Geschichte und System des römischen Rechtes: (Manuel élémentaire de droit romain), Volume 1

Front Cover
F. Vahlen, 1908 - Civil law - 1223 pages

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 322 - Cum in corpus quidem quod traditur consentiamus in causis vero dissentiamus, non animadverto cur inefficax sit traditio, veluti si ego credam me ex testamento tibi obligatum esse, ut fundum tradam, tu existimes ex stipulatu tibi eum deberi. Nam et si pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratia, tu earn quasi creditam accipias, constat proprietatem ad te transire nee impedimento esse, quod circa causam dandi atque accipiendi dissenserimus, Julian, Dig.
Page 6 - Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim.
Page 4 - Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus. (3)2 lus naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri.
Page 316 - Sed si quidem ex causa donationis aut dotis 41 aut qualibet alia ex causa tradantur, sine dubio transferuntur: venditae vero et traditae non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solvent vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato. quod cavetur quidem etiam lege duodecim tabularum : tamen recte dicitur et iure gentium, id est iure naturali, id effici.
Page 170 - ... masculus pubes quam femina potens sit, et utrique consentiant si sui iuris sunt, aut etiam parentes 3 eorum si in potestate sunt.
Page 4 - ... quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Page 400 - Si cujus rei ususfructus legatus sit, aequissimum praetori visum est de utroque legatarium cavere : et usurum se boni viri arbitratu, et, cum ususfructus ad eum pertinere desinet, restituturum quod inde extabit.
Page 288 - Gai. 2, 7. quia in eo solo dominium populi Romani est vel Caesaris, nos autem possessionem tantum et usumfructum habere videmur.
Page 161 - Topica, vi. 29) : Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt, qui ab ingenuis oriundi sunt, quorum maiorum nemo servitutem servivit, qui capite non sunt deminuti.
Page 298 - Quod meo nomine possideo, possum alieno nomine possidere : neC enim muto mihi causam possessionis, sed desino possidere et alium possessorem ministerio meo facio. nec idem est possidere et alieno nomine possidere : nam possidet cuius nomine possidetur, procurator alienae possessioni praestat ministerium.

Bibliographic information