Page images
PDF
EPUB

342, B: Leg. VI, 618, E: 622, D. Plutarchi Symp. IV. p. 669, B: VIII, 710, D: Praec. Reip. 815, E: Malign. Herod. 855, B: Adv. Epic. 1092, E: Fab. Max. 175, A: M. Coriol. 253, E: Pelop. 280, F: Marcell. 303, C: Tib. Gracch. 831, É. Dion. Chrys. Or. VI, 109, B: 98, C: LXV, 600, D: LXXVIII. in. Aristid. Ór. Plat. I. Horum quidam emendantur: quod nunc referre lonP. 75. gum erat.

P. 285. Xenophontis verba, Hellen. V, 1, 10: va n Touлvoria naλeirai, imitatus videtur Procop. b. Pers. II, 27. p. 330, D: ἀμφὶ πύλας τὰς Σοΐνας καλουμένας ξὺν τοῖς ἑπομένοις ἐμάχετο· οὗ δὴ Τριπυργίαν καλοῦσι τὸν χῶρον.

Ρ. 289. Ο ἑκάστου δαίμων, ὅσπερ ζῶντα ειλήχει. Huc pertinet etiam disp. Iamblich. Protrept. p. 11.

P. 297. Ad argumentum de aequilibritate terrae referendus est Cic. N. D. II, 39: Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa, et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata. Eadem cum mundo communicatur ibid. 45: Quocirca, si mundus globosus est, ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur: contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium vergentibus: id autem medium infimum in sphaera est: nihil interrumpat, quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum. De Or. III, 45: Incolumitatis ac salutis omnium caussa videmus hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum ut coelum, terraque ut media sit, eaque sua vi nutuque teneatur. Ovid. Met. I, 12: Nec circumfuso pendebat in aëre tellus, Ponderibus librata suis. Ubi similia dat N. Heinsius.

P. 301. Julian. Or. V. p. 170, D. terram significans, eam dicit, τῶν ὄντων ἀποκάθαρμα καὶ τρύγα καὶ ὑποστάθμην.

Ρ. 308. Θέαμα εὐδαιμόνων θεατών. Geminum huic est dictum Plat. Phaedr. p. 346, C: μακαρίαν ὄψιν τε καὶ θέαν

sidov. Quod significat Jambl. Myst. Aeg. I, 12. p. 23: ἐν γὰρ τῷ θεωρεῖν τὰ μακάρια θεάματα, ἡ ψυχὴ ἄλλην ζωήν állárrera et totum locum perperam cum Metrodori Epicurei sententia continuavit Clem. Alex., aut librarius, in eius Strom. V. p. 614, B.

A

Ρ. 314. Τῇ ὑστεραίᾳ ἡ ᾖ τὰ ἐπινίκια ἔθυεν. Formam construct. attigit Bast. in app. ep. cr. Praef. p. VII.

P. 327. In Theophr. Hist. Plant. IX, 17, et Dioscor IV, 79, Chii dissensu codd. dubiam habent lectionem, ut pro iis Cei substituendi videantur. Nam et pronuntiand in his vocibus idem fere fuit sonus: et credibile est, Ceo

rum fuisse insigne prae ceteris studium colendae componendaeque cicutae, propter morem antiquitus apud eos vigentem, ut senes sibi sponte sumenda cicuta mortem expedirent. Quo de more tradit Strabo X, p. 744 seq. apponens Menandri versus: Καλὸν τὸ Κείων νόμιμόν ἐστι, Φανία, Ο μὴ δυνάμενος ζῆν καλῶς, οὐ ζῇ κακῶς: item Aelian. V. H. III, 37: Heraclides de Rebus publicis p. 516, ubi perperam Cois tribuitur, ut monet Holsten. ad Steph. Βyz. v. Ιουλίς. Omnino saepe in libris confunduntur Chii, Cei, Coi: quo pertinent dicta Villoisoni in Actis Ac. Inscript. T. XLVII. p. 325: et de prioribus duobus populis notum illud Aristoph. Ran. 1001: Πέκτωκεν ἔξω τῶν κακῶν, οὐ Χῖος ἀλλὰ Κίος. Itaque simile mendum susce pit Meleagri Epigr. CXXII, quod sub Antipatri nomine est in Anthol. Brod. III, 6. p. 312; unde distichon saltem apponemus:

Γήραϊ δ ̓ ἢ νούσῳ βίον ἔλλιπες; Ηλυθον ᾅδαν

Αὐτοθελεὶ, κείνων γευσάμενος κυλίκων.

Ubi istud κείνων, quod male habuit interpretes, mutandum in Κείων, i. e. Cea gustans pocula. Ad eandem causam pertinet, quod est ap. Stob. Floril. Tit. VII. p. 90, de Erasistrato, medico illo, ut videtur, quem alii Κείον, alii Κωον patria faciunt: Ερασίστρατος ὁ Χῖος ἤδη γηραιὸς ὤν, ἕλκος ἐπὶ τοῦ ποδὸς ἔχων· Εἶχε, εἶπον, ὅτι τῆς πατρίδος ὑπο μιμνήσκομαι· καὶ κώνειον πιων κατέστρεψε.

[ocr errors]

P. 330. Eldikius haee annotavit:,,in Greg. Naz, loco ἐπειδὴ δὲ προςηνέχθη τὸ κώνειον, δέχεται μάλα ΗΔΕΩΣ, non necesse quidem, ut scribatur, nescio tamen, an olim ad Platonis Plutarchique rationem scriptum fuerit IΕΩΣ. “

Ρ. 334. Συνέλαβε τὸ στόμα καὶ τοὺς ὀφθαλμούς. Alius etiam in adversariis erat locus Io. Chrys. Homil. Antioch. ΧΧ. p. 922, F seq.: ἡμεῖς δὲ αὐτὴν καταλείψαντες ἀπελευ σόμεθα, καὶ οὐκ ὀψόμεθα ἐκπνέουσαν, καὶ τὰς τελευταίας ἀφει σαν φωνάς, ἀλλ ̓ αὐτὴ μὲν καθ ̓ ἑκάστην ηὔχετο τὴν ἡμέραν ἡμᾶς δὲ (f. αὐτῆς) ὀφθαλμοὺς καθελεῖν καὶ στόμα συνελεῖν, καὶ περιστείλαι, καὶ τὰ ἄλλα πάντα πρὸς τὸν τάφον ἐπιμελή σασθαι κ. τ. 2.

Haec igitur nostrae editionis et descriptio fuit, et accessio. Quod si quaedam etiam sint recentiores Phaedonis editiones, quae ad notitiam nostram, non pervenerint, nec ad usum a nobis adhibitae sint: de quo statuere non possumus; non dubitamus fore, ut docti quidem et prudentes lectores, ea quae desunt nostrae operae, iis quae adsunt compensaturi sint.

3

σετ

[ocr errors]

XI.

Ch. A. Lobecki Dissertatio I. et II. de mysteriorum Graecorum argumentis.

[ocr errors]

(Regimonti Prussorum, 1820. pp. 10 et 8. 4to.)

De mysteriis Graecorum etsi multa passim docti indoctique scripserunt, illi testatae antiquitatis monimentis nixi, hi Sabinorum similes, quos fama est somniasse quod vellent), tamen si quis putat omnia veterum scriptorum testimonia collecta et composita esse, longe errat. Nam et ii, qui primi hunc locum commoverunt, quum et rude incultumque solum accepissent, nec instrumenta haberent satis idonea, non potuerunt omnia aequaliter elaborare; et qui his proxime successerunt, aliis potius omnibus, quam antiquitatis studiis exculti, Philosophi partim, Theologi alii, et nonnulli Quodlibetarii, peregrinantium modo pleraque in transitu speculati, sua potius quam Graecorum iudicia nobis expresserunt. Fuit, qui non melius posset facere, quam fecit. Sed plures errorum amor, quam errandi necessitas a vero abstraxit; quibus nihil aliud actum est, quam ut lectorem, oscitaturum scilicet, si per quotidiana duceretur, miraculis excitarent 2). Itaque si qui de Graecorum mythis et mysteriis aliquid sublime, admirandum et plane incredibile audire concupiscunt, his largissima_pabula parata sunt tum a sepultis illis fabulatoribus, Becano, Hardtio, Dickinsono usque ad Bryantium et Taylorum, quos si huius sapientiae amatores attingerent, mirarentur sibi tam obsoletas dapes apponi, tum ab his, qui post eos ad mythologiam perturbandam coorti sunt, qui credulorum aures modo nominum Indicorum et Islandicorum bombis complebunt, modo Lelegum et Pelasgorum philosophemata, modo Adepta Coptica et Arcana Memphitica recludent, denique sacris conditis ex pergulis suis tanquam ex antro Trophonio attonitos et stupentes dimittent. Verum hi de circo praestigiatores, qui, si coercitione sanari possent, iamdudum ab H. Vossio, Graeciae verissimo interprete, ad frugem reducti essent, praeter sua sibi philosophemata nihil attulerunt, quod non apud Meursium legissent, adeo quidem ut, si ille libellus e rerum natura sublatus foret, bonam copiam eiurare cogerentur.

Sed inter eos, qui de mysteriis Graecorum lectu digna scripserunt, maximum semper certamen fuit, rerumne 1) V. Festus 1. S.

2) Cf. Senec. Quaest. Nat. VII. 16

[ocr errors]

fortuitarum concursione, an sua virtute et conditorum sapientia tantam celebritatem consequuta fuerint, quantam nullum alterum sacrum habuisse constat. Nam et obscuris saepe ex causis atque levibus opinio quaedam famaque sanctitatis oritur, quae semel suscepta quotidie crescit, nec vulgi solum assensu sed intelligentium quoque iudiciis sustinetur. Et est tamen credibile, veteres scriptores, qui de mysteriis multa et honorifice praedicantes augustam illam Eleusinem tanquam commune totius Graeciae sanctuarium suspexere, non fortuitis neque futilibus rebus, sed ipsa eorum excellentia atque praestantia ad hanc praedicationem excitatos esse. Ergo igitur, quoniam hodie nihil praestantius habetur hominum institutione, mysteria arbitrantur a sapientibus quibusdam viris condita esse, ut essent tanquam seminaria' quaedam sapientiae, quibus sacra disciplina et sacerdotalis ad posteros propagaretur; quam disciplinam quum a vulgo explorate percipi posse diffiderent, non perceptam autem plus damni quam utilitatis habituram viderent, idcirco salubri providentia institutum esse, ut pauci tantum ingenii praestantia et virtutis perfectione excellentes, in huius secreti communionem adsciscerentur. Quonam autem in argumento fuerit haec secretior doctrina, inprimis magna hominum dissensio est, opinionumque varietas. Namque alii mysteriorum auctoribus hoc propositum fuisse contendunt, ut animos populari superstitione implicatos ab errore liberarent et ad eam religionem, quae supremi numinis cultu casto et pio continetur, traducerent, sed reipublicae causa, ne communes religiones turbarentur, multis quasi velis et involacris veritatem obtendisse. Alii in ea opinione sunt, ut initiatis spem immortalitatis per transennam ostensam fuisse existiment, quae et improbos absterreret a peccandi consuetudine et bonos confirmaret. Ab utrisque igitur requiro, quanam aetate hanc occultam doctrinam coepisse putent?" an a prima mysteriorum institutione, quae lasio Jovis filius in insula Šamothrace, Eumolpus Neptuni Eleusine condidisse fertur? Hoc qui affirmant, perinde faciunt ut pictores illi, qui Isaaci sacrificium pingentes, Abrahamum repraesentant sclopeto minantem. Hi si forte ab aliquo ob antiquitatis ignorantiam obiurgati sic responderent: pulveris pyrii usum longe ante Europaeos a Chinensibus perceptum esse ac potuisse fieri, ut multis retro seculis et iam Abrahami temporibus aliqua eius rei notitia glisceret et ut Abrahamus ipse, longe lateque peregrinatus, inventi particulam unde unde extricaret; haec ergo si dicerent et porro adderent, esse etiam inter

quaedam Hebraica et Chinensia nomina aliquam similitudinem et convenire quibusdam in rebus Chinensium et Hebraeorum mores (quorum omnium nihil negari potest) num improbius facerent, quam redivivi isti Hardtii, qui vetustissimis Graecis Brachmanarum et Chaldaeorum placita affingentes, nullum aliud argumentum afferunt, praeter illud pictorium, fieri potuisse, ut iam ante quater mille annos Indorum philosophi de rebus divinis eadem sentirent et traderent, quae in sacerdotalibus libris nuper ex alia lingua in aliam translatis tradita videmus, et ut haec decreta longo circuitu ab Indis ad Aegyptios, hinc in Graeciam, ubi vix ullos esse Indos notum erat, transfusa statim inter septa mysteriorum velut in sacrario quodam reponerentur, usque ad illud tempus, dum maturitas quaedam existeret serendae in vulgus philosophiae?

Hoc genus argumentandi qui respuunt, eo rediguntur, ut, qualemcunque demum doctrinain a mysteriarchis propositam putent, eius aliqua indicia in Graecorum scriptis quamtumvis obscure impressa ostendant. Antecedentium vestigia illo nos ducunt, unde prima mysteriorum indicia serpunt, ad sacra Cabiria. Quorum nulla est nec esse potest apud Homerum mentio. Sed qui primi aut secundum primos fabularum monimenta vicatim et oppidatim collegerunt, Hellanicus et Pherecydes, hi Cabiros Vulcani ex nympha Cabira filios tradiderunt (Sturz. p. 152.) non alio, ut videtur argumento, quam quod Cabirorum cultum insulis Thraciis, Lemno, Imbro, Samo, patrium et domesticum esse noverant, Lemnus autem, harum insularum maxima, Vulcani vetus erat diversorium fabricaque inclyta. Homerus autem, quum nullam earum silentio praetermittat, tum Lemnum, diutinam Graecorum stationem, saepissime commemorat, nulla tamen sacrorum mentione facta, quod satis indicii est, ea nondum sermonibus hominum celebrata fuisse. Idemque non solum mysteria nulla novit, sed ne principia quidem mysteriis praeludentia, orgia, piacula, sacerdotum collegia stata et hereditaria, Pallodiorum praesidia, tam inter Grajos quam barbaros. Sed ex eo, quod Pherecydes Atheniensis Proteum Cabirae patrem facit, Vossius ad Georg. IV. p. 864. coniecturam duxit, iam illis temporibus Cabirorum religiones mystico quodam fuco delibuta fuisse; quem facillime imbibunt ceremoniae turbulentiores et fanaticae, quales Asianas plerasque fuisse constat. Totus autem ille Thraciae angulus Deae magnae, eiusdemque frugiferae, infernae, sacris ex Asia transfusis oppletus erat, cuius ut nomina pro locis et temporibus diversa, ita etiam

« PreviousContinue »