Page images
PDF
EPUB

tamen, ut Severus dicebat, ad solos justos liberos: sed et si vulgo quaesitus sit filius, matrem in jus non vocabit. Ulp. 1. 4 § 3 D. de in jus voc. (II, 4).

Het recht van den meester over den persoon van den slaaf was oudtijds onbeperkt. Terwijl deze uitgebreide macht tijdens de Republiek geene bezwaren opleverde, gaf zij in den Keizertijd aanleiding tot misbruiken. Wettelijke maatregelen tot bescherming der slaven tegen te strenge straffen en te groote wreedheden van hunne meesters werden het eerst genomen onder de regeering van Augustus, later vooral door Hadrianus en Antoninus Pius.

In potestate itaque sunt servi dominorum. Quae quidem potestas juris gentium est; nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem esse; et quodcumque per servum adquiritur, id domino adquiritur. Gajus, Inst. I § 52.

Post legem Petroniam et senatus consulta ad eam legem pertinentia dominis potestas ablata est ad bestias depugnandas suo arbitrio servos tradere: oblato tamen judici servo, si justa sit domini querella, sic poenae tradetur. Modest. 1. 11 § 2 D. ad leg. Corn. (XXXXVIII, 8).

Sed hoc tempore neque civibus Romanis nec ullis aliis hominibus qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in servos suos saevire; nam ex constitutione imperatoris Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus teneri jubetur, quam qui alienum servum occiderit. Sed et major quoque asperitas dominorum per ejusdem principis constitutionem coercetur; nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarum de his servis qui ad fana deorum vel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos suos vendere. Et utrumque recte fit; male enim nostro jure uti non debemus; qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio. Gajus, Inst. I § 53.

Si dominus in servos saevierit vel ad impudicitiam turpemque violationem compellat, quae sint partes praesidis, ex rescripto divi Pii ad Aelium Marcianum proconsulem Baeticae manifestabitur. Cujus rescripti verba haec sunt: „Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet nec cuiquam hominum jus suum detrahi: sed dominorum interest, ne auxilium contra saevitiam vel famem vel intolerabilem injuriam denegetur his qui juste deprecantur. Ideoque cognosce de querellis eorum, qui ex familia Julii Sabini ad statuam confugerunt, et si vel durius habitos quam aequum est vel infami injuria affectos cognoveris, veniri jube ita, ut in potestate domini non revertantur. Qui si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum severius exsecuturum." Divus etiam Hadrianus Umbriciam quandam matronam in quinquennium relegavit, quod ex levissimis causis ancillas atrocissime tractasset. Ulp. 1. 2 D. de his qui sui (I, 6).

Quod autem dictum est, ut servos de dominis querentes praefectus audiat, sic accipiemus non accusantes dominos (hoc enim nequaquam servo permittendum est nisi ex causis receptis), sed si verecunde expostulent, si saevitiam, si duritiam, si famem, qua eos premant, si obscenitatem, in qua eos compulerint vel compellant, apud praefectum urbi exponant. Hoc quoque officium praefecto urbi a divo Severo datum est, ut mancipia tueatur ne prostituantur. Ulp. 1. 1 § 8 D. de off. praef. urb. (I, 12).

De slaaf kan geen vermogen hebben. Al wat hij verkrijgt, ver

krijgt hij voor zijn meester, onverschillig of hij heeft gehandeld op zijn eigen naam, op naam van zijn meester, op naam van een van diens andere slaven, of zonder aanduiding van een persoon. Eene erfenis kan hij niet anders aanvaarden, dan op last van zijn heer, die dan de erfenis verkrijgt. Zie Inst. II, 9: per quas personas nobis adquiritur. Inst. III, 17: de stipulatione servorum. Inst. III, 28: per quas personas nobis obligatio adquiritur.

Igitur quod servi nostri ex traditione nanciscuntur sive quid stipulentur vel ex qualibet alia causa adquirunt, id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest. Ideoque si heres institutus sit, nisi nostro jussu hereditatem adire non potest, et si jubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur, perinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus. Et his convenienter scilicet legatum nobis per eundem adquiritur. Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habemus, adquiritur nobis, sed etiam possessio; cujuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id nos possidere videmur. Unde etiam per eorum longam possessionem dominium nobis adquiritur. Gajus 1. 10 § 1, § 2 D. de A. R. D. (XXXXI, 1).

Etiam invitis nobis per servos adquiritur paene ex omnibus causis. Gajus 1. 32 D. eod.

Placet, quotiens adquiritur per aliquem hereditas vel quid aliud ei cujus quis in potestate est, confestim adquiri ei cujus est in potestate, neque momento aliquo subsistere in persona ejus per quem adquiritur et sic adquiri ei cui adquiritur. Ulp. 1. 79 D. de A. v. O. H. (XXIX, 2).

Behoort de slaaf aan eenigen gemeenschappelijk, dan verkrijgt hij voor iederen meester naar gelang van diens aandeel, tenzij hij bepaaldelijk ten name van één hunner of wel op last van één hunner heeft gehandeld.

Communem servum pro dominica parte dominis adquirere certum est; excepto eo quod uni nominatim stipulando aut mancipio accipiendo illi soli adquirit, velut cum ita stipuletur Titio domino meo dari spondes? aut cum ita mancipio accipiat Hanc rem ex jure Quiritium L. Titii domini mei esse ajo eaque ei empta esto hoc aere aeneaque libra. Illud quaeritur an quod domini nomen adjectum efficit, idem faciat unius ex dominis jussum intercedens. Nostri praeceptores perinde ei qui jusserit soli adquiri existimant, atque si nominatim ei soli stipulatus esset servus mancipiove accepisDiversae scholae auctores proinde utrisque adquiri putant, ac si nullius jussum intervenisset. Gajus, Inst. III § 167, § 167a.

set.

Servus communis sic omnium est non quasi singulorum totus, sed pro partibus utique indivisis, ut intellectu magis partes habeant quam corpore: et ideo si quid stipulatur vel quaqua alia ratione adquirit, omnibus adquirit pro parte, qua dominium in eo habent. Licet autem ei et nominatim alicui ex dominis stipulari vel traditam rem accipere, ut ei soli adquirat. Sed si non nominatim domino stipuletur, sed jussu unius dominorum, hoc jure utimur, ut soli ei adquirat, cujus jussu stipulatus est. Ulp. 1. 5 D. de stip. serv. (XXXXV, 3).

Niet alleen de eigenaar verwerft door middel van zijne slaven, maar ook de vruchtgebruiker door de slaven die hij in vruchtgebruik heeft, namelijk voor zoover de verkrijging geschiedt met middelen.

door hem verschaft of voortspruit uit den arbeid van den slaaf zelf. Hetzelfde geldt van dengene, die te goeder trouw iemand als slaaf bezit.

De his autem servis, de quibus tantum usum fructum habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra vel ex operis suis adquirant, id nobis adquiratur, si quid vero extra eas causas persecuti sint, id ad dominum proprietatis pertinet. Itaque si is servus heres institutus sit legatumve quid aut ei donatum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis adquiritur. Idem placet de eo, qui nobis bona fide possidetur, sive liber sit sive alienus servus: quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei possessore. Itaque quod extra duas causas adquiritur, id vel ad ipsum pertinet, si liber est, vel ad dominum ejus, si servus est. Gajus 1. 10 § 3, § 4 D. de A. R. D. (XXXXI, 1).

Dikwijls staat de heer aan den slaaf een deel van zijn vermogen af ter zelfstandige administratie (peculium); rechtens blijft dit eigendom van den heer: hij kan het den slaaf elk oogenblik weder afnemen, hem behoort wat deze ermede verdient. Wordt de slaaf door den meester bij diens leven vrijgelaten, zonder dat het peculium hem wordt ontnomen, dan behoudt hij dit als geschenk.

Sub hac condicione liber esse jussus, si decem milia heredi dederit, etsi ab herede abalienatus sit, emptori dando pecuniam ad libertatem perveniet: idque lex duodecim tabularum jubet. Ulp. Fragm., II § 4.

quam illi servo nequam des, armigero nihili atque improbo; Quoi homini hodie peculi nummus non est plumbeus. Plautus, Casina II, 3, 237. Pater familias liber „peculium" non potest habere, quemadmodum nec servus „bona". Ulp. l. 182 D. de V. S. (L, 16).

Peculium dictum est quasi pusilla pecunia sive patrimonium pusillum. Peculium autem Tubero quidem sic definit, ut Celsus libro sexto digestorum refert, quod servus domini permissu separatum a rationibus dominicis habet, deducto inde si quid domino debetur. Ulp. 1. 5 § 3, § 4 D. de pec. (XV, 1). Peculium vindicta manumisso vel inter amicos si non adimatur, donari videtur. Quae ratio facit, ut ex justa causa possidens usucapere rem possit. Aliud in his placuit, qui testamento libertatem acceperunt vel testamento parentis potestate solvuntur; quos amittere peculium, si non sit legatum, constitit, neque enim tacita liberalitas defuncti permittentis retinere peculium potuit intellegi. Fragm. Vat. § 261.

Door de contractueele handelingen van den slaaf wordt in het algemeen de heer niet verbonden. Slechts in eenige bepaalde gevallen verleent de praetor, op grond van eene rechtshandeling van den slaaf, eene actie tegen den meester, zoo bijv. wanneer de slaaf op diens last heeft gehandeld; heeft de slaaf een peculium, dan is de meester, met de praetorische actio de peculio, aansprakelijk tot het bedrag van dat peculium. Zie over deze zoogenaamde actiones adjectitiae qualitatis nader hieronder III, § 207. Ten aanzien van den slaaf zelf gelden de door hem aangegane verplichtingen na de vrijlating als natuurlijke verbintenissen (zie hieronder III, § 179).

Melior condicio nostra per servos fieri potest, deterior fieri non potest. Gajus 1. 133 D. de R. J. (L., 17).

In personam servilem nulla cadit obligatio.

Ulp. 1. 22 pr. D. eod.

Cum servo nulla actio est. Gajus 1. 107 D. eod.

Si quis servo pecuniam crediderit, deinde is liber factus eam expromiserit, non erit donatio, sed debiti solutio. Idem in pupillo, qui sine tutoris auctoritate debuerit, dicendum est, si postea tutore auctore promittat. Ulp. l. 19 § 4 .D. de donat. (XXXIX, 5).

Si quod dominus servo debuit, manumisso solvit, quamvis existimans ei aliqua teneri actione, tamen repetere non poterit, quia naturale adgnovit debitum : ut enim libertas naturali jure continetur et dominatio ex gentium jure introducta est, ita debiti vel non debiti ratio in condictione naturaliter intellegenda est. Tryph. 1. 64 D. de cond. ind. (XII, 6).

Praetor ait: ,Post mortem ejus qui in alterius potestate fuerit, posteave quam is emancipatus manumissus alienatusve fuerit, dumtaxat de peculio et si quid dolo malo ejus in cujus potestate est factum erit, quo minus peculii esset, in anno, quo primum de ea re experiundi potestas erit, judicium dabo." Ulp. 1. 1 pr. D. quando de pec. (XV, 2).

Begaat de slaaf eene ongeoorloofde handeling, dan kan de heer worden aangesproken tot schadevergoeding met eene actio noxalis (zie hieronder III, § 205), welke gericht wordt tegen hem, die eigenaar is van den slaaf op het oogenblik, dat zij wordt ingesteld. De aangesprokene kan zich echter bevrijden door den slaaf aan den benadeelde over te geven. Na de vrijlating kan men tegen den slaaf zelf eene vordering ter zake van zijne delicten instellen.

Ex maleficiis filiorum familias servorumque, veluti si furtum fecerint aut injuriam commiserint, noxales actiones proditae sunt, uti liceret patri dominove aut litis aestimationem sufferre aut noxae dedere. Erat enim iniquum nequitiam eorum ultra ipsorum corpora parentibus dominisve damnosam esse. Omnes autem noxales actiones caput secuntur. Nam si filius tuus servusve noxam commiserit, quamdiu in tua potestate est, tecum est actio; si in alterius potestatem pervenerit, cum illo incipit actio esse; si sui juris coeperit esse, directa actio cum ipso est, et noxae deditio extinguitur. Ex diverso quoque directa actio noxalis esse incipit. Nam si pater familias noxam commiserit, et is se in adrogationem tibi dederit aut servus tuus esse coeperit, quod quibusdam casibus accidere primo commentario tradidimus, incipit tecum noxalis actio esse quae ante directa fuit. Sed si filius patri aut servus domino noxam commiserit, nulla actio nascitur; nulla enim omnino inter me et eum qui in potestate mea est, obligatio nasci potest. Ideoque etsi in alienam potestatem pervenerit aut sui juris esse coeperit, neque cum ipso neque cum eo cujus nunc in potestate est, agi potest. Unde quaeritur, si alienus servus filiusve noxam commiserit mihi, et is postea in mea esse coeperit potestate, utrum intercidat actio an quiescat. Nostri praeceptores intercidere putant, quia in casum eum deducta sit, in quo consistere non potuerit, ideoque, licet exierit de mea potestate, agere me non posse; diversae scholae auctores, quamdiu in mea potestate sit, quiescere actionem putant, quia ipse mecum agere non possum, cum vero exierit de mea potestate, tunc eam resuscitari. Gajus, Inst. IV § 75, § 77, § 78 (vg. § 6 I. de nox. act., IV, 8).

Servi ex delictis quidem obligantur et, si manumittantur, obligati remanent : ex contractibus autem civiliter quidem non obligantur, sed naturaliter et obli

gantur et obligant. Denique si servo, qui mihi mutuam pecuniam dederat, manumisso solvam, liberor. Ulp. 1. 14 D. de O. et A. (XXXXIV, 7).

§ 38.

ONTSTAAN DER SLAVERNIJ.

De slavernij ontstaat òf

I. door geboorte uit eene slavin, waarbij echter in acht te nemen. is hetgeen, hierboven § 36, werd gezegd omtrent het geval, dat de moeder gedurende de zwangerschap vrij is geweest; of

II. door eene latere gebeurtenis; hiertoe behoort het volgende: a. wie in handen van den vijand valt, wordt, naar jus gentium, slaaf. Sterft hij in de krijgsgevangenschap, dan sterft hij als slaaf. Hij wordt echter gerekend gestorven te zijn op het oogenblik der gevangenneming. Deze fictie, door eene Lex Cornelia ingevoerd hoofdzakelijk ten einde de geldigheid van een vóór de krijgsgevangenschap gemaakt testament te handhaven, wordt later algemeen. toegepast, zie hieronder II, § 134. Wie uit de gevangenschap terugkeert, herneemt al zijne vroegere rechten en bevoegdheden; hij wordt geacht niet te zijn weg geweest (jus postliminii); verg. over den invloed van de krijgsgevangenschap op het huwelijk, hieronder II, § 129.

Ejus, qui apud hostes decessit, dici hereditas non potest, quia servus decessit. Ulp. 1. 3 § 1 D. de V. S. (L, 16).

Hostes sunt, quibus bellum publice populus Romanus decrevit vel ipsi populo Romano: ceteri latrunculi vel praedones appellantur. Et ideo qui a latronibus captus est, servus latronum non est, nec postliminium illi necessarium est: ab hostibus autem captus, ut puta a Germanis et Parthis, et servus est hostium et postliminio statum pristinum recuperat. Ulp. 1. 24 D. de capt. (XXXXIX, 15), In pace quoque postliminium datum est: nam si cum gente aliqua neque amicitiam neque hospitium neque foedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro ad eos pervenit, illorum fit, et liber homo noster ab eis captus servus fit et eorum: idemque est, si ab illis ad nos aliquid perveniat. Hoc quoque igitur casu postliminium datum est. Pomp. 1. 5 § 2 D. eod.

Lege Cornelia testamenta eorum, qui in hostium potestate decesserint, perinde confirmantur, ac si hi qui ea fecissent in hostium potestatem non pervenissent, et hereditas ex his eodem modo ad unumquemque pertinet. Quare servus heres scriptus ab eo, qui in hostium potestate decesserit, liber et heres erit seu velit seu nolit, licet minus proprie necessarius heres dicatur; nam et filius ejus, qui in hostium potestate decessit, invitus hereditati obligatur, quamvis suus heres dici non possit, qui in potestate morientis non fuit. Julian. 1. 12 D. qui test. (XXVIII, 1).

In omnibus partibus juris is, qui reversus non est ab hostibus, quasi tunc decessisse videtur, cum captus est. Ulp. 1. 18 D. de capt. (XXXXIX, 15). Retro creditur in civitate fuisse, qui ab hostibus advenit. Ulp. 1. 16 D. eod. Quodsi ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet jus liberorum propter jus postliminii, quo hi qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina jura recipiunt; itaque reversus habebit liberos in potestate. Si vero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui juris; sed utrum

« PreviousContinue »