Q. Horati Flacci opera, recens. O. Keller et A. Holder

Front Cover

From inside the book

Common terms and phrases

Popular passages

Page 187 - De te pendentis, te respicientis amici. 105 Ad summam : sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. EPISTOLA II. TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi, Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Page 155 - Hiberiae? condit quisque diem collibus in suis, et vitem viduas ducit ad arbores; 30 hinc ad vina redit laetus et alteris te mensis adhibet deum; te multa prece, te prosequitur mero defuso pateris et Laribus tuum miscet numen, uti Graecia Castoris et magni memor Herculis. 'longas o utinam, dux bone, ferias praestes Hesperiae!
Page 334 - ... aut agitur res in scaenis aut acta refertur. segnius irritant animos demissa per aurem, 180 quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator : non tamen intus digna geri promes in scaenam, multaque tolles ex oculis quae mox narret facundia praesens.
Page 321 - Descriptas servare vices operumque colores Cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor ? Cur nescire pudens prave quam discere malo ? Versibus exponi tragicis res comica non vult ; Indignatur item privatis ac prope socco 90 Dignis carminibus narrari coena Thyestae.
Page 342 - Graeca nocturna versate manu, versate diurna. at vestri proavi Plautinos et numeros et 270 laudavere sales ; nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto, legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Page 159 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Page 16 - Bacche ! modo summa Voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima. Nil aequale homini fuit ffli ; saepe velut qui Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui 10 Junonis sacra ferret ; habebat saepe ducentos, Saepe decem servos ; modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens ; modo, " Sit mihi mensa tripes et Concha salis puri et toga quae defendere frigus Quamvis crassa queat.
Page 162 - NE forte credas interitura quae Longe sonantem natus ad Aufidum Non ante vulgatas per artes Verba loquor socianda chordis : Non si priores Maeonius tenet Sedes Homerus Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves Camenae : Nec si quid olim lusit Anacreon Delevit aetas ; spirat adhuc amor Vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae.
Page 1 - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro?
Page 128 - QUO me, Bacche, rapis tui plenum ? quae nemora aut quos agor in specus velox mente nova...

Bibliographic information