Page images
PDF
EPUB

satellites et assessores discreti, Cybelae, Corybantes, Cereri Cabiri proprii fuere; quod utrumque genus naturali affinitate coniunctum et mox in unum confusum Pherecydes codem loco commemorat; nulla ut dubitatio sit, quin is idem, quod ceteri inferiores, de Cabiris prodiderit, eos Cereris administros sacrorumque antistites fuisse. Ceterum Proteum istum a vicina Pallene huc repetitum arbitror, non alia ratione quam qua Vulcanum, Lemni. habitatorem, Cabiris inscripsere patrem, et recentiores genealogi ex Myrina, eiusdem insulae urbe post Homerum condita, Myrinam Amazonem exsculpserunt, sacrorum Cabiriorum, ut nonnullis creditum, auctorem. Haec, quae clarissimis historiae et geographiae antiquae testimoniis repugnant, si quis propterea vera ducit, quod ab aliquibus ita prodita sunt, hoc quoque patietur probari sibi, Frisiorum genti Frisonem, virum sapientissimum, et leges et nomen dedisse 3), Augustam Trevirorum a Trebeta s. Trevero Nini conditam esse 4), a Norice Herculis Noricum 5); a Prusia Bithyniae rege Prussiam nomen ac-' cepisse, Lithuaniam ab Italorum manu, duce Palaemone huc propter Neronis tyrannidem transvecta); quae illis non multo incredibiliora et ab iis scriptoribus prodita sunt, qui si cum antiquissimis inter Graecos logographis et genealogis comparentur, neque temporibus rerum' a se traditarum inferiores reperiuntur (nam ab illiterata antiquitate omnes tantumdem absunt) neque ab arte critica minus perfecti, sed perinde ut illi chronologiae et geo-i graphiae ignari, rerum nominumque similitudine fortuita confusi, denique eadem cupiditate ducti vetera novis, peregrina domesticis miscendi 7).

Proximus hinc ad Aeschylum est transgressus, quem Athenaeus prodidit X. 23, 68. in Cabiris Argonautas ebrios induxisse. Ex hac fabula plures nobis quam Stanlejus putavit loci supersunt; unus Plutarcho servatus Symp. II. Quaest. I. 7, 65. Hutt. ποιεῖ δ ̓ εὔχαρι σκώμμα καὶ μέμ ψις ἐμφαίνουσα χάριν, ὡς Διογένης, περὶ ̓Αντισθένους λέγων ὃς ἐμὲ ῥάκη τ ̓ ἤμπισχε κἀξηνάγκασεν

πτωχὸν γενέσθαι καὶ δόμων ἀνάστατον

3) Suffridi Petri Annal. Fris. et de Scriptor. Frisiae p. 40. 59. 4) v. Christ. Brower Antiqq. Trevir. c. IV. sq.

5) Wolfg. Lazii de Migrat. Gentt. p. 38.

6) Alex. Guaguini Sarmat. Europ. 1. I.

7) Quae perdoctus Danus (Eggo, Untergang der Naturstaaten p.99 sq.) de chronographis medii aevi dicit, eadem fere in illos Graecorum genealogos dici possuut, fabularum popularium corruptores. cf. Strabo XI. 774

imagine simulata Iunonem asperam et ringentem exhilarasse. Atqui communia sunt haec popularis laetitiae oblectamenta, neque Graecis magis quam Germanis placita, apud quos nulla olim paganalia celebrabantur, quin rustica iuventus et per funes se iactaret, et effigies foeneas laneasque in pompa duceret et larvata circum compita grassaretur. His vero vernilium comessationum ludicris qui arcana naturae symbolice adumbrata fuisse doceret, adhuc inventus est nemo; sed Graecis scilicet non concessum fuit vel digitum movere, quin mysterium aliquod e longinquo ostenderent.

Verum fabularum illarum, quibus rerum sacrarum rationes reddebantur, duplex genus fuit; unum in pro'patulo positum, alterum reconditius. Lucian, de Dea Syr. c. ΧΙ. 93. Τ. ΙΧ. ἱστορέοντι δέ μοι ἐτέων πέρι καὶ τὴν θεὸν αὐτὴν ἥντινα δοκέουσι, πολλοὶ λόγοι ἐλέγοντο, τῶν οἱ μὲν ἱροὶ, οἱ δὲ ἐμφανέες, οἱ δὲ κάρτα μυθώδεες. Item Plutarchus, cur sacerdotes Aegyptiorum piscibus abstineant, duplicem ab iis logon afferri dicit, τὸν μὲν ἱερὸν καὶ περιττὸν, συνάδοντα τοῖς περὶ Ὀσιρίδος καὶ Τυφώνος ὁσίους καὶ φι λοσοφουμένοις, τὸν δὲ ἐμφανῆ καὶ πρόχειρον, οὐκ ἀναγκαῖον οὐδ ̓ ἀπερίεργον ὄψον ἀποφαίνοντα τὸν ἰχθύν· de Is. et Os. VII. 109. T. VIII. Verum de hoc in aliud tempus differam.

Plures perhiberi a veteribus rerum sacrarum enarrationes, quasdam in publico medioque positas, alias reconditas, in superiore huius commentationis parte demonstratum est. lam invenio qui dicant, hoc alterum genus mysteriorum antistites sibi reservasse atque in initiatorum coetu de divina mente, de natura animi humani deque rerum coelestium et terrestrium conspiratione ea disseruisse, quae in medium proferre sine magna imperitorum offensione religionumque omnium perturbatione nequaquam possent. Magnifica sine dubio res et Graecorum sapientia dignissima, si modo vera esset. At enim vero, qui sic existimant, nullum aliud opinionis suae firmamentum habent, quam quod veteres auctores sacrorum quorundam causas in mysteriis sibi explicatas esse narrant; easque auditiones loyous isgous appelfant. Quod isti sic interpretantur, inter ipsa altaria hierophantas quasi de sacro bemate concionatos esse, eaque oratione et falsas opiniones sustulisse et veras induxisse. Verum quod in mysteriis acceptum dicitur, non necesse est ita arcte circumscribere, neque praepositio illa tam definitos terminos habet, ut non etiam de tempore proxime antegresso et subsequuto accipi possit. Possum centena similia af

S

ferre, sed contentus ero uno Strabonis exemplo. Is L. ΧΙ. 592. T. IV. τὴν ἐσθῆτα, inquit, την Αρμενιακήν, Θετ ταλικήν φασιν, οἷον τοὺς βαθεῖς χιτώνας, οὓς καλοῦσιν Αιτωλι τοὺς ἐν ταῖς τραγῳδίαις, καὶ ζωννύουσι περὶ τὰ στήθη, καὶ ἐφαπτίδας, ὡς καὶ τῶν τραγῳδῶν μιμησαμένων τοὺς Θεττα λούς· ἔδει γὰρ αὐτοῖς ἐπιθέτου κόσμου τοιούτου τινός. In tragoediis, hoc est, non in ipsa fabularum actione, sed in instructu apparatuque supellectilis histrionalis. Cur ergo non credere malumus id, quod probari potest, veteres auctores, qui illud nobis tradidere, causas et rationes solemnium, quibus forte interfaissent, privatim a sacerdotibus sciscitatos esse? Pausanias I. 22. p. 17. ori de Ins κουροτρόφου ἱερὸν καὶ Δήμητρος Χλόης· τὰ δὲ ἐς τὰς ἐπωνυ μίας ἔστιν αὐτῷ διδαχθῆναι τοῖς ἱερεῦσιν ἐλθόντα ἐς λόγους. Idem alio loco IX. 27, 82. quum Pamphi et Orphei hymnos a Lycomedis ad sacra cantari dixisset, yw de, ait, ἐπελεξάμην ἀνδρὶ ἐς λόγους ἐλθὼν δαδουχοῦντι· καὶ τῶν μὲν οὐ πρόσω μεμνήσομαι quo clare significatur, haec carmina inter anodera fuisse numerata. Sed ne illud quidem iudicandum est, sacrorum mysticorum curatores aut solos aut ante ceteros hierologiarum commentis usos fuisse. Quin manifestum est, omnes, qui occulte et qui palam populo ritibus quibusdam insolentioribus deorum numen placarent, tum periegetas, interpretes, aedituos, semper parata provisaque habuisse, quae advenis, rerum actarum causas exquirentibus, responderent; eorumque interpretationes pro locis et temporibus et pro ipsorum hominum ingeniis, varie subornatas fuisse. Sed sanequam veri simile videtur, sacrorum opertorum ritus, quo occultiores obsoletioresque essent, eo magis tum spectatores ad causas indagandas excitasse, tum illos, quorum intererat, nequid earum rerum nescire viderentur, ad mentiendum fecisse promtiores. Id quod omnibus liberrimum fuisse reperimus. Nam neque inter diversarum urbium sacerdotia ullum erat vinculum doctrinaeve commercium, neque fuisse quandam inter eiusdem oppidi familias sacerdotales earum rerum disciplinam, continuis successionibus custoditam, ullo argumento affirmari licet.

Ac si vel hoc demonstrari posset, inter medios rerum actus hierophantam ad enarrandos illos λόγους ἱεροὺς surrexisse, tamen nullus foret huius argumenti usus. Etenim tantum abest ut hinc salubris cuiusdam rei scientia. emanaverit, nulla ut fuerit foecundior errorum anilium officina. Ómittam illa Lernaea initia, quorum summa turpitudo, sed recens institutio est; quanquam non videtur dubitari posse, quin foedum illud Liberi Patris mi

nisterium Prosymno praestitum in sacris Prosymnaeorum fabulis antiquitus fuerit celebratum. Alia mihi in promtu sunt argumenta, quibus clarum faciam, hierologias istas a philosophia alienissimas, ac fere totas ex fabulari historia repetitas esse. Fundamenti loco haec ponantur docti Grammatici verba in Schol. ad Pind. Isthm. VII. 3. πάρεδρον Δήμητρος εἶπε τὸν Διόνυσον κατὰ μὲν τὸν μυστι κὸν λόγον, ὅτι παρεδρεύει αὐτῇ ὁ ἐκ Περσεφόνης γεγονώς τα γρεὺς Διόνυσος, ὁ κατά τινας "Ιακχος· κατὰ δὲ τὸν φυσικὸν, ἐπειδὴ τῇ ξηρᾷ τροφῇ, ἢ ἀνάκειται τῇ Δήμητρι, παρέπεται τοῦ οἴνου χρῆσις. Perspicue hic physica interpretatio fabulose traditae opponitur. Et ad hanc regulam alia licet examinare plurima. Pausanias II. 4, 188. quum Mercu→ rio arietem adiungi docuisset propterea quod is deus pecudum haberetur custos et altor, aliam reconditiorem rationem in sacris afferri dicit, quam idcirco occultam secretamque tenet: τὸν δὲ ἐν τελετῇ Μητρὸς ἐπὶ ̔Ερμῇ λεγόμε νον καὶ τῷ κριῷ λόγον ἐπιστάμενος οὐ λέγω· qui est ille haud sane verecundus de testiculis arietis a Mercurio ad placandam Cereris iram proiectis, quo illa induceretur ad credendum, stupratorem suum, lovem, hanc sibi ipsum admissi flagitii irrogasse poenam. Clemens Al. Admon. p. 11. Α. τεθρυλλήκασι δὲ, ὡς ἄρα ἀποσπάσας ὁ Ζεὺς τοῦ κριοῦ τοὺς διδύμους φέρων ἐν μέσοις ἔρριψε τοῖς κόλποις τῆς Δηούς, τιμωρίαν τῆς βιαίας συμπλοκῆς ἐκτιννύων, ὡς ἑαυτὸν δῆθεν ἐκτεμών. Huic addam aliud simile. Harpocratio p. 54. ὁ "Ατεις παρα Φρυξί μάλιστα τιμᾶται, ως πρόπολος τῆς μητρός τῶν θεῶν, τὰ δὲ περὶ αὐτοῦ δεδήλωκε Νεάνθης· μυστικός δὲ ὁ λόγος. Etiam de hoc Attine duplex ferebatur sermo, unus ad interpretationem naturae spectans, quem tum alii tum Sallustius refert de N. D. IV. 29. ἡ μὲν μήτηρ τῶν θεῶν ζωογόνος ἐστὶ θεὰ καὶ διὰ τοῦτο Μήτηρ καλεῖται· ὁ δὲ *Αττις τῶν γιγνομένων δημιουργός. Alter fabularis, quo traditum est, Attinem cum Cybele familiariter consuesse, eoque iratum lovem suem immisisse, quae infelicem amasiunculum perderet. Et hunc fuisse μυστικόν sive δεν ρὸν λόγον ex eo concludi licet, quod Pausanias tradit VII. 17. 299. Attinem cum Cybele a Dymaeis consecratum esse, argumentum autem sacrorum tanquam απόρρητον tacite haberi, sed luctuosum pueri casum in sacris Galatarum Pessinuntiis adumbrari; quodque Neanthes in libro de Teletis, unde ista excerpsit Harpocratio, res a suibus mirabiliter gestas persecutus est Athen. IX. 376. A. quod pluribus confirmabimus, ubi ad voola bacchica perventum erit. Sed illa sublimiora de circulo lacteo et animorum - humanorum per eum transgressu, quae Sallustii

isti in hac de Attine fabula incluserunt, Dymaeis muni cipibus in sacra concione proposita fuisse, non magis credibile est, quam quod Hieronymo Aleandro in men tem venit suspicari,,, Pausaniam, quum diceret quaedam sibi cognita in Magnae Matris initiis de Mercurio et ariete, quae proferre non audeat, suspicionem iniicere, naturalem subesse rationem; occulta enim mysteria in illis Isiacisque sacris rerum ut plurimum naturalium interpreta tionem sumsisse; ex eoque vernum tempus denotatum existimari posse; arietem enim, coeleste signum, ver figu rare, ac quia verno tempore oves tondeantur, Mercurium eius rei simulque lanificii auctorem creditum “Tabul. Hel. p. 744. T. V. Graev. quibus multa similia a nostris hominibus et dicuntur et creduntur, optata magis quam inventa. Hoc si sensisset Pausanias, quomodo tandem illa scribere potuisset VIII. p. 369. τούτοις ̔Ελλήνων ἐγὼ τοῖς λόγοις (de Saturno equinum pullum pro love puero deyorante) αρχόμενος μὲν τῆς συγγραφῆς εὐηθείας ἔνεμον πλέον, ἐς δὲ τὰ Αρκάδων προςεληλυθώς (leg. προελ.) πρόνοιαν περὶ αὐτῶν τοιάνδε ἐλάμβανον· ̔Ελλήνων τοὺς νομιζομένους σου φοὺς δι ̓ αἰνιγμάτων πάλαι καὶ οὐκέτ ̓ ἐκ τοῦ εὐθεος λέγειν τοὺς λόγους, καὶ τὰ εἰρημένα οὖν ἐς τὸν Κρόνον σοφίαν εἶναι τινα εἴκαζον ̔Ελλήνων. Ergo manifestum est, physiologicas sacrarum fabularum interpretationes a nullo mysteriarcharum Pausaniae antehac propositas fuisse. Similiter

[ocr errors]

με

que λόγοι illi Aegyptiorum ἱεροι, quos Herodotus comme morat, maximain partem ita comparati sunt, ut non alte ex philosophia repetiti, sed ex ipsa fabularis historiae sentina hausti videantur; Διότι δὲ μέζον τε ἔχει τὸ αἰδοῖον ὁ Διόνυσος καὶ κινέει μοῦνον τοῦ σώματος, ἔστι λόγος περὶ αὐτοῦ ἱρος λεγόμενος ΙΙ. 48. quem ad Osiridis laniatum spectasse aliorum testimoniis constat. Neque minus ille, qui est de festis ignibus: ὅτου δὲ ἕνεκα φῶς ἔλαχε καὶ τιμὴν ἡ νὺξ αὕτη, ἔστι ἱρὸς περὶ αὐτοῦ λόγος λεγόμενος, quo Isidis errores declaratos fuisse apparet, mariti corpus cum lucernis quaerentis II. 62. Lucian. Dea Syr. IV. 88. ταύτην (EuTopam) Φοίνικες τῷ νηῷ ἐτιμήσαντο καὶ λόγον ἱρὸν ἐπ ̓ αὐτῇ ἔλεξαν, ὅτι ἔουσαν καλὴν Ζεὺς ἐπόθεε καὶ τὸ εἶδος ἐς ταῦρον ἀμειψάμενος ήρπασε. id. XV. 97. ἔστι δὲ καὶ ἄλλος λόγος ἱρος -- ότι "Αττις γένος Λυδὸς μὲν ἔην, πρῶτος δὲ τὰ ὄρ για τὰ ἐς ̔Ρέην ἐδιδάξατο καί μιν ἡ ̔Ρέη ἔτεμε, et cetera non ita multum diversa ab iis, quae Pausanias in Gallograecorum sacris repraesentari scribit, fabulae non admodum antiquae imitamenta. Inde est, quod Herodotus, quae de ceremoniarum argumentis accepit, απη γήματα appellat, tanquam in expositione rerum gesta

-

« PreviousContinue »