Leerboek der Instituten, Part 1

Front Cover
H.C.A. Campagne, 1872 - Institutiones - 1393 pages

From inside the book

Common terms and phrases

Popular passages

Page 110 - Quod principi placuit legis habet vigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat...
Page 92 - Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim.
Page 131 - Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum erat iura condere. nam antiquitus institutum erat , ut essent qui iura publice interpretarentur, quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iuris consulti appellabantur.
Page 10 - Eorum quoque scientiam, quorum tractatus atque sententias praedicti omnes suis operibus miscuerunt, ratam esse censemus, ut Scaevolae, Sabini, luliani atque Marcelli omniumque, quos illi celebrarunt, si tamen eorum libri propter antiquitatis incertum codicum collatione firmentur. Ubi autem diversae sententiae proferuntur...
Page 222 - Numerium Negidium mensam argenteam deposuit, qua de re agitur, quidquid ob eam rem Numerium Negidium Aulo Agerio dare facere oportet ex fide bona , eius iudex Numerium Negidium Aulo Agerio condemnato , nisi restituat. Si non paret absolvito , in ius concepta est: at illa formula quae ita concepta est Iudex esto.
Page 104 - ... significantur; unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent ; sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita universum populum tenerent: itaque eo modo legibus exaequata sunt.
Page 152 - ... ut leges non solum suffragio legislatoris sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.
Page 104 - Lex est quod populus iubet atque constituit. Plebiscitum est quod plebs iubet atque constituit. Plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur.
Page 160 - Leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis, non ad facta praeterita revocari, nisi nominatim, et de praeterito tempore, et adhuc pendentibus negotiis cautum...
Page 226 - Nam omnis actio dicitur, sive in personam, sive in rem sit petitio ; sed plerumque " actiones

Bibliographic information