STROPHE 3. Nam te Roüsius sui Optat peculî, numeroque justo Voluit reponi, quibus et ipse præsidet 50 Clarus Erechtheides, Opulenta dei per templa parentis, Fulvosque tripodas, donaque Delphica, Ion Actæâ genitus Creusâ. 60 ANTISTROPHE. Ergo tu visere lucos Musarum ibis amœnos; Diamque Phœbi rursus ibis in domum Oxoniâ quam valle colit, Delo posthabitâ, Bifidoque Parnassi jugo; Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici. Illic legeris inter alta nomina Authorum, Graiæ simul et Latinæ Antiqua gentis lumina et verum decus. EPODOS. Vos tandem haud vacui mei labores, 70 Jam serò placidam sperare jubeo Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas Et tutela dabit solers Rousî, Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentûm prava facesset; At ultimi nepotes Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum, livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet, 80 IN SALMASII HUNDREDAM. QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam, Centum, exulantis viscera marsupii regis. IN SALMASIUM. GAUDETE, Scombri, et quicquid est piscium salo, Vestrum misertus ille Salmasius Eques Bonus amicire nuditatem cogitat; Vobis cucullos, præferentes Claudii |