optat,
Atque in præteritâ se totus imagine versat.

~ 10 ~

Nobilis æstivas platanus diffuderat umbras,
Et circumtonsæ trepidanti vertice pinus,
Et baccis redimita daphne, tremulæque cupressus.
Has inter ludebat aquis errantibus amnis
Spumeus, et querulo versabat rore lapillos.
Dignus amore locus: testis silvestris aedon,
Atque urbana Procne, quæ, circum gramina fusæ
Et molles violas, cantu sua rura colebant.

7

10

15

5

5

[ocr errors]

Quidquid in orbe vides, paret mihi. Florida tellus,
Cum volo, siccatis arescit languida succis:
Cum volo, fundit opes; scopulique et torrida saxa
Niliacas jaculantur aquas. Mihi pontus inertes
Submittit fluctus; Zephyrique tacentia ponunt
Ante meos sua flabra pedes: mihi flumina parent,
Hyrcanæque tigres, et jussi stare dracones.
Quid leviora loquor? Luna descendit imago,
Carminibus deducta meis: trepidusque furentes
Flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.
Tantum dicta valent! Taurorum flamma quievit,
Virgineis exstincta sacris: Phoebeïa Circe
Carminibus magicis socios mutavit Ulyssis :
Proteus esse solet, quidquid libet. His ego callens
Artibus, Idæos frutices in gurgite sistam,
Et rursus fluvios in summo vertice ponam.

~ 12 ~

5

10

15

Quisquis habet nummos, securâ naviget aurâ,
Fortunamque suo temperet arbitrio.
Uxorem ducat Danaën, ipsumque, licebit,
Acrisium jubeat credere, quod Danaën.
Carmina componat, declamet, concrepet, omnes
Et peragat causas; sitque Catone prior
[Jurisconsultus: "Paret," "Non paret" habeto;]
Atque esto quidquid Servius et Labeo.

Multa loquor: quidvis, nummis præsentibus, opta;
Et veniet: clausum possidet arca Jovem.
~ 13~

Qui vultur jecur intimum pererrat,
Et pectus trahit, intimasque fibras,
Non est, quem Tityi vocant poëtæ ;
Sed cordis mala, livor atque luctus.
❤ 14 ~

Non est forma satis: nec, quæ vult bella videri,
Debet vulgari more placere sibi.

Dicta, sales, lusus, sermonis gratia, risus,
Vincunt naturæ candidioris opus.

10

Condit enim formam, quidquid consumitur artis; 5 Et, nisi velle subest, gratia tota perit.

~ 15 ~

Nolo ego semper idem capiti suffundere costum,
Nec soli stomachum conciliare mero.
Taurus amat gramen mutatâ carpere valle,

Et fera mutatis sustinet ora cibis.
Ipse dies ideo nos grato perluit haustu,
Quod permutatis hora recurrit equis.

~ 16 ~

5

Invenias, quod quisque velit; non omnibus unum est Quod placet: hic spinas colligit, ille rosas.

~ 17 ~

Nam nihil est, quod non mortalibus afferat usum.
Rebus in adversis, quæ jacuêre, juvant.
Sic, rate demersâ, fulvum deponderat aurum ;
Remorum levitas naufraga membra vehit.
Cum sonuêre tubæ, jugulo stat divite ferrum;
Raraque contemtus prælia pannus habet.

~ 18 n

Nam citius flammas mortales ore tenebunt,
Quam secreta tegant. Quidquid dimittis in aulâ,
Effluit, et subitis rumoribus oppida pulsat.
Nec satis est vulgâsse fidem: simulatius exit
Proditionis opus, famamque onerare laborat.
Sic commissa verens avidus reserare minister
Fodit humum, regisque latentes prodidit aures.
Concepit nam terra sonos; calamique loquentes
Incinuêre Midam, qualem narraverat index.

~ 19

Fallunt nos oculi; vagique sensus,
Oppressâ ratione, mentiuntur.

Nam turris, prope quæ quadrata surgit,
Attritis procul angulis rotatur.
Hyblæum refugit satur liquorem,
Et naris casiam frequenter odit.
Hoc illo magis aut minus placere

5

5

« PreviousContinue »