Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

WITTENBERGAE APUD ZIMMERMANN,

LONDINI, PARISIIS ET ARGENTORATI

APUD TREUTTEL ET WUERTZ.

Parter, N. is dated 1827.

800

Meet

31-2

lass 9425.22

VIRI S

PRAESTANTISSIMIS

A. H. L. HEEREN

ET

I. D. REUSS

GEORGIAE AUGUSTAE ORNAMENTIS SPLENDIDISSIMIS

1

HOC

VOLUMEN

VENERABUNDI

D. D. D.

EDITORES.

[ocr errors]

I.

Aug. Boeckhii Oratio de antiquarum litterarum

disciplina.

Nataliciis quinquagesimis tertiis FRIDERICI GUILELMI III. Regis Borussorum celebrandis auctoritate universitatis litterariae Berolinensis d. 11. m. Aug. a. 1822. habita. (pp. 14. 4to.)

Quotquot in aedibus nostris et in hac potissimum curia

[ocr errors]

per annum conventus habentur, eorum nullus nec frequentior, nec praesentium nobilitate et dignitate illustrior, nec rerum, quae aguntur, gravitate sanctior est, auditores, quam haec sollemnia Friderici Guilelmi, Regis carissimi, nomini pie colendo quotannis instituta et posthac instituenda. Quod quo magis intelligo, eo minus mihi non modo in dicendo, sed in ipso argumento deligendo unquam satisfacio; et quum omnium fere rerum tractatio usu et exercitatione facilior reddatur, hoc unum manus, quo id saepius sustineo, eo clarius perspicio ita esse arduum, ut meas vires longe longeque superet. Accedit ceteris difficultatibus non minima haec, quod quum ea, quae in rege maxime insignia sunt, ad rempublicam pertineant, et materia illinc petita videatur dignissima, quam pro tali ac tanta concione explicemus, ego illam rem uberrimam vix attingere audeo propterea quod animus a pu¿ blicis negotiis alienus nonnisi in litteris occupatus est: id quod Regis nostri sapientissimi voluntati unice consentaneum esse novimus. Igitur ereptis maximis quid superest, auditores, quam ut paulo longius a Regis, laudes nec desiderantis nec postulantis, praeconio recedens in argumento ex schola petito delitescam, ne in iis verser, quibus minus idoneus videar? Quod ubi mihi largiti fueritis, quoniam unumquemque de iis, in quibus habitat, si non optime, certe mediocriter dicturum probabile est, simul hoc dederitis, ut de antiquarum litterarum disciplina disseram. Sed nolite metuere, ne iis proponendis, quae mihi magis quam vobis, alii diei qualicunque magis quam Regis meritissimi nataliciis convenire videantur, hodie vobis sim molestus futurus: non ita ineptus sum, ut aut illis litteris, quod nonnulli faciunt, immodice iactandis detrahere ceteris coner, illiberali et arroganti disputatione nihil aliud nisi nauseam audientibus facturus; neque eo (Miscell. Vol. II. P. I. 1823.)

« PreviousContinue »