Page images
PDF
EPUB

25

1

30

35

[ocr errors]
[ocr errors]

patricios omnes opibus cum provocet unus
quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat,
cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi
Crispinus, Tyrias umero revocante lacernas,
ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
nec sufferre queat maioris pondera gemmae,
difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae
tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
causidici nova cum veniat lectica Mathonis
plena ipso, post hunc magni delator amici
et cito rapturus, de nobilitate comesa
quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus et a trepido Thymele summissa Latino,
cum te summoveant qui testamenta merentur
noctibus, in caelum quos evehit optima summi
nunc via processus, vetulae vesica beatae ?
unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
partes quisque suas, ad mensuram inguinis heres.
accipiat sane mercedem sanguinis et sic
palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram.
quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,
cum populum gregibus comitum premit hic spoliator
pupilli prostantis, et hic damnatus inani
iudicio (quid enim salvis infamia nummis?)
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis
iratis, at tu victrix provincia ploras ?
haec ego non credam Venusina digna lacerna ?
haec ego non agitem ? sed quid magis ? Heracleas
aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi
et mare percussum puero fabrumque volantem,
cum leno accipiat moechi bona, si capiendi
ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
doctus et ad calicem vigilanti stertere nas) ;

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ef. Machane's

cum fas esse putet curam sperare cohortis,

qui bona donavit praesepibus et caret omni 60 maiorum censu, dum pervolat axe citato

tento Flaminiam puer Automedon ; nam lora tenebat ipse, lacernatae cum se iactaret amicae ? Prob. He eunuch nonne libet medio ceras implere capaces

Sporus. quadrivio, cum iam sexta cervice feratur 65 hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra

et multum referens de Maecenate supino signator, falso. qui se lautum atque beatum exiguis tabulis et gemma fecerat uda?

occurrit matrona potens, quae molle Calenum 70 porrectura viro miscet sitiente rubetam,

instituitque rudes melior Lucusta propinquas
per famam et populum nigros efferre maritos.
aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,

si vis esse aliquid. probitas laudatur et alget. 75 criminibus debent hortos praetoria mensas

argentum vetus et stantem extra pocula caprum. quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter?

si natura negat, facit indignatio versum 80 qualemcunque potest, quales ego vel Cluvienus.

Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor navigio montem ascendit sortesque poposcit, paulatimque anima caluerunt mollia saxa,

et maribus nudas ostendit Pyrra puellas, 85 quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas

gaudia discursus nostri farrago libelli est. et quando uberior vitiorum copia ? quando maior avaritiae patuit sinus? alea quando

hos animos ? neque enim loculis comitantibus itur 90 ad casum tabulae, posita sed luditur arca. proelia quanta illic dispensatore videbis

100

armigero ! simplexne furor sestertia centum perdere et horrenti tunicam non reddere servo ? quis totidem ' erexit villas, quis fercula septem secreto cenavit avus ? nunc sportula primo

95 limine parva sedet turbae rapienda togatae : ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne suppositus venias ac falso nomine poscas. agnitus accipies. iubet a praecone vocari ipsos Troiugenas (nam vexant limen et ipsi nobiscum :) da praetori, da deinde tribuno.' sed libertinus prior est. 'prior,' inquit 'ego adsum. cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae arguerint, licet ipse negem ? sed quinque tabernae 105 quadringenta parant. quid confert purpura maior optandum, si Laurenti custodit in agro conductas Corvinus oves, ego possideo plus Pallante et Licinis ? exspectent ergo tribuni, vincant divitiae, sacro ne cedat honori, nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis, quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum maiestas, etsi funesta pecunia templo nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras, ut colitur Pax atque Fides Victoria Virtus

115 quaeque salutato crepitat Concordia nido. sed cum summus honor finito computet anno, sportula quid referat, quantum rationibus addat, quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est et panis fumusque domi? densissima centum quadrantes lectica petit, sequiturque maritum languida vel praegnas et circumducitur uxor. hic petit absenti nota iam callidus arte, ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam. 'Galla mea est,' inquit, citius dimitte. moraris ?

1 25

110

I 20

profer Galla caput ! noli vexare, quiescet.'

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum : sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo

atque triumphales, inter quas ausus habere
130 nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,

cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.
vestibulis abeunt veteres lassique clientes
votaque deponunt, quamquam longissima cenae

spes homini : caulis miseris atque ignis emendus. 135 optima silvarum interea pelagique vorabit

rex horum, vacuisque toris tantum ipse iacebit.
nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
antiquis una comedunt patrimonia mensa.

nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas 140 luxuriae sordes ? quanta est gula, quae sibi totos

ponit apros, animal propter convivia natum !
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
turgidus et crudum pavonem in balnea portas.

hinc subitae mortes atque intestata senectus, 145 et nova nec tristis per cunctas fabula cenas ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat posteritas; eadem facient cupientque minores,

omne in praecipiti vitium stetit; utere velis, 150 totos pande sinus ! dicas hic forsitan : 'unde

ingenium par materiae ? unde illa priorum
scribendi quodcumque animo flagrante liberet
simplicitas "cuius non audeo dicere nomen?

quid refert dictis ignoscat Mucius an non?” 155 pone Tigellinum, taeda lucebis in illa,

qua stantes ardent, qui fixo pectore fumant,
et latum media sulcum deducit harena.'
qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos ?

alt

6

160

165

cum veniet contra, digito compesce labellum.
accusator erit qui verbum dixerit hic est."
securus licet Aenean Rutulumque ferocem
committas, nulli gravis est percussus Achilles
aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus :
ense velut stricto quotiens Lucilius ardens
infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
criminibus, tacita sudant praecordia culpa.
inde irae et lacrimae. tecum prius ergo voluta
haec animo ante tubas. galeatum sero duelli
paenitet.' experiar, quid concedatur in illos,
quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

170

[blocks in formation]

secessus.

5

Quamvis digressu veteris confusus amici,
laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
destinet atque unum civem donare Sibyllae.
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

ego vel Prochytam praepono Suburae.
nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
deterius credas horrere incendia, lapsus
tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
urbis et Augusto recitantes mense poetas?
sed dum tota domus reda componitur una,
substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex-
omnis enim populo mercedem pendere iussa est
arbor, et eiectis mendicat silva Camenis-
in vallem Egeriae descendimus et speluncas
dissimiles veris. quanto praesentius esset

IO

15

« PreviousContinue »