Page images
PDF
EPUB

EXCUDEBAT RIGNOUX

TYPOGRAPHUS

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic][subsumed]

S. P. D.

N. E. LEMAIRE.

QUAMVIS tot et tantis impediar negotiis, ex quo totius fere latinitatis colligendæ, recognoscendæ, denuo publicandæ atlanteum onus in me suscepi, ut sæpe mecum admirer, quo modo centies in hora distentum atque distractum ingenium (credo favente aliquo numine) non fatiscat demum, ac disrumpatur; tamen suffuror operi universo breviusculas quasdam temporis particulas, quas iis potissimum impendam poetis, in quibus semper acquievi, solitus quidem cum cæteris haud injucunde versari scriptoribus, cum his vero etiam familiariter convivere jamdudum, et confabulari.

Æquum est porro, qui me sæpissime delectarunt, eos aliquid a me præ cæteris ferre, et quorum præcipuus amor, eorum quoque singularem esse euram. Itaque Virgilium, quum ex prelis meis exiret, nolui a me discedere, quin abeunti.imponerem, tanquam tince quædam , et manuum monumenta mèarum, supplementa illa Heynianæ editionis, longum, sed, audeo dicere, utilissimum opus, assidui per multos annos laboris fructum, nec mihi, nec professoribus doctissimis, nec cæteris lectoribus pænitendum.

Nunc prodit a me Juvenalis, vehementissimus poeta, dicam, an orator? sed utrumque dicam. Quis enim aut mentes rapido dicendi æstu potentius abripuit, quod summi oratoris est? aut vividis magis coloribus imagines omnium quas attigit rerum expressit, quod est summi poelæ? Omitto vim comicam, qua parte ne Plauto quidem inferior est. Sed hanc multo potiorem sibi laudem vindicat, boni civis et morum vindicis egregii : nam quis in vitia acrius illo invectus est? Malorum pectora curis exesa quis audacius revelavit? Quis prior satiram flagello gladioque armavit, adhuc in Horatio ludibundam, in Juvenale pugnacem et ultricem ? Hunc igitur post Virgilium Horatiumque jam a teneris amplexus sum : hunc pæne quotidianum confabulatorem amavi, in deliciis habui , qui me et cum ipso meditantem plurima oblectatione de tinebat, et discedentem semper aliquanto meliorem dimittebat.

Hunc sæpe, assidente ornatissima auditorum corona, in publicis Academiæ Parisiensis lectionibus recitavi, meminique non arrectas minus aures stare ad facundos Juvenalis impetus, quam ad canora Virgilii modułamina. Verum quod in Juvenale impenderam studii, ut eum, qualis esset, in illo intelligentium hominum cætu exhiberem, nolui culpa mea funditus interire, si forte alicujus pretii et utilitatis esset. Itaque ad hujus poetæ editionem non arcessivi alienas manus: ipse adfui; et quanquam viri sæpe alias a me, sed nunquam satis laudati RUPERTI commentarios assumpserim, tanquam fundamenta mei laboris firmissimasque substructiones, tamen ædificium ipsum ut esset magna ex parte meum, adjeci, recidi , emendavi multa; volui plenius aliquid et omnibus numeris absolutius in lucem exire, quam quod a doctissimo viro prolatum erat. Sit ille clarus, quoniam prior operi manum admovit. Satis vero mihi sit, post illum delitescenti ( quæ unica est editoris gloria) non minimum ad publicos usus contulisse.

Porro hæc sunt quæ pro virili parte contuli : primum omnium ipsis Juvenalis versibus subjeci latinam numeris solutis interpretationem. Quem commentandi modum a celeberrimo viro MontauSIER, in edendis ad usum DELPHINI latinis auctoribus olim excogitatum, ego in 'hoc præcipue scriptore tot salebris aspero utilem ac prope necessarium fore existimavi. Ipsa quidem interpretatio Juvencii est, sed aucta, emendata, et pluribus locis ad meum sensum non correcta modo, sed omnino mutata.

Singulis præmisi satiris argumenta, quum inclusa numeris, tum etiam soluto scripta sermone: præterea diligenter accuratas divadóceis, in quibus carminis dissecti particulas omnes versuum intra quos continentur expressis numeris designavi, et tanquam certis limitibus inclusas, quo facilius agnoscerentur, exhibui.

In fine satiræ cujusque adjeci: 1° varias MSS. lectiones; 2o multas auctorum, sive Græcorum , sive Latinorum, sive etiam Gallicorum (curenim nostra negligamus?) imitationes; 3° notas quæ sub ipso carminis textu omissæ suerant, partim ad criticam literariam, partim ad historiam, antiquitatem fabulamve pertinentes, plerasque de velerum moribus atque usibus, quorum ex accurata notione lux plurima Juvenalis operibus affunditur.

Lectionum magnaın segetem dederunt optimi regiæ Parisiorum bibliothecæ Codices, collati cum iis quibus antea RUPERTUS usus erat. Ait vir eruditissimus octoginta se codices, vel manuscriptos, vel typis excusos collegisse, ac fere omnes a principio ad finem comparasse. Cujus in hac re labori si nostrum addideris, habebis

« PreviousContinue »