Page images
PDF
EPUB

est quisquam genus testandi eligere ad impugnanda sua judicia, sed magis utroque genere voluisse propter fortuitos casus: quemadmodum plerique pagani solent. cum testamenti faciunt perscripturam, adicere velle hoc etiam vice codicillorum valere. Quicquam dixerit, si imperfectum sit testamentum, codicillos non esse, nam secundum nostram sententiam etiam divus Marcus rescripsit. Ulp. 1. 3 D. de test. mil. (XXIX, 1).

An inutilis acceptilatio utile habeat pactum, quaeritur: et nisi in hoc quoque contra sensum est, habet pactum. Dicet aliquis: potest ergo non esse consensus? cur non possit? Fingamus eum, qui accepto ferebat, scientem prudentemque nullius esse momenti acceptilationem sic accepto tulisse: quis dubitat non esse pactum, cum consensum paciscendi non habuerit? Ulp. 1. 8 pr. D. de accept. (XXXXVI, 4).

Cum emptor venditori vel emptori venditor acceptum faciat, voluntas utriusque ostenditur id agentis, ut a negotio discedatur et perinde habeatur, ac si convenisset inter eos, ut neuter ab altero quicquam peteret, sed ut evidentius appareat, acceptilatio in hac causa non sua natura, sed potestate conventionis valet. Julian. 1. 5 pr. D. de resc. vend. (XVIII, 5).

$ 88.

BEKRACHTIGING, GOEDKEURING VAN AANGEGANE

RECHTSHANDELINGEN.

In verschillenden zin kan er sprake zijn van uitdrukkelijke of stilzwijgende erkenning, bevestiging of bekrachtiging eener door ons zelf of door een ander verrichte, maar ongeldige of nog niet voltooide rechtshandeling (ratihabitio).

Veel beteekenis wordt ook hierbij veelal toegekend aan de in § 87 vermelde onderscheiding der ongeldigheid in nietigheid en vernietigbaarheid. Men neemt dan aan, dat de nietige handeling niet kan worden bevestigd, omdat wat niet bestaat, niet kan worden. bekrachtigd; het eenige wat partijen kunnen doen is dat zij de handeling opnieuw verrichten, waarbij alle vereischten aanwezig moeten zijn en alle vormen in acht genomen moeten worden: dan wordt niet eene bestaande handeling bekrachtigd, maar eene nieuwe aangegaan. Voor de vernietigbare handeling daarentegen neemt. men aan, dat zij kan worden erkend en goedgekeurd door hem, die haar kon doen vernietigen; dan valt voor hem de mogelijkheid harer vernietiging weg; de rechtshandeling wordt te zijnen aanzien beschouwd, alsof zij van den aanvang af onvernietigbaar ware geweest. De erkenning is hier de vorm, waarin men afstand doet van zijn recht om nietigverklaring te vorderen. Ook hier vindt de bedoelde onderscheiding echter niet voldoenden steun in de regeling, door de rechtsorde in de verschillende bijzondere gevallen aan de ongeldigheid gegeven.

Respondit mihi placere, etsi contra mandata contractum sit matrimonium in provincia, tamen post depositum officium, si in eadem voluntate perseverat,

justas nuptias effici: et ideo postea liberos natos ex justo matrimonio legitimos esse. Paul. 1. 65 § 1 D. de R. N. (XXIII, 2).

Si sine decreto praesidis praedia tua a tutore tuo alienata sunt nec speciali confirmatione vel, si bona fide possessor fuisset, statuti temporis excursu id, quod perperam est actum, fuerat stabilitum, praeses provinciae possessionem in jus tuum retrahet. Diocl. et Maxim. 1. 2 C. si major fact. sine decr. (V, 74). Men zie ook de verordening van Justinianus in 1. 25 C. de don, i. v. et u., V, 16.

Si pater familias factus solverit partem debiti, cessabit senatus consultum nec solutum repetere potest. Ulp. 1. 7 § 16 D. de SC. Mac. (XIV, 6).

Qui post vicesimum quintum annum aetatis ea quae in minore aetate gesta sunt rata habuerunt, frustra rescissionem eorum postulant. Diocl. et Maxim. 1. 2 C. si major fact. rat. hab. (II, 45).

Illud adjiciendum est, ut, qui ex testamento vel ab intestato heres extiterit, etsi voluntas defuncti circa legata seu fideicommissa seu libertates legibus non sit subnixa, tamen, si sua sponte agnoverit, implendi eam necessitatem habeat. Grat., Valent. et Theod. 1. 16 § 1 C. de testam. (VI, 23).

Si veritas vel solemnitas juris deest nec amplexus parentis voluntatem relicta dedisti vel transactionis causa stipulantibus promisisti negotiumque integrum est, ad solutionem urgueri non potes. Diocl, et Maxim, 1. 23 C. de fideicomm. (VI, 42).

Het volgende valt verder nog op te merken.

Wanneer aan eene rechtshandeling niets anders ontbreekt dan de toestemming van anderen, en deze wordt later verkregen, dan geldt de rechtshandeling, alsof zij van den aanvang af met toestemming van die anderen ware verricht, behoudens in vele gevallen de wettig verkregen rechten van derden.

Si filius familias citra patris jussionem vel mandatum vel voluntatem pecunias creditas acceperit, postea autem pater ratum habuerit contractum, veterum ambiguitatem decidentes sancimus, quemadmodum, si ab initio voluntate patris vel mandato filius familias pecuniam creditam accepisset, obnoxius firmiter constituebatur, ita et si postea ratum pater habuerit contractum, validum esse hujusmodi contractum, cum testimonium paternum respuere satis iniquum est. Necesse est enim patris ratihabitionem principali patris mandato vel consensui non esse absimilem, cum nostra novella lege et generaliter omnis ratihabitio prorsus trahitur et confirmat ea ab initio quae subsecuta sunt . . . . Jus tinian 1. 7 pr. C. ad SC. Mac. (IV, 28).

Si nesciente domino res ejus hypothecae data sit, deinde postea dominus ratum habuerit, dicendum est hoc ipsum, quod ratum habet, voluisse eum retro recurrere ratihabitionem ad illud tempus, quo convenit. Voluntas autem fere eorum demum servabitur, qui et pignori dare possunt. Marcian. 1. 16 § 1 D. de pign. (XX, 1).

Idem juris erit, si ex tribus fratribus unus uxorem haberet et rem communem uxori donasset: nam ex tertia parte mulieris res facta non est, ex duabus autem partibus reliquis, si id scissent fratres aut posteaquam donata esset ratum habuissent. non debere mulierem reddere. Alfen. 1. 38 § 1 D. de don. i. v. et u (XXIV, 1).

Wanneer iemand in onzen naam, doch zonder onze volmacht, eene rechtshandeling heeft aangegaan (negotiorum gestio), zoo krijgt

deze door onze latere goedkeuring dezelfde werkingen, alsof ze dadelijk krachtens onze opdracht ware verricht (zie hierboven § 78, en hieronder III, § 202).

Rem haberi ratam hoc est comprobare adgnoscereque quod actum est a falso procuratore. Ulp. l. 12 § 1 D. ratam rem (XXXXVI, 8).

Sed et si non vero procuratori solvam, ratum autem habeat dominus quod solutum est, liberatio contingit: rati enim habitio mandato comparatur. Ulp. 1. 12 § 4 D. de solut. (XXXXVI, 3).

Licet verum procuratorem in judicio rem deducere verissimum est, tamen et si quis, cum procurator non esset, litem sit contestatus, deinde ratum dominus habuerit, videtur retro res in judicium recte deducta. Ulp. 1. 56 D. de jud. (V, 1). Item si ignorans creditor procuratori suo solutum servo debitoris filiove acceptum fecerit, postea autem rescierit et ratum habuerit, confirmatur solutio et quod acceptum latum sit, nullius momenti est: et contra, si ratum non habuerit, quod acceptum fecerit, confirmatur. Cels. 1. 71 § 2 D. de solut. (XXXXVI, 3).

[blocks in formation]

Gelijk de uitlegging van wetten strekt om den zin der wet te leeren kennen (zie hierboven § 26), zoo is hier het doel, de beteekenis eener rechtshandeling vast te stellen. Geldt het daar, den uitgedrukten wil des wetgevers te vinden, hier is het er om te doen, den uitgedrukten wil der partijen op te sporen. Veel van hetgeen over de uitlegging der wetten is gezegd, kan hier worden. toegepast.

Allereerst komen ook hier in aanmerking de door partijen gebezigde woorden. Daarbij moet worden rekening gehouden met hunne beteekenis volgens het spraakgebruik van de plaats waar, en de personen door wie de wil is verklaard.

non enim ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debere . . . . . Cels. 1. 7 § 2 D. de suppell. leg. (XXXIII, 10). Ovibus legatis agni non continentur: quamdiu autem agnorum loco sunt, ex usu cujusque loci sumendum est: nam in quibusdam locis ovium numero esse videntur, cum ad tonsuram venerint. Marcian. 1. 65 § 7 D. de legat. III. (XXXII). Si numerus nummorum legatus sit neque apparet quales sunt legati, ante omnia ipsius patris familias consuetudo, deinde regionis, in qua versatus est, exquirenda est: sed et mens patris familiae et legatarii dignitas vel caritas et necessitudo, item earum quae praecedunt vel quae sequuntur summarum scripta sunt spectanda. Ulp. 1. 50 § 3 D. de legat. I. (XXX).

.. Optimum ergo esse Pedius ait non propriam verborum significationem scrutari, sed in primis quid testator demonstrare voluerit, deinde in qua praesumptione sunt qui in quaque regione commorantur. Paul. 1. 18 § 3 D. de instructo (XXXIII, 7).

Daarnaast kunnen andere gegevens dienen om de beteekenis der rechtshandeling vast te stellen. Zij kunnen leiden tot eene uitlegging die men, lettende op de woorden alleen, niet in de eerste

plaats zoude kiezen. Het is evenwel niet geoorloofd, eene beteekenis aan te nemen, die men in het geheel niet in de gebruikte woorden. kan uitgedrukt achten. Als algemeene regel kan nog worden gesteld, dat des uitleggers vrijheid om, wegens eene van elders blijkende bedoeling, van de woorden af te wijken, ruimer is bij eenzijdige rechtshandelingen (bijv. bij uiterste wilsbeschikkingen), minder ruim bij overeenkomsten: bij deze toch komt het er op aan te bepalen, waarover partijen het eens zijn geworden. Bij eenzijdige wilsverklaringen kan degene, die zijn wil verklaarde, later zelf zijne bedoeling verduidelijken.

Cum in verbis nulla ambiguitas est, non debet admitti voluntatis quaestio. Paul. 1. 25 § 1 D. de legat. III. (XXXII).

Non aliter a significatione verborum recedi oportet, quam cum manifestum est aliud sensisse testatorem. Titius codicillis suis ita cavit: „Publio Maevio omnes juvenes, quos in ministerio habeo, dari volo": quaero, a qua aetate juvenes et in quam intellegi debeant. Marcellus respondit, quos verbis quae proponerentur demonstrare voluerit testator, ad notionem ejus, qui de ea re cogniturus esset, pertinere: non enim in causa testamentorum ad definitionem utique descendendum est, cum plerumque abusive loquantur nec propriis nominibus ac vocabulis semper utantur. Ceterum existimari posset juvenis is, qui adulescentis excessit aetatem, quoad incipiat inter seniores numerari. Marcell. 1. 69 D. eod. Si quis filium proprium ita exheredaverit: „ille filius meus alienus meae substantiae fiat", talis filius ab hujusmodi verborum conceptione non praeteritus, sed exheredatus intellegatur. Cum enim manifestissimus est sensus testatoris, verborum interpretatio nusquam tantum valeat, ut melior sensu existat. Justinian. 1. 3 C. de lib. praet. (VI, 28).

In conventionibus contrahentium voluntatem potius quam verba spectari placuit. Cum igitur ea lege fundum vectigalem municipes locaverint, ut ad heredem ejus qui suscepit pertineret, jus heredum ad legatarium quoque transferri potuit. Papin. 1. 219 D. de V. S. (L, 16).

sunt.

Si quid post factum testamentum mutari placuit, omnia ex integro facienda Quod vero quis obscurius in testamento vel nuncupat vel scribit, an post sollemnia explanare possit, quaeritur: ut puta Stichum legaverat, cum plures haberet, nec declaravit de quo sentiret: Titio legavit, cum multos Titios amicos haberet: erraverat in nomine vel praenomine vel cognomine, cum in corpore non errasset: poteritne postea declarare, de quo senserit? Et puto posse: nihil enim nunc dat, sed datum significat. Sed et si notam postea adjecerit legato vel sua voce vel litteris vel summam vel nomen legatarii quod non scripserat vel nummorum qualitatem, an recte fecerit? Et puto etiam qualitatem nummorum posse postea addi: nam etsi adjecta non fuisset, utique placeret conjectionem fieri ejus quod reliquit vel ex vicinis scripturis vel ex consuetudine patris familias vel regionis. Ulp. 1. 21 § 1 D. qui test. (XXVIII, 1).

Non est ferendus qui generaliter in his, quae testamento ei relicta sunt, transegerit, si postea causetur de eo solo se cogitasse, quod prima parte testamenti ac non etiam quod posteriore legatum sit. Si tamen postea codicilli proferuntur, non improbe mihi dicturus videtur de eo dumtaxat se cogitasse, quod illarum tabularum, quas tunc noverat, scriptura contineretur. Cels. 1. 12 D. de transact. (II, 15).

Bij twijfel verdient die uitlegging de voorkeur, welke het meest

overeenstemt met den aard der rechtshandeling, en volgens welke zij in stand gehouden wordt.

Quotiens idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimum excipiatur, quae rei gerendae aptior est. Julian. 1. 67 D. de R. J. (L, 17).

Quotiens in stipulationibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res, qua de agitur, in tuto sit. Ulp. 1. 80 D. de V. O. (XXXXV, 1).

Quotiens in actionibus aut in exceptionibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res de qua agitur magis valeat quam pereat. Julian. 1. 12 D. de reb. dub. (XXXIV, 5).

In lege locationis scriptum erat: „redemptor silvam ne caedito neve cingito neve deurito neve quem cingere caedere urere sinito." Quaerebatur, utrum redemptor, si quem quid earum rerum facere vidisset, prohibere deberet an etiam ita silvam custodire, ne quis id facere possit. Respondi verbum sinere utramque habere significationem, sed locatorem potius id videri voluisse, ut redemptor non solum, si quem casu vidisset silvam caedere, prohiberet, sed uti curaret et daret operam, ne quis caederet. Alfen. 1. 29 D. loc. (XIX, 2).

Het Romeinsche Recht geeft nog eenige hulpmiddelen aan de hand om, waar de gewone regels van uitlegging tot geen resultaat leiden, tot eene beslissing te komen. Waar onzekerheid bestaat over den omvang der verplichting, waartoe een der partijen zich. verbond, daar wordt het minimum van verplichtingen aangenomen. Verder wordt uitspraak gedaan ten nadeele van dengene, van wien het stellen der voorwaarden is uitgegaan.

Arrianus ait multum interesse, quaeras, utrum aliquis obligetur an aliquis liberetur: ubi de obligando quaeritur, propensiores esse debere nos, si habeamus occasionem, ad negandum: ubi de liberando, ex diverso, ut facilior sis ad liberationem. Paul. I. 47 D. de O. et A. (XXXXIV, 7).

Semper in obscuris quod minimum est sequimur. Ulp. 1. 9 D. de R. J. (L, 17). Semper in stipulationibus et in ceteris contractibus id sequimur, quod actum est: aut, si non pareat quid actum est, erit consequens, ut id sequamur, quod in regione in qua actum est frequentatur. Quid ergo, si neque regionis mos appareat, quia varius fuit? Ad id, quod minimum est, redigenda summa est. Ulp. 1. 34 D. eod.

Quidquid adstringendae obligationis est, id nisi palam verbis exprimitur, omissum intellegendum est: ac fere secundum promissorem interpretamur, quia stipulatori liberum fuit verba late concipere. Nec rursum promissor ferendus est, si ejus intererit de certis potius vasis forte aut hominibus actum. Cels. 1. 99 pr. D. de V. O. (XXXXV, 1).

In stipulationibus cum quaeritur, quid actum sit, verba contra stipulatorem interpretanda sunt. Ulp. 1. 38 § 18 D. eod.

Cum in lege venditionis ita sit scriptum: „flumina stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint, nec additur, quae flumina vel stillicidia, primum spectari oportet, quid acti sit: si non id appareat, tunc id accipitur quod venditori nocet: ambigua enim oratio est. Pomp. 1. 33 D. de contr. empt. (XVIII, 1).

Eindelijk zijn er enkele rechtsbetrekkingen waarbij, in geval van twijfel, steeds in een bepaalden zin wordt beslist: bij vragen omtrent de dos, steeds ten voordeele der vrouw (zie hieronder II, § 126);

« PreviousContinue »