Page images
PDF
EPUB

Ea, quae desponsa est, ante contractas nuptias suum non mutat domicilium. Modest. 1. 32 D. eod.

Senatores in sacratissima urbe domicilium dignitatis habere videntur. Valent. Theod. et Arcad. 1. 8 C. de incol. (X, 40).

Naast het domicilium komt nog in aanmerking de origo, patria, het burgerrecht in eene bepaalde gemeente.

Cives quidem origo manumissio adlectio adoptio, incolas vero, sicut et divus Hadrianus edicto suo manifestissime declaravit, domicilium facit. Diocl. et Maxim. 1. 7 pr. C. de incol. (X, 40).

Municipem aut nativitas facit aut manumissio aut adoptio. Ulp. 1. 1 pr. D. ad mun. (L, 1).

Municipes sunt liberti et in eo loco, ubi ipsi domicilium sua voluntate tulerunt, nec aliquod ex hoc origini patroni faciunt praejudicium et utrubique muneribus adstringuntur. Paul. 1. 22 § 2 D. eod.

Roma communis nostra patria est. Modest. 1. 33 D. eod.

Incola et his magistratibus parere debet, apud quos incola est, et illis, apud quos civis est; nec tantum municipali jurisdictioni in utroque municipio subjectus est, verum etiam omnibus publicis muneribus fungi debet. Gajus 1. 29 D. eod.

$ 54.

VERWANTSCHAP TUSSCHEN VERSCHILLENDE PERSONEN.

A. WETTIGE OF ONWETTIGE GEBOORTE.

Een kind is wettig, wanneer het is geboren uit een wettig huwelijk. Het wordt gerekend uit een wettig huwelijk te zijn geboren, als het ter wereld is gekomen niet vroeger dan 182 dagen na de voltrekking van het huwelijk en niet later dan 300 dagen na de ontbinding daarvan. Voor allen, die binnen deze tijdgrenzen geboren zijn, geldt het vermoeden, dat zij den man tot vader hebben; tegenbewijs wordt echter toegelaten.

Septimo mense nasci perfectum partum jam receptum est propter auctoritatem doctissimi viri Hippocratis: et ideo credendum est eum, qui ex justis nuptiis septimo mense natus est, justum filium esse. Paul. 1. 12 D. de statu hom. (I, 5). Post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hereditatem. – De eo autem, qui centensimo octogensimo secundo die natus est, Hippocrates scripsit et divus Pius pontificibus recripsit justo tempore videri natum, nec videri in servitutem conceptum, cum mater ipsius ante centensimum octogensimum secundum diem esset manumissa. Ulp. 1. 3 § 11, § 12 D. de suis (XXXVIII, 16).

Filium eum definimus, qui ex viro et uxore ejus nascitur. Sed si fingamus afuisse maritum verbi gratia per decennium, reversum anniculum invenisse in domo sua, placet nobis Juliani sententia hunc non esse mariti filium. Non tamen ferendum Julianus ait eum, qui cum uxore sua adsidue moratus nolit filium adgnoscere quasi non suum. Sed mihi videtur, quod et Scaevola probat, si constet maritum aliquamdiu cum uxore non concubuisse infirmitate interveniente vel alia causa, vel si ea valetudine pater familias fuit ut generare non possit, hunc, qui in domo natus est, licet vicinis scientibus, filium non esse. Ulp. 1. 6 D. de his qui sui (I, 6).

Defuncto marito adulterii rea mulier postulatur, quae propter impuberem filium vult dilationem ab accusatore impetrare: an debeat audiri? Respondi: non videtur mihi confugere ea mulier ad justam defensionem, quae aetatem filii praetendit ad eludendam legitimam accusationem: nam non utique crimen adulterii, quod mulieri obicitur, infanti praejudicat, cum possit et illa adultera esse et impubes defunctum patrem habuisse. Papin. 1. 12 § 8, § 9 D. ad leg. Jul. de adult. (XXXXVIII, 5).

Allen, die niet uit een wettig huwelijk geboren zijn, zijn onwettig. Zij hebben rechtens geen vader of vaderlijke verwanten; ten aanzien der moeder en der moederlijke verwanten staan zij met wettige gelijk. Bijzondere regels gelden: 1o. voor de kinderen eener concubina (zie hieronder II, § 122); 2°. voor kinderen, in overspel of bloedschande verwekt. De overigen heeten: spurii, volgo concepti, volgo quaesiti.

Cum legitimae nuptiae factae sint, patrem liberi sequuntur: vulgo quaesitus matrem sequitur. Cels. 1. 19 D. de statu hom. (I, 5).

Parentes etiam eos accipi Labeo existimat, qui in servitute susceperunt: nec tamen, ut Severus dicebat, ad solos justos liberos: sed et si vulgo quaesitus sit filius, matrem in jus non vocabit, Ulp. 1. 4 § 3 D. de in jus voc. (II, 4).

quia semper certa est, etiam si vulgo conceperit: pater vero is est, quem nuptiae demonstrant. Paul. 1. 5 D. eod.

Qui matre quidem certa, patre autem incerto nati sunt, spurii appellantur. Ulp. Fragm., IV § 2.

Vulgo concepti dicuntur qui patrem demonstrare non possunt, vel qui possunt quidem, sed eum habent, quem habere non licet. Qui et spurii appellantur TαρÈ TÙν σπоράν. Modest. 1. 23 D. de statu hom. (I, 5).

Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere videtur neque liberos; itaque hi qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere videntur, patrem vero non utique, nec ob id in potestate ejus sunt, sed tales sunt quales sunt hi quos mater vulgo concepit, nam et hi patrem habere non intelleguntur, cum is etiam incertus sit; unde solent spurii filii appellari, vel a Graeca voce quasi σоpády concepti, vel quasi sine patre filii. Gajus, Inst. I § 64.

Modestinus respondit non ideo minus ad aviae maternae bona ab intestato nepotes admitti, quod vulgo quaesiti proponuntur. Modest. 1. 8 D. unde cogn. (XXXVIII, 8).

$ 55. VERVOLG. B. ADGNATIO EN COGNATIO.

(Inst. Lib. 1, Tit 15: de legitima adgnatorum tutela.
Lib. 3, Tit. 2: de legitima adgnatorum successione.
Lib. 3, Tit. 6: de gradibus cognationis).

De verwantschap wordt bij de Romeinen onderscheiden in natuurlijke (cognatio) en burgerlijke (adgnatio).

Bloedverwantschap (cognatio) is de betrekking tusschen personen. die of van elkaar afstammen of een gemeenschappelijken stamvader hebben.

Adgnatio is een civielrechtelijk begrip. Zij berust op de vaderlijke

of echtelijke macht van den Romeinschen huisvader, den grondslag der Romeinsche familie (zie hierboven § 45). Het is de betrekking tusschen hen, die aan dezelfde vaderlijke of echtelijke macht zijn onderworpen, of die dit zouden zijn, indien de gemeenschappelijke machthebber nog leefde.

Item

Communi jure familiam dicimus omnium adgnatorum appellatur familia plurium personarum, quae ab ejusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur. . . . Ulp. 1. 195 § 2, § 4 D. de V. S. (L, 16).

Cognati autem appellati sunt quasi ex uno nati, aut, ut Labeo ait, quasi commune nascendi initium habuerint. Ulp. 1. 1 § 1 D. unde cogn. (XXXVIII, 8). Sunt autem agnati per virilis sexus personas cognatione juncti, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius et nepos ex eo. At hi qui per feminini sexus personas cognatione conjunguntur, non sunt agnati, sed alias naturali jure cognati. Itaque inter avunculum et sororis filium non agnatio est, sed cognatio. Item amitae, materterae filius non est mihi agnatus, sed cognatus, et invicem scilicet ego illi eodem jure conjungor, quia qui nascuntur, patris, non matris familiam secuntur. Gajus, Inst. I § 156.

Vocantur autem agnati qui legitima cognatione juncti sunt. Legitima autem cognatio est ea quae per virilis sexus personas conjungitur. Itaque eodem patre nati fratres agnati sibi sunt, qui etiam consanguinei vocantur, nec requiritur an etiam matrem eandem habuerint. Item patruus fratris filio et invicem is illi agnatus est. Eodem numero sunt fratres patrueles inter se, id est qui ex duobus fratribus progenerati sunt, quos plerique etiam consobrinos vocant. Qua ratione scilicet etiam ad plures gradus agnationis pervenire poterimus. Gajus, Inst. III § 10. Agnati sunt a patre cognati virilis sexus per virilem sexum descendentes ejusdem familiae, veluti patrui, fratres, filii fratris, patrueles. Ulp. Fragm., XI § 4.

De adgnatio, als rechtsbegrip, kan ook kunstmatig in het leven worden geroepen, bijv. wanneer door adoptie de vaderlijke macht wordt gevestigd, of wanneer de vrouw zich begeeft in de echtelijke macht van den man; zij kan evenzoo weder worden opgeheven, bijv. wanneer door emancipatie de band der vaderlijke macht wordt verbroken.

Sed agnationis quidem jus capitis deminutione perimitur, cognationis vero jus eo modo non commutatur, quia civilis ratio civilia quidem jura corrumpere potest, naturalia vero non potest. Gajus, Inst. I § 158.

Agnatos autem capite deminutos non secundo gradu post suos heredes vocat, id est non eo gradu vocat quo per legem vocarentur, si capite deminuti non essent, sed tertio proximitatis nomine; licet enim capitis deminutione jus legitimum perdiderint, certe cognationis jura retinent. Itaque si quis alius sit qui integrum jus agnationis habebit, is potior erit, etiamsi longiore gradu fuerit. Gajus, Inst. III § 27.

Inter adgnatos igitur et cognatos hoc interest quod inter genus et speciem : nam qui est adgnatus, et cognatus est, non utique autem qui cognatus est, et adgnatus est: alterum enim civile, alterum naturale nomen est. Paul. 1. 10 § 4 D. de grad. (XXXVIII, 10).

Cognationis substantia bifariam apud Romanos intellegitur, nam quaedam cognationes jure civili, quaedam naturali conectuntur, nonnumquam utroque jure concurrente et naturali et civili copulatur cognatio. Et quidem naturalis cognatio per se sine civili cognatione intellegitur quae per feminas descendit, quae volgo liberos peperit. Civilis autem per se, quae etiam legitima dicitur, sine jure naturali cognatio consistit per adoptionem. Utroque jure consistit cognatio, cum justis nuptiis contractis copulatur. Sed naturalis quidem cognatio hoc ipso nomine appellatur: civilis autem cognatio licet ipsa quoque per se plenissime hoc nomine vocetur, proprie tamen adgnatio vocatur, videlicet quae per mares contingit. Modest. 1. 4 § 2 D. eod.

De verwantschap openbaart hare gevolgen vooral met betrekking tot de voogdij (zie hieronder II, § 137) en het erfrecht (zie hieronder III § 219); verder komt zij in aanmerking als huwelijksbeletsel (zie hieronder II, § 124), in het procesrecht, enz. Oudtijds worden de meeste dezer werkingen verbonden aan de adgnatio. Later verkrijgt allengs ook de cognatio beteekenis, totdat Justinianus in Nov. CXVIII beide genoegzaam gelijkstelt, waarbij de natuurlijke verwantschap op den voorgrond treedt.

Similiter non admittuntur cognati qui per feminini sexus personas necessitudine junguntur, adeo quidem, ut nec inter matrem et filium filiamve ultro citroque hereditatis capiendae jus conpetat, praeterquam si per in manum conventionem consanguinitatis jura inter eos constiterint. Gajus, Inst. III § 24.

Lex Cornelia de injuriis competit ei, qui injuriarum agere volet ob eam rem, quod se pulsatum. verberatumve domumve suam vi introitam esse dicat. Qua lege cavetur, ut non judicet, qui. ei qui agit gener socer, vitricus privignus, sobrinusve est propiusve eorum quemquem ea cognatione adfinitateve attinget, quive eorum ejus parentisve cujus eorum patronus erit. Lex itaque Cornelia ex tribus causis dedit actionem: quod quis pulsatus verberatusve domusve ejus vi introita sit. Apparet igitur omnem injuriam, quae manu fiat, lege Cornelia contineri. Ulp. 1. 5 pr. D. de injur. (XXXXVII, 10).

Personae igitur cognatorum excipiuntur his verbis: sive quis cognatus cognata inter se, dum sobrinus sobrinave propiusve eo sit, sive quis in alterius potestate manu mancipiove erit, qui eos hac cognatione attinget quorumve is in potestate manu mancipiove erit, eis omnibus inter se donare capere liceto." Fragm. Vat. § 298.

De verwantschap is òf verwantschap in de rechte lijn, de betrekking tusschen personen die van elkaar afstammen (opgaande, nederdalende rechte lijn; adscendenten, descendenten); of verwantschap in de zijlijn, de betrekking tusschen hen, die denzelfden stamvader hebben. De broeders en zusters worden nog onderscheiden in volle en halve broeders en zusters (consanguinei: die denzelfden vader hebben; uterini: die dezelfde moeder hebben).

De verwantschap wordt gemeten naar graden. Om den afstand te leeren kennen tusschen twee personen, telt men het aantal geboorten, zonder den gemeenschappelijken stamvader mede te rekenen.

[blocks in formation]

Juris consultus cognatorum gradus et adfinium nosse debet, quia legibus hereditates et tutelae ad proximum quemque adgnatum redire consuerunt: sed et edicto praetor proximo cuique cognato dat bonorum possessionem: praeterea lege judiciorum publicorum contra adfines et cognatos testimonium inviti dicere non cogimur. Paul. 1. 10 pr. D. de grad. (XXXVIII, 10).

Gradus cognationis alii superioris ordinis sunt, alii inferioris, alii ex transverso sive a latere. Superioris ordinis sunt parentes. Inferioris liberi. Ex transverso sive a latere fratres et sorores liberique eorum. Gajus 1. 1 pr. D. eod.

Téμтa cognationum directo limite in duas lineas separantur, quarum altera superior, altera inferior: ex superiore autem et secundo gradu transversae lineae pendent, quas omnes latiore tractatu habito in librum singularem conteximus. Paul. 1. 9 D. eod.

Nam quotiens quaeritur, quanto gradu quaeque persona sit, ab eo incipiendum est cujus de cognatione quaerimus: et si ex inferioribus aut superioribus gradibus est, recta linea susum versum vel deorsum tendentium facile inveniemus gradus, si per singulos gradus proximum quemque numeramus: nam qui ei, qui mihi proximo gradu est, proximus est, secundo gradu est mihi: similiter enim accedentibus singulis crescit numerus. Idem faciendum in transversis gradibus: sic frater secundo gradu est, quoniam patris vel matris persona, per quos conjungitur, prior numeratur. Gradus autem dicti sunt a similitudine scalarum locorumve proclivium, quos ita ingredimur, ut a proximo in proximum, id est in eum, qui quasi ex eo nascitur, transeamus. Paul. 1. 10 § 9, § 10 D. eod.

« PreviousContinue »