Page images
PDF
EPUB

52. Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam, Sexte? quid aut speras, aut petis inde? refer. Causas, inquis, ,, agam Cicerone disertius

[ocr errors]

66

ipso,

Atque erit in triplici par mihi nemo foro."
Egit Atestinus causas et Caius: utrumque
Noras; sed neutri pensio tota fuit.
„Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
Audieris, dices esse Maronis opus."
Insanis omnes gelidis quicunque lacernis
Sunt ibi, Nasones Virgiliosque vides.
,,Atria magna colam." Vix tres, aut quattuor ista
Res aluit: pallet cetera turba fame.

[ocr errors]

Quid faciam? suade; nam certum cst vivere
Romae."

Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes. 53. Iliaco similem puerum, Faustine, magistro Lusca Lycoris amat: quam bene lusça videt! 54. Mutua quod nobis ter quinquaginta dedisti Ex opibus tantis, quas gravis arca premit, Esse tibi magnus, Thelesine, videris amicus. Tu magnus, quod das? immo ego, quod recipis.

55. Inserta phialae Mentoris manu ducta

Lacerta vivit, et timetur argentum. 56. Mentiris iuvenem tinctis, Lentine, capillis,

Tam subito corvus, qui modo cygnus eras. Non omnes falles: scit te Proserpina canum: Personem capiti detrahet illa tuo.

57. Occurrit tibi nemo quod libenter;
Quod, quacunque venis, fuga est et ingens
Circa te, Ligurine, solitudo,

Quid sit, scire cupis? nimis poeta es:
Hoc valde vitium periculosum est.
Non tigris catulis citata raptis,
Non dipsas medio perusta Sole,
Nec sic scorpius improbus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores ?
Et stanti legis, ct legis sedenti:
Currenti legis, et legis cacanti.
In thermas fugio: sonas ad aurem;
Piscinam peto: non licet natare.
Ad coenam propero: tenes euntem;
Ad coenam venio: fugas sedentem;
Lassus dormio: suscitas iacentem.
Vis, quantum facias mali, videre?
Vir iustus, probus, innocens timeris.

58. Exigis a nobis operam sine fine togatam. Non eo, libertum sed tibi mitto meum.

,,Non est," inquis, „, idem:" multo plus esse

99

probabo.

Vix ego lecticam subsequor: ille feret;
In turbam incideris: cunctos umbone repellet:
Invalidum est nobis, ingenumque latus.
Quidlibet in causis narraveris, ipse tacebo;
At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
Lis erit: ingenti faciet convicia voce:
Esse pudor vetuit fortia verba mihi,

„Ergo nihil nobis," inquis, „praestabis amicus?"
Quidquid libertus, Candide, non poterit.

59. Capena grandi porta qua pluit gutta,
Phrygiaeque Matris Almo qua lavat ferrum,
Horatiorum qua viret sacer campus,
Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
Faustine, plena Bassus ibat in rheda,
Omnes beati copias trahens ruris.
Illic videres frutice nobili caules,
Et utrumque porrum sessilesque lactucas,
Pigroque ventri non inutiles betas;
Illic coronam pinguibus gravem turdis,
Leporemque laesum Gallici canis dente,
Nondumque victa lacteum faba porcum;
Nec feriatus ibat ante carrucam,
Sed tuta foeno cursor ova portabat.
Romam petebat Bassus? immo rus ibat.

60. Veientana mihi misces, tu Massica potas: Olfacere haec malo pocula quam bibere.

61. Emta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducenis: Abstulit hanc nimium casus in urbe frequens. Collatum est decies. Rogo, non potes ipse videri

Incendisse tuam, Tongiliane, domum?

62. Quod quacunque venis, Cosmum migrare pu

tamus,

Et fluere excusso cinnama fusa vitro:

Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis:
Scis, puto, posse meum, sic bene olere

canem.

63. Sit cisterna mihi quam vinea, malo, Ravennae, Quum possim multo vendere pluris aquam.

64. Callidus imposuit nuper mihi copo Ravennae : Quum peterem mixtum, vendidit ille merum.

65. Quum vocer ad coenam, non iam venalis, ut ante,
Cur mihi non eadem, quae tibi, coena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino:
Sumitur inciso mytilus ore mihi ;

Sunt tibi boleti: fungos ego sumo suillos;
Res tibi cum rhombo est, at mihi cum

sparulo;

Cereus immodicis turtur te clunibus implet:

Ponitur in cavea mortua pica mihi. Cur sine te coeno, quum tecum, Pontice, coenem?

Sportula quod non est, prosit: edamus idem.

66. Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile,

multi.

Audio, sed quid sit, die mihi, bellus homo? Bellus homo est, flexos qui digerit ordine

crines;

Balsama qui semper, cinnama semper olet; Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat;

Qui movet in varios brachia volsa modos; Inter femineas tota qui luce cathedras.

Desidet, atque aliqua semper in aure sonat; Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas; Pallia vicini qui refugit cubiti;

Qui scit, quam quis amet; qui per convivia

Hirpini veteres qui bene

currit;

novit avos.

,,Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile,

bellus?"

Res praetricosa est, Cotile, bellus homo.
67. Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
Abscidit vultus ensis uterque sacros.
Illud, laurigeros ageres quum laeta triumphos;
Hoc tibi, Roma, caput, quum loquereris, erat.
Antoni tamen est peior quam causa Pothini:
Hic facinus domino praestitit, ille sibi.

68. Nullos esse Deos, inane coelum
Affirmat Selius, probatque, quod se
Factum, dum negat hoc, videt beatum.

69. Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
Ut videatur apis nectare clausa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
Credibile est ipsam sic voluisse mori.

70. Plena laboratis habeas quum scrinia libris, Emittis quare, Sosibiane, nihil?

Edent heredes," inquis, „, mea carmina."

Quando?

Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.

71. ,,Centum Coranus et ducenta Mancinus, Trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,

« PreviousContinue »