Page images
PDF
EPUB

de menschelijke nijverheid voortgebracht, die uit één stuk bestaan, één organisch geheel uitmaken (bijv. een slaaf, een balk, een standbeeld); of

20. samengestelde, d. w. z. zaken, die uit verschillende, door menschenhanden mechanisch vereenigde deelen bestaan (bijv. een huis, een schip, een wagen).

Daarnaast wordt nog gesproken van rechtszaken, welke bestaan uit eene vereeniging van zelfstandige, meestal gelijksoortige voorwerpen, die noch organisch noch mechanisch met elkaar verbonden zijn, maar, om hare gemeenschappelijke bestemming, als eenheid gedacht en met één naam genoemd worden (bijv. eene kudde, eene bibliotheek, een kabinet van schilderijen).

Rerum mixtura facta an usucapionem cujusque praecedentem interrumpit, quaeritur. Tria autem genera sunt corporum, unum, quod continetur uno spiritu et Graece vuέvov vocatur, ut homo tignum lapis et similia: alterum, quod ex contingentibus, hoc est pluribus inter se cohaerentibus constat, quod cu vocatur, ut aedificium navis armarium: tertium, quod ex distantibus constat, ut corpora plura non soluta, sed uni nomini subjecta, veluti populus legio grex. Primum genus usucapione quaestionem non habet, secundum et tertium habet. Pomp. 1. 30 pr. D. de usurp. et usuc. (XXXXI, 3).

Bij de eenvoudige zaken kunnen in den regel geene deelen als zelfstandige zaken worden onderscheiden; alle deelen zijn altijd aan dezelfde rechtsbetrekkingen onderworpen. Worden er werkelijk deelen afgescheiden, dan blijven die onderworpen aan dezelfde rechtsbetrekkingen, waaraan vroeger het geheel onderworpen was.

Pomponius libro trigensimo sexto probat, si ex aequis partibus fundum mihi tecum communem tu et Lucius Titius possideatis, non ab utrisque quadrantes petere me debere, sed a Titio, qui non sit dominus, totum semissem. Aliter atque si certis regionibus possideatis eum fundum: nam tunc sine dubio et a te et a Titio partes fundi petere me debere: quotiens enim certa loca possidebuntur, necessario in his aliquam partem meam esse: et ideo te quoque a Titio quadrantem petere debere. Quae distinctio neque in re mobili neque in hereditatis petitione locum habet: nunquam enim pro diviso possideri potest. Paul. 1. 8 D. de R. V. (VI, 1).

Illud quaerendum est, arbor quae in confinio nata est, item lapis qui per utrumque fundum extenditur an, cum succisa arbor vel lapis exemptus ejus sit cujus fundus, pro ea quoque parte singulorum esse debeat, pro qua parte in fundo fuerat? an qua ratione duabus massis duorum dominorum flatis tota massa communis est, ita arbor hoc ipso, quo separatur a solo propriamque substantiam in unum corpus redactam accepit, multo magis pro indiviso communis fit, quam massa? Sed naturali convenit rationi et postea tantam partem utrumque habere tam in lapide quam in arbore, quantam et in terra habebat. Paul, 1. 83 D. pro socio (XVII, 2).

Bij de samengestelde zaken daarentegen kan het voorkomen, dat de verschillende deelen vóór de vereeniging aan verschillende rechtsbetrekkingen onderworpen waren. Over den invloed, dien de samenvoeging tot ééne zaak oefent op den rechtstoestand der deelen, zie hieronder II, § 151.

Bij de rechtszaak behoudt ieder voorwerp zijn eigen rechtstoestand. Doch waar over zoodanige rechtszaak eene rechtshandeling wordt aangegaan, brengt de bedoeling der partijen in den regel mede, dat zij als eenheid gedacht en, onafhankelijk van de verwisseling of den ondergang der afzonderlijke voorwerpen, voortdurend als dezelfde. zaak beschouwd worde. Zoo bij het legaat van eene kudde of bibliotheek; zoo ook bij het vruchtgebruik, bij het pandrecht (zie hieronder II, § 169); verg. over het beroemde vraagstuk van de vindicatie eener kudde: II, § 155.

Item quaecumque aliis juncta sive adjecta accessionis loco cedunt, ea quamdiu cohaerent dominus vindicare non potest, sed ad exhibendum agere potest, ut separentur et tunc vindicentur . . . . At in his corporibus, quae ex distantibus corporibus essent, constat singulas partes retinere suam propriam speciem, ut singuli homines, singulae oves: ideoque posse me gregem vindicare, quamvis aries tuus sit immixtus, sed et te arietem vindicare posse. Quod non idem in cohaerentibus corporibus eveniret: nam si statuae meae bracchium alienae statuae addideris, non posse dici bracchium tuum esse, quia tota statua uno spiritu continetur. Paul. 1. 23 § 5 D. de R. V. (VI, 1).

De tertio genere corporum videndum est. Non autem grex universus sic capitur usu quomodo singulae res, nec sic quomodo cohaerentes. Quid ergo est? Etsi ea natura ejus est, ut adjectionibus corporum maneat, non item tamen universi gregis ulla est usucapio, sed singulorum animalium sicuti possessio, ita et usucapio. Nec si quid emptum immixtum fuerit gregi augendi ejus gratia, idcirco possessionis causa mutabitur, ut, si reliquus grex dominii mei sit, haec quoque ovis, sed singulae suam causam habebunt, ita ut, si quae furtivae erunt, sint quidem ex grege, non tamen usucapiantur. Pomp. 1. 30 § 2 D. de usurp. et usuc. (XXXXI, 3).

Grege legato et quae postea accedunt ad legatarium pertinent. Ulp. 1. 21 D. de legat. I. (XXX).

Si grege legato aliqua pecora vivo testatore mortua essent in eorumque locum aliqua essent substituta, eundem gregem videri: et si deminutum ex eo grege pecus esset et vel unus bos superesset, eum vindicari posse, quamvis grex desisset esse quemadmodum insula legata, si combusta esset, area possit vindicari. Pomp. 1. 22 D. eod.

Si grex legatus fuerit posteaque ad unam ovem pervenerit, quod superfuerit vindicari potest. Grege autem legato etiam eas oves, quae post testamentum factum gregi adiciuntur, legato cedere Julianus ait: esse enim gregis unum corpus ex distantibus capitibus, sicuti aedium unum corpus est ex cohaerentibus lapidibus. § 18 I. de legat. (II, 20).

Sed si gregis usum fructum quis habeat, in locum demortuorum capitum ex fetu fructuarius summittere debet, ut et Juliano visum est, et in vinearum demortuarum vel arborum locum alias debet substituere. Recte enim colere debet et quasi bonus pater familias uti debet. § 38 I. de rer. div. (II, 1).

Sed quod dicitur debere eum summittere, totiens verum est, quotiens gregis vel armenti vel equitii, id est universitatis usus fructus legatus est: ceterum si singulorum capitum, nihil supplebit. Ulp. 1. 70 § 3 D. de usu fr. (VII, 1).

Grege pignori obligato quae postea nascuntur tenentur: sed et si prioribus capitibus decedentibus totus grex fuerit renovatus, pignori tenebitur. Marcian. 1. 13 pr. D. de pign. (XX, 1).

§ 67. HOOFDZAKEN EN BIJZAKEN. HULPZAKEN.

Tusschen verschillende zaken kan eene zoodanige verhouding bestaan, dat de eene als hoofdzaak, de andere als bijzaak wordt aangemerkt (res principalis, accessio). De eigenschap van hoofdzaak is niet onveranderlijk, maar slechts relatief; zij is afhankelijk van de betrekking, waarin de mensch bij zijne rechtshandelingen de zaken tot elkander brengt of beschouwt. De boom bijv. is bijzaak ten aanzien van den bodem, hoofdzaak ten aanzien van de vruchten. De bijzaken zijn van tweeërlei aard:

I. Eigenlijk gezegde bijzaken. Deze hebben geen zelfstandig bestaan, zijn met de hoofdzaak vereenigd, lossen zich daarin op; zij zijn bestanddeelen van de hoofdzaak, van gewone bestanddeelen in geringe mate onderscheiden en volgen in rechte in alles het lot van de hoofdzaak (accessio cedit principali). Bijzaak van den grond is alles wat organisch daarmede samenhangt (boomen, vruchten) of wat zoodanig met den bodem is verbonden, dat het daarmede slechts één geheel uitmaakt (superficies; quod solo inaedificatur, solo cedit).

Quintus Mucius scribit: dominus fundi de praedio arbores stantes vendiderat et pro his rebus pecuniam accepit et tradere nolebat: emptor quaerebat, quid se facere oporteret, et verebatur, ne hae arbores ejus non viderentur factae. Pomponius: arborum, quae in fundo continentur, non est separatum corpus a fundo et ideo ut dominus suas specialiter arbores vindicare emptor non poterit: sed ex empto habet actionem. Pomp. 1. 40 D. de act. empt. vend. (XIX, 1).

Sic et in tradendo si quis dixerit se solum sine superficie tradere, nihil proficit, quo minus et superficies transeat, quae natura solo cohaeret. Paul. 1. 44 § 1 D. de O. et A. (XXXXIV, 7).

Numquam superficies sine solo capi longo tempore potest. Ulp. 1. 26 D. de usurp. et usuc. (XXXXI, 3).

Si fundus hypothecae datus sit, deinde alluvione major factus est, totus obligabitur. Marcian. 1. 16 pr. D. de pign. (XX, 1).

Domus pignori data exusta est eamque aream emit Lucius Titius et exstruxit: quaesitum est de jure pignoris. Paulus respondit pignoris persecutionem perseverare et ideo jus soli superficiem secutam videri, id est cum jure pignoris: sed bona fide possessores non aliter cogendos creditoribus aedificium restituere, quam sumptus in exstructione erogatos, quatenus pretiosior res facta est, reciperent. Paul. 1. 29 § 2 D. eod.

II. Hulpzaken. Deze hebben en behouden haar zelfstandig bestaan; zij lossen zich niet op in de hoofdzaak. Wegens hunne voortdurende bestemming ten nutte en ten dienste van de hoofdzaak worden zij echter, naar de opvatting van het verkeer, gerekend tot deze te behooren. Wordt over de hoofdzaak eene rechtshandeling aangegaan (verkoop, verpanding, legaat), dan wordt, zonder nadere. bepaling, de hulpzaak daaronder begrepen geacht. Intusschen kan, door de afspraak of volgens de bedoeling der partijen bij het aangaan der rechtshandeling, daarin wijziging gebracht worden.

Als hulpzaken worden bijv. beschouwd: een stuk land dat is aangekocht ter wille van de hoofdplaats van bebouwing; de sleutel met betrekking tot het huis; evenzoo de sleutel ten aanzien van de klok of kist; de lijst bij de schilderij; de etui bij den kijker, enz. Verbinding met de hoofdzaak is noch vereischte noch kenmerk. Ook de grootte of kostbaarheid is niet beslissend.

Si fundum Cornelianum pro emptore longa possessione capiam et partem ex vicini fundo ei adiciam, utrum eam quoque partem reliquo tempore pro emptore capiam an integro statuto tempore? Respondi: partes, quae emptioni fundi adiciuntur, propriam ac separatam condicionem habent, et ideo possessionem quoque earum separatim nancisci oportere et longam possessionem earum integro statuto tempore impleri. Julian. 1. 7 § 1 D. pro empt. (XXXXI, 4).

Utra autem utrius materiae sit accessio, visu atque usu rei, consuetudinis patris familias aestimandum est. Florentin. 1. 29 § 1 D. de auro (XXXIV, 2). Ante domum mari junctam molibus jactis ripam constituit et uti ab eo possessa domus fuit, Gajo Sejo vendidit: quaero, an ripa, quae ab auctore domui conjuncta erat, ad emptorem quoque jure emptionis pertineat. Respondit eodem jure fore venditam domum, quo fuisset priusquam veniret. Scaev. 1. 52 § 3 D. de act. empt. vend. (XIX, 1).

Qui domum possidebat, hortum vicinum aedibus comparavit ac postea domum legavit. Si hortum domus causa comparavit, ut amoeniorem domum ac salubriorem possideret, aditumque in eum per domum habuit et aedium hortus additamentum fuit, domus legato continebitur. Papin. 1. 91 § 5 D. de legat. III. (XXXII). Si quis post testamentum factum fundo Titiano legato partem aliquam adjecerit, quam fundi Titiani destinaret, id quod adjectum est exigi a legatario potest (et similis est causa alluvionis) et maxime si ex alio agro, qui fuit ejus cum testamentum faceret, eam partem adjecit. Pomp. 1. 24 § 2 D. de legat. I. (XXX). Aedibus distractis vel legatis ea esse aedium solemus dicere, quae quasi pars aedium vel propter aedes habentur, ut puta putealia. Ulp. 1. 13 § 31 D. de act. empt. vend. (XIX, 1).

Fundi nihil est, nisi quod terra se tenet: aedium autem multa esse, quae aedibus adfixa non sunt, ignorari non oportet, ut puta seras claves claustra: multa etiam defossa esse neque tamen fundi aut villae haberi, ut puta vasa vinaria torcularia, quoniam haec instrumenti magis sunt, etiamsi aedificio cohaerent. Ulp. 1. 17 pr. D. eod.

Sunt tamen quaedam, quae omnimodo legatum sequuntur: ut lectum legatum contineat et fulctra et armariis et loculis claustra et claves cedunt. Ulp. 1. 52 § 9 D. de legat. III. (XXXII).

Malum navis esse partem, artemonem autem non esse Labeo ait, quia pleraeque naves sine malo inutiles essent, ideoque pars navis habetur: artemo autem magis adjectamento quam pars navis est. Javol. 1. 242 pr. D. de V. S. (L, 16). Nam quod liquidae materiae sit quia per se esse non potest, rapit secum in accessionis locum id sine quo esse non potest: vasa autem accessio legatae penus, non legata sunt: denique penu consumpta vasa non debuntur. Sed et si penum cum vasis specialiter sit legatum, vasa non debebuntur vel consumpta penu vel adempta. Paul. 1. 4 pr. D. de penu leg. (XXXIII, 9).

Ter nadere bepaling van het begrip hulpzaak worde nog het volgende opgemerkt:

1o. de hulpzaak moet bestemd zijn om de hoofdzaak te dienen. Wat alleen dienstbaar is aan het nut of het genoegen van den tijdelijken eigenaar der hoofdzaak of wat met zijn beroep in verband staat, is geen hulpzaak. Zoo zijn bijv. het vee en de bouwgereedschappen (instrumentum fundi) geene hulpzaken; evenmin het huisraad;

Fundo legato instrumentum ejus non aliter legato cedit, nisi specialiter id expressum sit: nam et domo legata neque instrumentum ejus neque supellex aliter legato cedit, quam si id ipsum nominatim expressum a testatore fuerit. Callistr. 1. 14 D. de suppell. leg. (XXXIII, 10).

Fistulae autem et canales et crateres et si qua sunt alia ad aquas salientes necessaria, item serae et claves magis domus portio quam domus instrumentum sunt. Ulp. 1. 12 § 24 D. de instructo (XXXIII, 7).

Fistulae quoque, quae salientibus junguntur, quamvis longe excurrant extra. aedificium, aedium sunt: item canales: pisces autem qui sunt in piscina non sunt aedium nec fundi, Ulp. 1. 15 D. de act. empt. vend. (XIX, 1).

non magis quam pulli aut cetera animalia, quae in fundo sunt. Pomp. 1. 16 D. eod. Fundo vendito vel legato sterculinum et stramenta emptoris et legatarii sunt, ligna autem venditoris vel heredis, quia non sunt fundi, tametsi ad eam rem comparata sunt. In sterculino autem distinctio Trebatii probanda est, ut, si quidem stercorandi agri causa comparatum sit, emptorem sequatur, si vendendi, venditorem, nisi si aliud actum est: nec interest, in stabulo jaceat an acervus sit. Ulp. 1. 17 § 2 D. eod.

Quintus Mucius scribit, qui scripsit „ruta caesa quaeque aedium fundive non sunt", bis idem scriptum: nam ruta caesa ea sunt quae aedium neque fundi sunt. Pomp. 1. 66 § 2 D. de contr. empt. (XVIII, 1).

20. die bestemming moet eene blijvende zijn;

Labeo generaliter scribit ea, quae perpetui usus causa in aedificiis sunt, aedificii esse, quae vero ad praesens, non esse aedificii: ut puta fistulae temporis quidem causa positae non sunt aedium, verum tamen si perpetuo fuerint positae, aedium sunt. Ulp. 1. 17 § 7 D. de act. empt. vend. (XIX, 1).

Dolia fictilia, item plumbea, quibus terra adgesta est, et in his viridiaria posita aedium esse Labeo Trebatius putant. Ita id verum puto, si ita illigata sint aedibus, ut ibi perpetuo posita sint. Javol. 1. 26 pr. D. de instructo (XXXIII, 7). Straturam loci alicujus ex tabulis factis, quae aestate tollerentur et hieme ponerentur, aedium esse ait Labeo, quoniam perpetui usus paratae essent: neque ad rem pertinere, quod interim tollerentur. Javol. 1. 242 § 4 D. de V. S. (L, 16).

30. die bestemming moet verwezenlijkt zijn; wat nog niet is in dienst gesteld, geldt niet als hulpzaak.

Ea, quae ex aedificio detracta sunt ut reponantur, aedificii sunt: at quae parata sunt ut imponantur, non sunt aedificii. Pali, qui vineae causa parati sunt, antequam collocentur, fundi non sunt, sed qui exempti sunt hac mente ut collocentur, fundi sunt. Ulp. 1. 17 § 10, § 11 D. de act. empt. vend. (XIX, 1). Tegulae, quae nondum aedificiis impositae sunt, quamvis tegendi gratia allatae sunt, in rutis et caesis habentur: aliud juris est in his, quae detractae sunt ut reponerentur: aedibus enim accedunt. Javol. 1. 18 § 1 D. eod.

« PreviousContinue »