Page images
PDF
EPUB

allen gemeen te zijn: de dampkringslucht, de zee en hare stranden, het vloeiende water.

Et quidem naturali jure omnium communia sunt illa: aer, aqua profluens, et mare, et per hoc litora maris. Marcian. 1. 2 § 1 D. de div. rer. (I, 8).

Nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur piscandi causa, dum tamen villis et aedificiis et monumentis abstineatur, quia non sunt juris gentium sicut et mare: idque et divus Pius piscatoribus Formianis et Capenatis rescripsit. Marcian. 1. 4 pr. D. eod.

Litus est, quousque maximus fluctus a mari pervenerit: idque Marcum Tullium ajunt, cum arbiter esset, primum constituisse. Cels. 1. 96 pr. D. de V. S. (L, 16). In mare piscantibus liberum est casam in litore ponere, in qua se recipiant, Gajus 1. 5 § 1 D. de div. rer. (I, 8).

in tantum, ut et soli domini constituantur qui ibi aedificant, sed quamdiu aedificium manet: alioquin aedificio dilapso quasi jure postliminii revertitur locus in pristinam causam, et si alius in eodem loco aedificaverit, ejus fiet. Marcian. 1. 6 pr. D. eod.

Quamvis quod in litore publico vel in mari exstruxerimus, nostrum fiat, tamen decretum praetoris adhibendum est, ut id facere liceat: immo etiam manu prohibendus est, si cum incommodo ceterorum id faciat: nam civilem eum actionem de faciendo nullam habere non dubito. Pomp. 1. 50 D. de A. R. D. (XXXXI, I).

Litora, in quae populus Romanus imperium habet. populi Romani esse arbitror. Maris communem usum omnibus hominibus, ut aeris, jactasque in id pilas ejus esse qui jecerit: sed id concedendum non esse, si deterior litoris marisve usus eo modo futurus sit. Cels. 1. 3 D. ne quid in loco publ. (XXXXIII, 8). Respondit in litore jure gentium aedificare licere, nisi usus publicus impediretur. Scaev. 1. 4 D. eod.

II. Buiten den handel zijn verder verschillende zaken, die aan den godsdienst gewijd zijn of, wegens de bijzondere religieuse bescherming die zij genieten, daarmede zijn gelijkgesteld.

Summa itaque rerum divisio in duos articulos diducitur: nam aliae sunt divini juris, aliae humani. Divini juris sunt veluti res sacrae et religiosae. Sacrae sunt quae diis superis consecratae sunt; religiosae quae diis Manibus relictae sunt. Sed sacrum quidem hoc solum existimatur quod ex auctoritate populi Romani consecratum est, veluti lege de ea re lata aut senatusconsulto facto. Religiosum vero nostra voluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo ejus mortui funus ad nos pertineat. Sanctae quoque res, velut muri et portae, quodammodo divini juris sunt. Quod autem divini

juris est, id nullius in bonis est; id vero quod humani juris est, plerumque alicujus in bonis est; potest autem et nullius in bonis esse; nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. Gajus, Inst. II §§ 2-6, 8, 9. Sacrae res et religiosae et sanctae in nullius bonis sunt. Sacrae autem res sunt hae, quae publice consecratae sunt, non private: si quis ergo privatim sibi sacrum constituerit, sacrum non est, sed profanum. Semel autem aede sacra facta etiam diruto aedificio locus sacer manet. Religiosum autem locum unusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. In commune autem sepulchrum etiam invitis ceteris licet inferre. Sed et in alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit quam illatus est mortuus, religiosus locus fit. Marcian. 1. 6 §§ 2-4 D. de div. rer. (I, 8). i

Sanctum est, quod ab injuria hominum defensum atque munitum est. Marcian. 1. 8 pr. D. eod.

Cum in diversis locis sepultum est, uterque quidem locus religiosus non fit, quia una sepultura plura sepulchra efficere non potest: mihi autem videtur illum religiosum esse, ubi quod est principale conditum est, id est caput, cujus imago fit, inde cognoscimur. Cum autem impetratur, ut reliquiae transferantur, desinit locus religiosus esse. Paul. 1. 44 D. de relig. (XI, 7).

Locum in quo servus sepultus est religiosum esse Aristo ait. Ulp. 1. 2 pr. D. eod. Si adhuc monumentum purum est, poterit quis hoc et vendere et donare. Si cenotaphium fit, posse hoc venire dicendum est: nec enim esse hoc religiosum divi fratres rescripserunt. Ulp. l. 6 § 1 D. eod.

Monumenta quidem legari non posse manifestum est, jus autem mortuum inferendi legare nemo prohibetur. Diocl. et Maxim. 1. 14 C. de legat. (VI, 37).

III. Wegens hare bestemming zijn buiten den handel de zaken, die tot algemeen nut strekken of voor den openbaren dienst zijn ingericht, bijv. havens, wegen, straten, pleinen. De eigendom dezer zaken kan bij den Staat of bij de gemeente, maar ook bij bijzondere personen zijn. Zorgvuldig moeten hiervan worden onderscheiden de staats- of gemeentebezittingen, welke niet voor den publieken dienst bestemd zijn, maar eenvoudig in eigendom toebehooren aan Staat of gemeente,' die de opbrengsten ervan, evenals een particulier eigenaar, geniet.

Sed flumina paene omnia et portus publica sunt. Marcian. 1. 4 § div. rer. (I, 8).

D. de

Flumen a rivo magnitudine discernendum est aut existimatione circumcolentium. Item fluminum quaedam sunt perennia, quaedam torrentia. Perenne est, quod semper fluat, évxos, torrens d xeάppos: si tamen aliqua aestate exaruerit, quod alioquin perenne fluebat, non ideo minus perenne est. Fluminum quaedam publicae sunt, quaedam non. Publicum flumen esse Cassius definit, quod perenne sit: haec sententia Cassii, quam et Celsus probat, videtur esse probabilis. Ulp. I., §§ 1-3 D. de flum. (XXXXIII, 12).

Sed Celsus filius ait hominem liberum scientem te emere non posse nec cujuscumque rei si scias alienationem esse: ut sacra et religiosa loca aut quorum commercium non sit, ut publica, quae non in pecunia populi, sed in publico usu habeantur, ut est campus Martius. Pomp. 1. 6 pr. D. de contr. empt. (XVIII, 1). Papinianus: Lege venditionis illa facta si quid sacri aut religiosi aut publici est, ejus nihil venit", si res non in usu publico, sed in patrimonio fisci erit, venditio ejus valebit, nec venditori proderit exceptio, quae non habuit locum. Papin. 1. 72 § 1 D. eod.

Inter publica" habemus non sacra nec religiosa nec quae publicis usibus destinata sunt: sed si qua sunt civitatium velut bona. Sed peculia servorum civitatium procul dubio publica habentur. Ulp. 1. 17 pr. D. de V. S. (L, 16). Viae vicinales, quae ex agris privatorum collatis factae sunt, quarum memoria non exstat, publicarum viarum numero sunt. Ulp. 1. 3 pr. D. de loc. et itin. (XXXXIII, 7).

Viam publicam populus non utendo amittere non potest. Javol. 1. 2 D. de via publ. (XXXXIII, 11).

Voorzoover de zaken buiten het handelsverkeer zijn gesteld, kun

nen zij niet het voorwerp uitmaken van eenige rechtshandeling van bijzondere personen (zie hieronder I, § 77).

Possessionem amittimus multis modis, veluti si mortuum in eum locum intulimus, quem possidebamus: namque locum religiosum aut sacrum non possumus possidere, etsi contemnamus religionem et pro privato eum teneamus,* sicut hominem liberum. Paul. 1. 30 § 1 D. de A. v. A. P. (XXXXI, 2).

Usucapionem recipiunt maxime res corporales, exceptis rebus sacris, sanctis, publicis populi Romani et civitatium, item liberis hominibus. Gajus 1. 9 D. de usurp. et usuc. (XXXXI, 3).

Cum quis sub hac condicione stipulatus sit, si rem sacram aut religiosam Titius vendiderit vel forum aut basilicam et hujusmodi res, quae publicis usibus in perpetuum relictae sint: ubi omnino condicio jure impleri non potest vel id facere ei non liceat, nullius momenti fore stipulationem, proinde ac si ea condicio, quae natura impossibilis est, inserta esset. Nec ad rem pertinet, quod jus mutari potest et id, quod nunc impossibile est, postea possibile fieri: non enim secundum futuri temporis jus, sed secundum praesentis aestimari debet stipulatio. Venulejus 1. 137 § 6 D. de V. O. (XXXXV, 1).

Publico loco interveniente vel via publica haustus servitus imponi potest, aquae ductus non potest: a principe autem peti solet, ut per viam publicam aquam ducere sine incommodo publico liceat. Sacri et religiosi loci interventus etiam itineris servitutem impedit, cum servitus per ea loca nulli deberi potest. Paul. 1. 14 § 2 D. de serv. (VIII, 1).

§ 60.

RES MANCIPII EN RES NEC MANCIPII.

Het oudere Romeinsche recht verdeelt de zaken in res mancipii (voor mancipatie vatbare zaken) en res nec mancipii. Deze voor het rechtsverkeer zeer belangrijke onderscheiding komt reeds voor in de wet der 12 Tafelen. Hare practische beteekenis bestaat o.a. hierin, dat bij res mancipii het volledige Romeinsche eigendomsrecht alleen kan worden overgedragen op civielrechtelijk erkende wijze, met name door twee vormelijke rechtshandelingen: mancipatio, in jure cessio (zie hieronder II, § 146). Levering, die, ten minste in lateren tijd, bij res nec mancipii voldoende is om eigendom te doen overgaan, mist dat gevolg ten aanzien van res mancipii.

Nam res

Omnes res aut mancipii sunt aut nec mancipii. Mancipii res sunt praedia in Italico solo, tam rustica, qualis est fundus, quam urbana, qualis domus: item jura praediorum rusticorum, velut via iter actus aquaeductus: item servi et quadrupedes, quae dorso collove domantur, velut boves muli equi asini. Ceterae res nec mancipii sunt. Elefanti et cameli, quamvis collo dorsove domentur, nec mancipii sunt, quoniam bestiarum numero sunt. Ulp. Fragm., XIX § 1. Magna autem differentia est inter mancipii res et nec mancipii. nec mancipii ipsa traditione pleno jure alterius fiunt, si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem. Mancipii vero res sunt quae per mancipationem ad alium transferuntur; unde etiam mancipii res sunt dictae. Quod autem valet mancipatio, idem valet et in jure cessio. Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur. Quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non est necesse cum majore difficultate apud praetorem aut

apud praesidem provinciae agere.

Nam si tibi rem mancipii neque mancipavero neque in jure cessero, sed tantum tradidero, in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex jure Quiritium vero mea permanebit, donec tu eam possidendo usucapias; semel enim impleta usucapione proinde pleno jure incipit, id est et in bonis et ex jure Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata vel in jure cessa esset. Gajus, Inst. II § 18. § 19. § 22, § 25, § 41.

Mancipatio propria species alienationis est rerum mancipii, eaque fit certis verbis libripende et quinque testibus praesentibus. Mancipatio locum habet inter cives Romanos et Latinos colonarios Latinosque Junianos eosque peregrinos, quibus commercium datum est. Commercium est emendi vendendique invicem

jus. Ulp. Fragm., XIX §§ 3-5.

Welke zaken tot de res mancipii worden gerekend, staat vast. Over den grond der onderscheiding wordt echter verschillend gedacht. Waarschijnlijk is het, dat als res mancipii die zaken werden. beschouwd, welke de gewichtigste zijn uit het oogpunt van een landbouwend volk, de zaken die het hoofdbestanddeel uitmaken van het vermogen van den Romeinschen burger.

Allengs verloor de onderscheiding haar belang (zie hieronder II, § 144). Justinianus heeft ze nog ten overvloede uitdrukkelijk opgeheven.

Cum etiam res dividi mancipi et nec mancipi sane antiquum est et merito antiquari oportet, sit et rebus et locis omnibus similis ordo, inutilibus ambiguitatibus et differentiis sublatis. Justinian. 1. un. § 5 C. de usuc. transform. (VII, 31).

$ 61. ROERENDE EN ONROERENDE ZAKEN.

Zaken zijn in het algemeen roerend of onroerend, naarmate zij al of niet vatbaar zijn voor verplaatsing met behoud van haar wezen. Onroerend (res soli, res immobilis) is de grond, en al hetgeen hetzij organisch (boomen, planten, vruchten, veldgewassen, delfstoffen) hetzij mechanisch (gebouwen, getimmerten) met den grond verbonden is, zoolang die verbinding duurt.

Al wat niet onroerend is, is roerend (res mobilis).

„Fundi" appellatione omne aedificium et omnis ager continetur. Sed in usu urbana aedificia „aedes", rustica „villae" dicuntur. Locus vero sine aedificio in urbe „area", rure autem „ager" appellatur. Idemque ager cum aedifico „fundus" dicitur. Florentin. 1. 211 D. de V. S. (L, 16).

Fructus pendentes pars fundi videntur. Gajus 1. 44 D. de R. V. (VI, 1). Qui domum alienam invito domino demolit et eo loco balneas exstruxit, praeter naturale jus, quod superficies ad dominum soli pertinet, etiam damni dati nomine actioni subicitur. Ulp. 1. 50 D. ad leg. Aquil. (IX, 2).

Granaria, quae ex tabulis fieri solent, ita aedium sunt, si stipites eorum in terra defossi sunt: quod si supra terram sunt, rutis et caesis cedunt. Javol. 1. 18 pr. D. de act. empt. vend. (XIX, 1).

Titius horreum frumentarium novum ex tabulis ligneis factum mobile in Seji

praedio posuit: quaeritur, uter horrei dominus sit. Respondit secundum quae proponerentur non esse factum Seji. Scaev. 1. 60 D. de A. R. D. (XXXXI, 1). „Moventium", item „mobilium" appellatione idem significamus: si tamen apparet defunctum animalia dumtaxat, quia se ipsa moverent, moventia vocasse. Quod verum est. Cels. 1. 93 D. de V. S. (L, 16).

Quod in nave fit vel in alia qualibet re vel amplissima, mobili tamen, non continetur hoc interdicto. Paul. 1. 20 § 4 D. quod vi aut clam (XXXXIII, 24).

De gronderven werden oudtijds onderscheiden in Italiaansche en provinciale (zie hieronder II, § 144). Justinianus schafte dit verschil af in 1. un. C. de usuc. transform. (VII, 31).

Sed in provinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est vel Caesaris, nos autem possessionem tantum vel usumfructum habere videmur; utique tamen etiamsi non sit religiosum, pro religioso habetur. Item quod in provinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur. In eadem causa sunt provincialia praedia, quorum alia stipendiaria alia tributaria vocamus. Stipendiaria sunt ea quae in his provinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur; tributaria sunt ea quae in his provinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur. Gajus, Inst. II § 7, § 7a, § 21.

Naar hunne economische bestemming worden zij verdeeld in vrucht-dragende erven (praedia rustica) en gebouwen (praedia urbana), zie hieronder II, § 161.

„Urbana praedia" omnia aedificia accipimus, non solum ea quae sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt vel alia meritoria in villis et in vicis, vel si praetoria voluptati tantum deservientia: quia urbanum praedium non locus facit, sed materia. Proinde hortos quoque, si qui sunt in aedificiis constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri. Plane si plurimum horti in reditu sunt, vinearii forte vel etiam holitorii, magis haec non sunt urbana. Ulp. 1. 198 D. de V. S. (L, 16).

Aedificia urbana quidem praedia appellamus: ceterum etsi in villa aedificia sint, aeque servitutes urbanorum praediorum constitui possunt. Ulp. l. 1 pr. D. comm. praed. (VIII, 4).

Het verschil in aard, dat tusschen onroerende en roerende zaken bestaat, geeft aanleiding tot verschil in rechtsgevolg. Zoo is de bevoegdheid tot vervreemding vaak meer beperkt ten aanzien van onroerend dan bij roerend goed (zie hieronder II, § 126 en § 139); zoo zijn de termijnen van verjaring langer bij onroerend, dan bij roerend goed (zie hieronder II, § 149); voor diefstal zijn alleen. roerende zaken vatbaar (zie hieronder III, § 197), enz.

Usucapio autem mobilium quidem rerum anno completur, fundi vero et aedium biennio; et ita lege XII tabularum cautum est. Gajus, Inst. II § 42.

Op onlichamelijke zaken is de besproken onderscheiding naar haren aard niet toepasselijk; daarom stellen de Romeinsche juristen de rechten en schuldvorderingen naast de roerende en onroerende zaken.

« PreviousContinue »