Page images
PDF
EPUB

multas Aegypti uno utero septenos. Sed et tregeminos senatores cinctos vidimus Horatios. Sed et Laelius scribit se vidisse in Palatio mulierem liberam, quae ab Alexandria perducta est, ut Hadriano ostenderetur, cum quinque liberis, ex quibus quattuor eodem tempore enixa, inquit, dicebatur, quintum post diem quadragensimum. Quid est ergo? Prudentissime juris auctores medietatem quandam secuti sunt, ut quod fieri non rarum admodum potest, intuerentur, id est quia fieri poterat, ut tregemini nascerentur, quartam partem superstiti filio adsignaverint: τὸ γὰρ ἅπαξ ή δίς, ut ait Theophrastus, παραβαίνουσιν οἱ νομοθέται. Ideoque et si unum paritura sit, non ex parte dimidia, sed ex quarta interim heres erit. Paul. 1. 3 D. si pars her. (V, 4).

Negat lex regia mulierem, quae praegnas mortua sit, humari, antequam partus ei excidatur: qui contra fecerit, spem animantis cum gravida peremisse videtur. Marcell. 1. 2 D. de mortuo inf. (XI, 8).

Inter haec liberales causas ita munivit, ut primus juberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricesimum diem, nomine imposito. Capitolinus, M. Ant. Phil., c. 9.

Behoudens den overgang der vermogensrechten op de erfgenamen, waarover nader in het Erfrecht, eindigt de persoonlijkheid door den natuurlijken en den burgerlijken dood (over de capitis deminutio, zie hieronder § 35).

Wie op iemands dood aanspraken grondt, moet het bewijs van den dood leveren. Een aan zekere omstandigheden verbonden rechtsvermoeden van overlijden kent het Romeinsche recht niet. Over de fictie der Lex Cornelia, zie hieronder § 38.

Ook het tijdstip van het overlijden moet bewezen worden door dengene, die rechten daarop wil steunen, dat de een vroeger dan de ander is gestorven. Kan niet aangetoond worden, wie van verscheidene personen het eerst is overleden, dan wordt gehandeld, als waren zij gelijktijdig gestorven; alle aanspraken, die van vooroverlijden afhankelijk zijn, vervallen. Alleen wanneer ouders en kinderen bij hetzelfde ongeval zijn om het leven gekomen, geldt, behoudens enkele uitzonderingen, als vermoeden, dat het onmondige. kind vóór, het mondige na zijne ouders is overleden.

Sed et in illo quaeritur, si pariter pupillus et qui ei substitutus erat frater neces sarius decesserit, an frater fratri exsistat heres an contra: vel si duo invicem necessarii substituti sunt et una perierint, an heredes exstitisse videantur: vel alter alteri (hoc est si invicem) hereditatem rogati fuerint restituere. In quibus casibus si pariter decesserint nec appareat, quis ante spiritum emisit, non videtur alter alteri supervixisse. Marcian. 1. 18 pr. D. de reb. dub. (XXXIV, 5).

Si ejus, qui novissimus ex filiis mortuus est, partem hereditatis propinquo voluit pater restitui et simul fratres diem suum obissent: propinquum, si non ostenderit quis novisssimus obisset, ad partem hereditatis non admitti, sed matrem ex Tertulliano senatus consulto ad utriusque hereditatem admitti constat, Marcian. 1. 35 D. ad SC. Treb. (XXXVI, 1).

Si Lucius Titius cum filio pubere, quem solum testamento scriptum heredem habebat, perierit, intellegitur supervixisse filius patri et ex testamento heres fuisse, et filii hereditas successoribus ejus defertur, nisi contrarium approbetur.

Quod si impubes cum patre filius perierit, creditur pater supervixisse, nisi et hic contrarium approbetur. Tryph. 1. 9 § 4 D. de reb. dub. (XXXIV, 5).

Cum pubere filio mater naufragio periit: cum explorari non possit, uter prior exstinctus sit, humanius est credere filium diutius vixisse. Javol. 1. 22 D. eod. Si mulier cum filio impubere naufragio periit, priorem filium necatum esse intellegitur. Gajus 1. 23 D. eod.

Si cum filio suo libertus simul perierit intestati, patrono legitima defertur hereditas, si non probatur supervixisse patri filius: hoc enim reverentia patronatus suggerente dicimus. Tryph. 1. 9 § 2 D. eod.

§ 35. RECHTSTOESTAND DER NATUURLIJKE PERSONEN. CAPITIS DEMINUTIO. (Inst. Lib. 1, Tit. 16: de capitis minutione).

Onder status verstaan de Romeinsche juristen het standpunt, dat de mensch, met betrekking tot zijne rechtsbevoegdheid, in de maatschappij inneemt. Met het oog daarop onderscheidt men de menschen in: I. vrijen en slaven; II. burgers en vreemdelingen; III. zelfstandige en afhankelijke. Hiermede hangt samen de mogelijkheid van drieërlei verandering van rechtstoestand (capitis deminutio). Maxima capitis deminutio ondergaat hij, die zijne vrijheid verliest en slaaf wordt; media capitis deminutio treft dengene, die ophoudt Romeinsch burger te zijn; minima capitis deminutio komt voor bij hem, die losgemaakt wordt uit zijn familieverband, die van afhankelijk zelfstandig wordt of omgekeerd, of van de eene macht overgaat in de andere.

Capitis minutio est status permutatio. Gajus 1. 1 D. de cap. min. (IV, 5). Capitis deminutionis tria genera sunt, maxima media minima: tria enim sunt quae habemus, libertatem civitatem familiam. Igitur cum omnia haec amittimus, hoc est libertatem et civitatem et familiam, maximam esse capitis deminutionem: cum vero amittimus civitatem, libertatem retinemus, mediam esse capitis deminutionem: cum et libertas et civitas retinetur, familia tantum mutatur, minimam esse capitis deminutionem constat. Paul. 1. 11 D. eod.

Emancipatio filio et ceteris personis capitis minutio manifesto accidit, cum emancipari nemo possit nisi in imaginariam servilem causam deductus: aliter atque cum servus manumittitur, quia servile caput nullum jus habet ideoque nec minui potest: Paul. 1. 3 § 1 D. eod.

hodie enim incipit statum habere. Modest. 1. 4 D. eod.

Het verschil tusschen burgers en vreemdelingen heeft in het latere Romeinsche recht zijne practische beteekenis voor een groot deel verloren (zie hieronder § 44). De gewichtige gevolgen, die oudtijds aan de capitis deminutio minima waren verbonden, zijn in het Justiniaansche recht bijna geheel weggevallen.

Capitis minutione amittitur (sc. ususfructus), si in insulam fructuarius deportetur, vel si ex causa metalli servus poenae efficiatur, et si statum ex adrogatione vel adoptione mutaverit. Paul. Sent., III, 6 § 29.

Sed nec per omnem capitis deminutionem hujusmodi detrimentum imminere nostris patimur subjectis. Quare enim, si filius familias fuerit is qui usum

fructum habet, forte ex castrensi peculio, ubi nec usus fructus adquiritur ei, possessum, per emancipationem eum amittat? Sed secundum quod definitum est tunc eum tantummodo desinere, cum usufructuarius vel res pereat, et tantummodo eum cum anima vel rei substantia expirare, nisi praedictae exceptionis vigor reclamaverit. Excepta videlicet tali capitis deminutione, quae vel libertatem vel civitatem Romanam possit adimere: et tunc enim usus fructus omnimodo ereptus ad suam revertatur proprietatem. Justinian. 1. 16 § 2, § 3 C. de usu fr. (III, 33).

Praeterea aliquando fingimus adversarium nostrum capite deminutum non esse. Nam si ex contractu nobis obligatus obligatave sit et capite deminutus deminutave fuerit, velut mulier per coemptionem, masculus per adrogationem, desinit jure civili debere nobis, nec directo intendi potest sibi dare eum eamve oportere; sed ne in potestate ejus sit jus nostrum corrumpere, introducta est contra eum eamve actio utilis rescissa capitis deminutione, id est in qua fingitur capite deminutus deminutave non esse. Gajus, Inst. IV § 38.

[blocks in formation]

(Inst. Lib. 1, Tit. 3: de jure personarum; Tit. 4: de ingenuis).

[ocr errors]

De eerste verdeeling der menschen naar Romeinsch Recht is die in vrijen en slaven. De vrije wordt in zijn doen en laten door de wetten beperkt, maar de slaaf is geheel onderworpen aan de heerschappij van een ander. Hij mist rechtsbevoegdheid, hij is homo sine capite." In zooverre staan alle slaven gelijk in servorum condicione nulla differentia est al blijft het verschil in hun feitelijken toestand ook op het rechtsgebied niet zonder invloed. Summa itaque de jure personarum divisio haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi. Gajus 1. 3 D. de statu hom. (I, 5).

Libertas est naturalis facultas ejus quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut jure prohibetur. Servitus est constitutio juris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur. - Servi ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent: mancipia vero dicta, quod ab hostibus manu capiantur. Florentin. 1. 4 D. eod.

Mancipiorum quoque usus fructus legato non debet abuti, sed secundum condicionem eorum uti: nam si librarium rus mittat et qualum et calcem portare cogat, histrionem balniatorem faciat, vel de symphonia atriensem, vel de palaestra stercorandis latrinis praeponat, abuti videbitur proprietate. Sufficienter autem alere et vestire debet secundum ordinem et dignitatem mancipiorum. Ulp. 1. 15 § 1, § 2 D. de usu fr. (VII, 1).

Itaque praetor non ex omni causa injuriarum judicium servi nomine promittit: nam si leviter percussus sit vel maledictum ei leviter, non dabit actionem: at si infamatus sit vel facto aliquo vel carmine scripto. Puto causae cognitionem praetoris porrigendam et ad servi qualitatem: etenim multum interest, qualis servus sit, bonae frugi, ordinarius, dispensator, an vero vulgaris vel mediastinus an qualisqualis. Et quid si compeditus vel male notus vel notae extremae? Habebit igitur praeter rationem tam injuriae, quae admissa dicitur, quam personae servi, in quem admissa dicitur, et sic aut permittet aut denegabit actionem. Ulp. 1. 15 § 44 D. de injur. (XXXXVII, 10).

In den regel wordt den mensch zijn staat aangewezen door zijne MODDERMAN-DRUCKER-TICHELAAR, Rom. recht. I. 4e druk.

6

afstamming: bij wettige (zie hieronder § 54) volgt hij den staat van zijn vader, bij onwettige dien van zijne moeder. In het eerste geval beslist het tijdstip der conceptie, in het tweede dat der geboorte of, volgens de latere vrijzinnige practijk, dat der conceptie of een tusschenliggend tijdstip, zoo het eene of het andere voor het kind gunstiger is.

Cum legitimae nuptiae factae sint, patrem liberi sequuntur: vulgo quaesitus matrem sequitur. Cels. 1. 19 D. de statu hom. (I, 5).

Lex naturae haec est, ut qui nascitur sine legitimo matrimonio matrem sequatur, nisi lex specialis aliud inducit. Ulp. 1. 24 D. eod.

Quod autem placuit, si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa pepererit, qui nascitur liberum nasci, naturali ratione fit; nam hi qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore quo nascuntur; itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt, nec interest ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit; at hi qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt. Gajus, Inst. I § 89.

Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt: sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licet ancilla concepit. Et e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci. (Nec interest justis nuptiis concepit an vulgo), quia non debet calamitas matris nocere ei qui in ventre est. Ex hoc quaesitum est, si ancilla praegnas manumissa sit, deinde ancilla postea facta aut expulsa civitate pepererit, liberum an servum pariat. Et tamen rectius probatum est liberum nasci et sufficere ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse. Marcian. 1. 5 § 2, § 3 D. de statu hom. (I, 5).

De vrijen worden onderscheiden in vrijgeborenen en vrijgelatenen. De vrijgeborene behoudt dien staat, al is hij eenigen tijd feitelijk als slaaf aangemerkt en daarna vrijgelaten.

Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini. Ingenui sunt qui liberi nati sunt; libertini, qui ex justa servitute manumissi sunt. Gajus, Inst. I § 10, § 11.

Ingenuam natam neque nutrimentorum sumptus neque servitutis obsequium faciunt ancillam neque manumissio libertinam. Gordian. 1. 2 C. de ingen, man. (VII, 14).

Afgezien van het patronaatsrecht (zie hieronder § 42) staat de vrijgelatene privaatrechtelijk slechts in enkele opzichten achter bij den vrijgeborene. Hij kan door den Keizer met een vrijgeborene worden gelijkgesteld, hetzij 1o. door toekenning van het jus aureorum anulorum, waarbij evenwel het patronaatsrecht ongedeerd blijft, of 2o. door natalium restitutio, waardoor het patronaatsrecht vervalt. Justinianus bepaalde in Nov. 78, dat de vrijlating zelve reeds tot dit gevolg zoude leiden, echter behoudens het recht van den patroon, zoo deze geen afstand daarvan had gedaan.

Lege Julia prohibentur uxores ducere senatores quidem liberique eorum libertinas et quae ipsae quarumve pater materve artem ludicram fecerit, item corpore quaestum facientem. Ulp. Fragm., XIII § 1.

Libertinus si jus anulorum impetraverit, quamvis jura ingenuitatis salvo jure

patroni nactus sit, tamen ingenuus intellegitur: et hoc divus Hadrianus rescripsit. Ulp. 1. 6 D. de jure aur. anul. (XXXX, 10).

Interdum et servi nati ex post facto juris interventu ingenui fiunt, ut ecce si libertinus a principe natalibus suis restitutus fuerit. Illis enim utique natalibus restituitur, in quibus initio omnes homines fuerunt, non in quibus ipse nascitur, cum servus natus esset. Hic enim, quantum ad totum jus pertinet, perinde habetur, atque si ingenuus natus esset, nec patronus ejus potest ad successionem venire. Ideoque imperatores non facile solent quemquam natalibus restituere nisi consentiente patrono. Marcian. 1. 2 D. de nat. rest. (XXXX, 11).

Sed si jus anulorum accepit, puto eum reverentiam patrone exhibere debere, quamyis omnia ingenuitatis munia habet. Aliud si natalibus sit restitutus: nam princeps ingenuum facit. Ulp. 1. 10 § 3 D. de in jus voc. (II, 4).

§ 37. BEGRIP DER SLAVERNIJ..

De slaaf geldt in rechte als eene zaak. Van andere zaken verschilt hij in zoover, dat hij persoonlijkheid kan verkrijgen, dat hij rechtshandelingen voor zijn heer kan verrichten, dat hij verbintenissen kan aangaan, die tot zekere hoogte worden erkend, enz.

Mancipii res sunt . . . . servi et quadrupedes . . . . Ulp. Fragm., XIX § 1. Servus quoque merito ad sollemnia adhiberi non potest, cum juris civilis communionem non habeat in totum, ne praetoris quidem edicti. Ulp. 1. 20 § 7 D. qui test. (XXVIII, 1).

Cujus autem servus occisus est, is liberum arbitrium habet vel capitali crimine reum facere eum qui occiderit, vel hac lege (sc. Aquilia) damnum persequi. Gajus, Inst. III § 213.

Locum in quo servus sepultus est religiosum esse Aristo ait. Ulp. 1. 2 pr. D. de relig. (XI, 7).

Si servus reus postulabitur, eadem observanda sunt, quae si liber esset, ex senatus consulto Cotta et Messala consulibus. Venulejus 1. 12 § 3 D. de accusat. (XXXXVIII, 2).

De slaaf heeft rechtens geene familie en kan geen huwelijk sluiten. De geslachtsverbintenis tusschen slaven onderling of tusschen vrijen. en slaven (contubernium) is zonder rechtsgevolg, zie hieronder II, § 122. Na de vrijlating echter vormt hunne bloedverwantschap, evenals bij vrijen, een huwelijksbeletsel, zie hieronder II, § 124. Vg. ook § 10 I. de grad. cogn. (III, 6).

Non parcimus his nominibus, id est cognatorum, etiam in servis, itaque parentes et filios fratesque etiam servorum dicimus: sed ad leges serviles cognationes non pertinent. Paul. 1. 10 § 5 D. de grad. (XXXVIII, 10).

Serviles quoque cognationes in hoc jure observandae sunt. Igitur suam matrem manumissus non ducet uxorem: tantundem juris est et in sorore et sororis filia. Idem e contrario dicendum est, ut pater filiam non possit ducere, si ex servitute manumissi sint, etsi dubitetur patrem eum esse. Unde nec vulgo quaesitam filiam pater naturalis potest uxorem ducere, quoniam in contrahendis matrimoniis naturale jus et pudor inspiciendus est: contra pudorem est autem filiam uxorem suam ducere. Paul. 1. 14 § 2 D. de R. N. (XXIII, 2).

Parentes etiam eos accipi Labeo existimat, qui in servitute susceperunt: nec

« PreviousContinue »