Page images
PDF
EPUB

For. Sólolarship. Veva voce,
Bookes. I, ZZ, TY, ITIL, TIT, X, XIT, XZY,

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Semper ego auditor tantum ? numquamne reponam vexatus totiens rauci Theseide Cordi ? impune ergo mihi recitaverit ille togatas,

hic elegos ? impune diem consumpserit ingens 5 Telephus, aut summi plena iam margine libri

scribtus et in tergo necdum finitus Orestes ? nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum

Vulcani. quid agant venti, quas torqueat umbras 10 Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum

pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae :

exspectes eadem a summo minimoque poeta. 15 et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos

consilium dedimus Sullae, privatus ut altum dormiret; stulta est clementia, cum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae.

cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, 20 per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, si vacat ac placidi rationem admittitis, edam.

Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum figat aprum et nuda teneat venabula mamma,

« PreviousContinue »