Page images
PDF
EPUB

pertractantur, tum descriptiones et imagines ex antiquis poetis desumptæ, quæ carminibus ubivis ab illis intexuntur, et a quibus potissimum petere solent colores artis, tamquam hujus summa et cardo in iis vertatur (quod etiam notat Horat. A. P. 15, seq. et Lessing. Laocoon, 174); ut illa mihi non minus nota inde facta sint, quam ulli domus sua. Fuere qui inprim. taxari putarent Valerium Flaccum, Juvenalis imitatorem. Vid. Burm. ad Valer. Flacc. I, 145, seq. et V, 642. Similiter Martial. lib. IV, epigr. 37, v. 7: Et teneo melius ista, quam meum nomen.

Et Lucianus in Toxari, cap. 6.

Nor. 7. Lucus, quales a poetis adumbrari solent, et lucus Martis (qualis non modo Romæ, sed in Ponto quoque, ubi aureum vellus servabatur et Albæ, aliisque locis fuit) ut lucus Dianæ ap. Horat. 1. 1. 1

[ocr errors]

VAR. 8. Inclusum pro vicinum, N. Heins. ad Sabini Epist. III, 91, et Valer. Flacc. V, 612, sed memoriæ, opinor, lapsu.

NOT. 8. Poeta Hieram, Vulcani sedem, juxta Eoliam Liparen, et locum Virgil. Æneid. lib. VIII, v. 416, in animo habuisse videri potest; confer ibi Heyn. in not. et in Excursu I, ad Æneid. lib. I. Sed quoniam Hiera quoque una ex septem insulis Æoliis, quæ et Vulcaniæ et Liparææ dicuntur, non vero iis vicina est, antrum Vulcani et Cyclopum, h. 1. Ætna potius vocatur, quæ illis insulis imminet, et de qua poetæ multa fabulantur; confer infra ad lib. XIII, v. 45, et Heyn. 1. 1. rupibus Æoliis, ut Eolium saxum dixit Lucan. lib. V, v. 609.

VAR. 9. Volcani, in plerisque Codd. legitur, ut voltus, volgus, volnus, volsas, quæ scriptura pro antiquiore haberi solet, sed judice Heynio in Præfat. novæ edit. Virg. p. 22, pronuntiationi, mediæ inter fuscam et liquidiorem sequente litera liquida 7, debetur, quam nonnulli ex usu vulgari male in scripturam traduxerunt.

NOT. 9. Quid agant terra marique venti, nubes, tempestates et prælia inter se cientes, vel homines, ut Boreas Orithyiam et Chloridem, rapientes, vel mergentes naves e. s. p. Quas umbras torqueat, examinet, et torquendas judicet, Æacus, judex apud inferos; h. e. nota mihi sunt, quæ de inferis eorumque pœnis poetæ fabulentur. '

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

NOT. 10. Nota mihi sunt Argonautica, ut e Colchis Jason furtim, inscio Æeta, et dolis Medeæ, aureum vellus Phryxi, vò xpvroμadλov depac, subripuerit. Pelliculæ : vir clar. et doctiss. interpretatur meretricis, nempe Medex; sed illi sane non assentior. Aurum furtivæ pelliculæ est pelliculam (nempe pellem sive vellus) auream furtim ablatam. Pelliculam esse diminutivum vocis pellis, non vero pellicis arbitror, et furtive passivo non activo sensu interpretandum. ED.

NOT. 11. Novi pugnam Centaurorum cum Lapithis in Thessalia et robur Monychi Centauri, quem arbores cum radicibus evulsisse et torsisse fabulantur poetæ ; vid. Ovid. Met. XII, 499, seq.; Lucan. VI, 388, et Valer. Fl. I, 145, seq. ubi v. Burm.

Nor. 12. Ædes nobilium et ditiorum quotidie resonant recitationibus repetitionibusque earumdem vulgarium rerum ac fabularum, quas varii poetæ tractarunt, quæque adeo cuivis ita innotescunt, vel jam innotuere. Romæ enim, vel domi, paucis amicis convocatis, vel in ædibus et quidem in atriis porticibusve earum laxis magnisque, quæ tenuioribus, quibus ea non erant, a divite aliquo et nobili viro, ut h. 1. a Frontone (a Stella Martial. IV, 6, 5), commodabantur, vel denique publicis locis, in quanta maxima fieri poterat hominum corona, recitabatur; conf. ad VII, 40; Horat. sat. I, 3, 88, seq. I, 4, 74, seq. Plin. Ep. VIII, 12; Theophr.

"

mihi non persuasit Wernsdorf, qui in Poet. Lat. Min. t. IV, p. 23, ita disputavit : Juvenalis videtur omnino vs. 7, 8, duo poetas, aut duorum poematum argumenta tangere, unum, quod de expeditione Argonautica, alterum, et quidem Lucilii Junioris, quod de Etna monte agit. Ea vs. 9, 10, propius notare pergit: nam verbis, unde alius furtivæ... pelliculæ, redit ad alterum poetam, quem ante dixerat lucum Martis descripsisse; verba autem quid agant venti omnino videntur Ætnam amplius signare et de ventis, Ætnæum incendium excitantibus, intelligenda esse. His quum statim subjungatur quas torqueat umbras Eacus, non videtur hoc ad ventos ante memoratos ullo modo pertinere, nisi mutatis paullum verbis legamus, quas torqueat undas, vel quos torqueat cestus Eolus. Ita vero clarius respicit Etnam Lucilii, qui in præcipuis caus

sis tuæi incendii ventos subterraneos, partim etiam undas maris, antra Ætnæ subeuntes, ponit, et in principio carminis verbis fere a Juvenale repetitis utitur: quæ tam fortes volvant inc ndia caussa, Quod fremat imperium, quid raucos torqueat æstus. » A vs. 7, et toto h. 1. consilioque poetæ aliena est hæc ratio, qua ad duorum modo carminum argumenta referuntur omnia; et sic non modo verbis, quas torqueat umbras Æacus, sed et illis, quantas jaculetur Monychus ornos, alia substituenda sunt. Nota Hein. est : « Fortasse perstringuntur versificatores, qui se ad imitationem Æn. Virg. composuerant, ubi sermo est de tumultibus ventorum et de Eaco inferorum judice. Eadem in aliorum quoque poetarum carminibus memorantur, in Æneide autem Virg. neque lucus Martis, neque Jason, Argonautæ et Monychus.

[ocr errors]

Char. V extr. ibique Casaub. et Lucian. Amor. cap. 31. Frontonis nomine, vel quilibet designatur vir nobilis, doctorumque hominum fautor, vel M. Fronto ille, qui ter et cum Trajano consul fuit, de quo vid. Dionem, lib. LXVIII, cap. 1; Martial. lib. I, epigr. 56, v. 2 :

Clarum militiæ Fronto togæque decus.

et Plin. Paneg. c. 601. Eum Plutarchi nepotem fuisse tradit Joh. Sarisber. in Policratico, VIII, 13.

Platani, porticus, quas platani obumbrant; cf. Martial. III, 19, 2; 58,3; Petron. 131; Prop. II, 32, 11, seg. Misc. Obss. Crit. vol. V, t. III, p. 21. Nota Heinr. est hæc : Platanus, ut omnino jucunda et dilecta antiquis arbor fuit (v. Gron. Obss. I, 5, et Burm. Sec. ad Anthol. Lat. t. II, p. 355), ita perraro abest, ubi dulcis et opaca sedis amœnitas adumbratur. Facile hic succurrit ex Phædro Platonis (ad quem v. not. Heindorfii) platanus Socratica, magis etiam illustrata mentione Tulliana. Atque huc spectat elegiacum fragm. Phileta Coi ap. Athen. V, p. 192. E. quod olim sic emendavimus : Θρήσασθαι πλαζάνῳ λασίῃ ὑπο. Quis inter plures Frontones intelligi debeat, est sterilis quæstiuncula. Cæterum præter alios vid. Dionem LXVIII, 1, ibique Reim., et eumdem, LXIX, 18, tum Gatak. ad Antonin. I, 11, p. 19, seq. et Sirmond. ad Sidon. Apoll. Not. p. 7. Is igitur Fronto, seu consul fere obscurus, sive princeps ista ætate advocatus (v. Dion. 1. post.), privatam domum et porticus platanis umbrosas recitantibus liberaliter præbebat; quod tum quidem necessarium fuit, quum neque in theatro fierent Romæ recitationes (vid. Vit. Virg. vol. VII, nostræ Editionis,, pag. 277, § 41), necdum Athenæa publice exstructa essent, quorum postea satis est frequens memoria, inprimis apud Scriptt. Hist. Aug. Vide saltem Sirmond. ad Sidon. pp. 31 et 44, atque Juret. ad Symmach. Epist. I, cap. 9, pag. 9. »

-

— Marmora, parietes crustis marmoreis obtecti; aut convulsa marmora non differunt a ruptis columnis marmoreis porticus. Verbis convulsa, clamant et ruptæ deiväs et væεpßodixõs exprimuntur, et recitatorum clamores, et auditorum frequentia, plausus ac putidæ illæ acclamationes (clamor vagus et voces inanes, ap. Tacit. de orat. cap. 9) ópdâs, xaλŵs, ooQãs, Deiws, ei, eûye, væépev, Euge, Bene, Pulchre, Belle, Recte (de quibus vide Ramir., ad Martial. I, 4, et Böttigeri Sabina, p. 325, ed. pr.)! Res enim rumpi, vel convelli et frangi dicuntur, quæ magno strepitu et clamore impelluntur ac resonant 2.

Hanc saltem intelligere malim, quam cam Dodwello (in vit. Juven.) extr. M. Corn. Frontonem, oratorem celeberrimum et Antoninorum magistram. De his aliisque Frontonibus, v. Onuphrii Fastos et intpp. Gell. II, 26; XIX, 8 et 10; Plin. Ep. II, 11;

Clamant, resonant, ut latrare, plan

IV, 9; V, 13, et Paneg. c. 60; Tac.
Ann. II, 33, 68, et Dodwell. 1. c.

2 Sic forte concha frangit aquas, Claud. X, 133; fregit subsellia versu Statius, inf. VII, 86; perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem, Sidon. Apollin. Epist. V, 10;

gere, anhelare, Boặv, ßpéμer, ¡áxe de ventis, fluctibus, etc. (v. ad Sil. III, 571; IV, 524, et Burm. ad Valer. Flac. I, 199.) — Assiduo lectore, continua atque frequentissima recitatione hominis, clara voce legentis.

ANAL. 14—18. Exspectes eadem a summo minimoque poeta, scil. ut carmina et scribant, et recitent! quale est illud Horat. Epist. II, 1, 117: Scribimus indocti doctique poemata passim!

NOT. 15. Ergo, ut eadem a me exspectes, ut carmina aliquando scribere possem atque recitare, et quia insanabile cacoethes scribendi carmina nunc tenet tot homines (v. VII, 36, seq. 5o, seq. et ad v. sup. 1), etiam ego (et nos, quæ verba des repetuntur) tam Grammaticorum quam Rhetorum scholas frequentavi, adspirans ad facultatem laudemque poeticam. Neque est, quod hujus consilii conatusque me pœniteat, quod chartæ parcam, vel aliquis ei parcendum dicat, quum illa, quamvis ipse non scribam peritura sit manibus aliorum poetarum, quorum tantus est numerus, ut ubivis in eos incidas; quare nihil refert, utrum horum, an mea manu pereat. Sic omnia bene cohærent; et non minus modestæ, quam lepidæ rationes a Juvenale memorantur, quibus impellatur ad carmina scribenda. Neque rectius mentem poetæ cepisse videtur Heineck., cujus interpretatio est : Quæ quum ita sint (ergo, hanc ob caussam), i. e. quum sæpissime vexatus et cruciatus sim a poetis carmina sua recitantibus, et ego Grammaticorum scholas frequentavi, et ego declamavi, scil. eo consilio, ut aliquando scribere, illosque, qui mihi tantum fastidium creaverunt, vicissim vexare possem. Ut alia taceam, hæc et languent, quoniam eadem poeta jam v. 1-3 dixerat, et haud conveniunt verbis proximis v. 14, non enim a summo poeta exspectes, ut carminum recitatione te vexet et cruciet, sed eo, quo dixi, sensu eadem exspectes a summo minimoque poeta.

Manum ferulæ, qua pueri percutiuntur, subducere, locutio proverbialis, ut multi putant (non modo Grang. et Brit., sed etiam Savar. ad Sidon. p. 153, 324; Erasm. in Adag. et Gesner. in Thes. L. L.), de iis, qui scholæ valedixerunt, et Grammaticorum disciplina ac potestate exempti

1

dignus, quo recitante crepitantis Athe-
næi subsellia curvata (al. cuneata)
quaterentur, ibid. IX, 16: xα7εррý-
γνυτο πᾶς ὁ τόπος ὑπὸ τοῦ κρότου
xai rūs xpavyñs, Polyb. XV, 82; 74-
axoû70s xα7eppάyn xpójos, 1. XVIII,
29,9; άγνυτο ολυμπος et ηχώ, He-
siod. Scut. Herc. v. 203,
279, 348; cf.
Barth. ad Claud. laud. Stilic. II, 69;
Heyn. ad Virgil. Georg. I, 49; III,
328; Græv. Lect. Hesiod. c. 18; Lips.

Epist. ad Belgas Cent. II, Ep. 48, et inf. ad XI, 195; sed et Koenig ad Claudian. X, 133, ubi bene annotavit, jungenda potius esse ibi Triton frangit nando aquas, et illo sensu res quidem xappýyvvodas dici et rumpi, non vero frangi, verborum autem Juvenal. sat. VII, v. 86, atque Sidon. Apollin. loc. sup. laud. explicationem aliam, a me infra propositam, videri præferendam.

in

sunt. Sed præstat, cum Wernsdorf. ad Colum. de cultu hort. v. 21, Poet. Min. t. VI, p. I, p. 36, ita h. 1. interpretari: et nos in disciplina ludimagistri fuimus, et, manum ferulæ præbere coacti, illam metuentes sæpe subduximus. Id facete dictum pro: scholas frequentavi. Hanc interpretandi rationem unice veram esse, Hein. et Heinr. probarunt coll. Macrob. III, 10; Sidon. Ep. II, 10, et Hieron. in Apol. ad Domnionem Ep. LI, p. 400, A. tom. I, ed. Paris, adv. Rufin. I, 4, p. 495, G. et in Ep. CI, ad Pammach. p. 665, C.

VAR. 16. Syllæ dedimus, 24. Syllæ, 17, 20, 21, 22, 24, 60, 64. MS. Alex. et XV alii Codd. Paris. Sed Sulla passim in Inscriptt. legitur, estque cognomen Romanum, Græcis incognitum, qui illud, ut Plut. in vita Sullæ monet, per u scripserunt; Ach. Alte, 16.

NOT. 16. Artem quoque oratoriam edoctus sum, et in scholis rhetorum vel suasorias (scil. orationes), vel controversias fictas tractare et declamare didici (cf. Auct. Dial. de Orat. c. 35). Ejusmodi olim suasoria vel exercitatione aliqua et declamatione (μλry, indiu: Gallice; amplifications) Sullæ suasi, ut, perpetua dictatura omnique reipubl. cura deposita, reliquam vitæ tempus in otio transigeret; h. e. thema illud tractavi, et ostendi, Sullam ita prudenter egisse. Sic ap. Quint. Inst. Orat. III, 8, 45: ⚫ Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget, vel Philippicas exurat ; » conf. inf. ad VII, 151, et similia themata apud Senec. Suasor. III, V, VI, VII. — Ut altum somnum dormiret, non interruptum curis ac vigiliis, quas summa secum trahit potestas ; Gal. dormir d'un profond sommeil ; Ach. 1

VAR. 18. Occurram, 13; occurris, 23, a m. pr.

Nor. 18. Perituræ parcere charta, cf. Gierig ad Plin. Ep. VII, 2 (impetrare aliquid perituri temporis), et Gron. Obss. II, 22, quos laudavit Hein.

1 Verba ut altum dormiret quidam referunt ad Syllæ morbum (phthiriasin), quem somno dissimulaverit, coll. Plin. VII, 43, et Sereno Sammon. cap. 6, p. 128. Sed in illo loco leg. supremo somnio, non somno; in hoc languor est morbus ille. Rigaltius turpem ignaviam putabat exprobrari Romanis, per quos licuerit Syllæ a dictatura se abdicare, et in Urbe privato vivere ac felici. Sed omnes illas de Syllæ morte, sive de Romanorum ignavia interpretationes improbabit, mentemque Juvenalis optime deprehendet, si quis togatam illam legat,

in qua vir clarissimus de Jouy, gravi materiæ sublimique Syllæ menti par ingenium, dictatorem illum se a magistratu abdicantem ostendit; si quis præsertim videat hanc Syllæ noctem per metum vigilatam, illaque somnia ipsis vigiliis tumultuosiora, quæ tam vivide vultu, voce, gestu expressit verus ætatis nostræ Roscius ( Talma), et in quibus Anglicam Germanicamque Melpomenen, quanta est, cum suo terrore, in Gallicam scenam transtulit vates feliciter audax. Tum sane cuique perspicuum erit abdicasse Syllam, privatus ut altum dərmiret. Ed.

« PreviousContinue »