Page images
PDF
EPUB

ulcisceretur et se suaque carmina contra illorum praepostera et maligna judicia defenderet. In qua causae defensione probe sunt distinguenda tempora. Primum Horatius scripsit Satiras, ut Bentlejus docuit: in quibus cum Lucilium eadem usus libertate, qua ille, teste Serv. ad Virg. Aen. XI. 61., de Ennio judicasset, reprehendisset, hac re eorum, qui Lucilium ex vero non aestimarent, offensionem et invidiam sibi contraxit, ad quam repellendam et judicium suum de Lucilio illustrandum confirmandumque omnis ejus spectat in Satiris disputatio. Nihil in his inique nimiumque severe dictum de Ennio aliisque antiquioribus Latii poetis. Jam vero serius accesserunt aliae causae, ex Horatii vita tum privata tum publica repetendae, quae efficerent, ut ejus carmina apud plebem aliosque, qui poeticam artem callere sibi videbantur, non in tanto essent honore, quantum ea mereri ipse Horatius crederet et persuasus esset. Hinc indignatio et bilis, qua tinctam veluti invenimus Ep. ad Maecenatem L. I. 19; hinc severitas, qua Criticorum (v. Ep. II. 1, 51.) de veteribus Latii vatibus judicium impugnat. Sed de his Criticis alio tempore disputabimus.

XLVIII. C. A. Lobeckii Diss. de Bello Elen'sinio. P. I.

[Regiomonti 1821. pp. 20. 4to.]

Phle

Priusquam de mysteriis Eleusiniis expressa, quae nuper colligere coepimus, veterum scriptorum testimonia recensere pergam, res paullo altius et a primis veluti fundamentis repetenda videtur, quo melius intelligi possit, quam tenui initio usum ad quantam famae celebritatem hoc municipale sacrum pervenerit. Cui quum multa similia condidissent in Graeciae urbibus Caucones, gyae, Dryopes, aliaeque gentes erraticae, neque omnino essent illis temporibus alia quam paganica sacra, solis gentilibus nota, fors tulit, ut pleraque illa cum extraneis confusa obliterarentur, Eleusinia autem tum demum e tenebris emergerent, quum a patrio et natali solo revulsa et ad alienigenas translata essent. Quam sacrorum Eleasiniorum adoptionem multo serius, ac rerum atticarum scriptoribus placuit, consequutam esse, tum utriusque civitatis bella, usque ad Solonis aetatem extracta (Herod.

1. 30.) manifestum reddunt, tum diutina regulorum Eleusiniorum ipsiusque urbis obscuritas, neque heroum natalibus connubiorumque commerciis nobilitatae, neque ipsi F: Homero cognitae. Quanquam ne hic multiscius antiqui tatis interpres inclytissimae apud posteros urbis nullam notitiam habuisse videretur, Rhetorum ingenia allaborarunt, in clypei fabrica II. XVIII. 509. quo loco divinus artifex duas effingit urbes, unam pacatam et feriantem, aliam infesto exercitu cinctam, Athenas et Eleusinem significari affirmantium. Sed versus hi sunt:

Ἐν δὲ δύω ποίησε πόλεις μερόπων ἀνθρώπων
καλὰς· ἐν τῇ μὲν ῥα γάμοι τ ̓ ἔσαν ειλαπίναι τε

τὴν δ ̓ ἑτέρην πόλιν ἀμφὶ δύω στρατοὶ εἵατο λαῶν.

ως

οἳ δἴσαν . ἦρχε δἄρα σφιν "Αρης καὶ Παλλας Αθήνη. quibus haec adscripsit Eustath. p. 1156. τὰς δὲ πόλεις ταύτας τὰς δύο Αγαλλίας Κερκυραίος Αθήνας φησὶν εἶναι καὶ Ελευσίνα. Δύο δὲ σπρατοὶ περὶ τὴν Ελευσίνα Φόρβαντός τε φησὶν ἐξ Ακαρνανίας καὶ Ευμόλπου του Ποσειδῶνος ἐκ Θρᾷκης. ἔνθα βοηθοῦσιν Άρης μὲν χάριτας αποδιδοὺς ὅτι ἀπελύ θη κριθεὶς ἐν Αρείω πάγω, Αθηνᾷ δὲ ὅτι ἡ πόλις αὐτῇ ἐπω νόμασται. Quemadmodum autem tum illa urbis obsessae effigies interpretes in discordias egit, ita quo consilio ambo exercitus in unum convenerint, diversis opinionibus disserunt. Τινὲς μὲν, ut idem scribit Eustath. p. 1159. 5., μια πόλει καὶ ἀμφοτέρους ἐπελθόντας φασιν, προερρήθη νοεῖν ὁ Κερκυραῖος σοφός. Οἱ δὲ ἕτεροι τὸν μὲν νὰ πολέμιον πάνυ τοῖς ἐν τῇ πόλει, τὸν δὲ ἕτερον οὐ λίαν Με τοιοῦτον. Hi igitur unum exercitum, Eleusiniis infestum, Atheniensium esse voluerunt, Martis ac Minervae auspiciis finitimos invadentium, alterum Thracum; quos Eumolpo duce Eleusiniis adversus Athenienses suppetias venisse ab Acesodoro traditum est. Agallias autem, qui eam urbem, quam Homerus quietam omnibusque pacis bonis florentem inducit, Athenas esse vellet, Atheniensibus quidem nullas in hoc negotio partes assignare potuit; quibus sublatis ne auxiliaribus quidem. locus erat, quum Eleusinios nullo nisi adversus Athenas bello externis auxiliis adjutos fuisse constaret, neque fas esset quidquam in medium afferre, quod ex toto fictum esse appareret. Ergo utrumque exercitum peregre advectum, unum Eumolpi, alterum Phorbantis ductu, contra Eleusinem arma conjunxisse statuit, castrisque in conspectu hostium positis, secum deliberasse, utrum magis ex re esset, ur

bem diripere, an salvam servatam habere cum veteribus colonis:

Δίχα δέ σφισιν ἥνδανε βουλή,

ἠὲ διαπραθέειν ἢ ἄνδιχα πάντα δάσασθαι. cujus verbi sententiam nescio an Heynius parum perspexerit, quum putat, oppugnatoribus id consilii fuisse, ut accepta bonorum parte altera ab obsidione absisterent, aliorsum iter flexuri. Nam si, quid erronibus consultissimum, quid ab iis, qui novas sedes quaererent, saepissime factum sit, requirimus, facilis conclusio est, hostium duces non aliam tulisse oppidanis conditionem, quam ut se suosque tectis ac sedibus suis reciperent, partitisque omnibus fortunis mixti habitarent indigenae advenis; sin rem in dubiam pugnae aleam committere mallent, passuros, quidquid sors belli obtulisset. Neque aliter sensisse existimo Agalliam, qui quum omnem horum versuum interpretationem ad antiquitatem Atticam accommodaret, publiceque esset recepta persuasio, Thracum multitudinem ab Eleusiniis in urbem civitatemque receptam esse, idem Eumolpo ac Phorbanti urbis potiundae consilium assignasse videtur. At oppidanos spretis conditionibus excursionem fecisse ad diripiendos hostium greges raptu viciniae collectos; hinc inter urbem et castra certamen coortum diuque incerto Marte, magna utrinque clade, pu- gnatum esse; quam rem illis versibus adumbrari pu

tabat:

Εν δ ̓ ἔρις, ἐν δὲ κυδοιμὸς ὁμίλέον, ἐν δ ̓ ὀλοὴ κὴρ ἄλλον ζῶον ἔχουσα νεούτατον, ἄλλον ἄουτον.

Hac enim in acie tum alios ab Eleusiniis occisos esse, tum Immaradum Eumolpi filium *) quem alii, nova veteribus miscentes, in bello adversus Erechtheum occubuisse ferebant. Pausanias I. 38. Τὸν Εἴμολπον ἀφικέσθαι ἐκ Θρά

uns

γενομένης δὲ Ελευσινίοις μάχης προς Αθηναίους, ἀπέ θανε μὲν Ερεχθεὺς, ἀπέθανε δὲ Ιμμάραδος ὁ Εὐμόλπου. και ταλύονται δὲ ἐπὶ τοῖςδε τὸν πόλεμον, ὡς Ελευσινίους ἐς τὰ ἄλλα Αθηναίων κατηκόους εἶναι etc. Eaque fama, atticorum scriptorum consensu excitata, in reliquum eo valuit, ut ab iis, qui Eumolpum duplicem vel triplicem non recepissent, Erechtheus duplicaretur, quod is Erechtheus, qui Orithyiae pater, Chionae avus, habebatur,

[ocr errors]

*) Οὗτοι γὰρ ἀπέθανον ὑπὸ τῶν Ελευσινίων Ιμμάραδος ὁ Εὐ μόλπου, Κλύτιος ὁ ̓Αγριόπου τοῦ Κύκλωπος, Εγρεμος ὁ Ευρυνύμου τοῦ μετὰ Φόρβαντος.

[ocr errors]

belli cum Eumolpo Chionae filio (Munk. ad Hyg. F. CLVII.) gesti dux dici non poterat. De quo Schol. Taurin. ad Phoen. 854. Εὔμολπος πολεμῶν τὰς Αθήνας ἐπὶ του νεωτέρου Ερεχθέως, ἐφονεύθη παρ ̓ αὐτοῦ. Έτεροι δὲ καὶ ἄλλοι δύο υἱοὶ (παρ' αὐτοῦ ̓Ερεχθέως) ανηρέθεντο ἐν ἐκείνῳ τῷ πολέμῳ συμμαχοῦντες Εὐμόλπῳ, Φόρβας και Αμμάραδος. cujus loci vitia a Matthiaeo tolerata facile emendantur, ἕτεροι in ἔπεσον mutato, ἀνηρέθεντο in ἀναιρεθέντες, deletisque, quae uncis inclusa sunt. Hoc igitur insiticio Erechtheo remoto Agallias, in ceteris antiquae famae vestigia tenens, rem eodem deduxisse videtur, ut praelium sequeretur pactio, Thracum in urbem receptio et coalescentis in unum gentis utriusque commercia. Phorbantem autem ab aliis quoque in belli Eleusinii societatem vocatum esse, argumento est hoc, quod ex Androne refert Harpocratio : Φορβαντεῖον ὠνομάσθη ἀπὸ Φόρβαντος τοῦ βασιλεύσαντης Κουρητῶν καὶ ὑπ ̓ Ερεχθέως ἀναιρεθέντος, neque causa suscepti adversus Athenienses belli latet, quum ille Neptuno ortus perhibeatur ab Hellanico (Sturz. Fr. p. 54.), Eumolpus autem eodem genere cretus non aliam ob caussam Atticae arma intulisse dicatur, quam quod Athenienses patris Neptuni tutelam adspernati fuissent. Ceterum quod Valesius ad citatum Harpocrationis locum et Sturzius in Hellaniceis Phorbanti imperium Curetum Euboensium imponunt, parum accurate faciunt. Namque ex septentrionalibus Graeciae partibus venisse, tum societas armorum cum Eumolpo inita, tum Agalliae testimonium confirmat, quod nobis non minoris videri debet, quam cujusvis scriptorum atticissantium, in hac praesertim Eleusiniarum fabularum corruptela. *) Thesprotum perhibet Anonymus scriptor de mulieribus, quae bello inclaruerunt, in Bibl. Vet. Lit. et Art. p. VII. p. 17. Φόρβας Θεσπρωτός Δημητρὸς ἐρασθεὶς καὶ βιαζόμενος τὴν θεὸν ὑπὸ τοῦ Διὸς ἐκεραυνώθη, **) cujus fabulae auctorem apparet oppugnationem Eleusinis, urbis Cerealis, in im

*) Paus. 1. 38. Ελευσίνιοι γὰρ ἀρχαῖοι, τῶν λόγων ἅτε οὐ προςόντων σφίσι γενεῶν, ἄλλα τε πλάσασθαι δεδώκασι καὶ μάτ λιστα ἐς τὰ γένη τῶν ἡρώων. Verba medio loco posita των λόγων - γενεῶν, etsi intelligi possunt, tamen impeditiora sunt quam pro Pausaniae simplicitate, paene ut dubitem, an ab illo γενεαλόγων editum, postremae autem syllabae primum per compendium, post integrae sed non suo loco scriptae sint.

**) Ad hoc commentum non semel sed saepius descenderunt mythographi, Apollod. III. 12. Ιασίων ἐρασθεὶς τῆς Δημητρὸς καὶ καταισχύναι θέλων τὴν θεὸν κεραυνοῦται.

Ita

plam Cereris vexationem convertisse, Denique nec Cure-
tum natio Phorbantis imperio subjecta, a tali facinore
aliena, Quo loco memorandum est, sepultas Graeciae
gentes et gentium familias, quarum nil nisi nomen ad
posteritatem pervenisset, fabularis historiae licentia in
daemonum naturam conversas atque in deorum coele-
stium ministeria translatas esse, ut, quasi satellites licto-
resque, actate parvos tutarentur, adultos stiparent, bel-
lantibus adessent et in ulciscendis inimicis adjuvarent,
unde cas omnium caelestium discordiarum consortes et
administros, alios aliis partibus adscriptos, videmus.
Cureles, fidissimos Iovis custodes, Junonis instinctu et
Baccho et Epapho insidias struxisse fictum est ab illis,
qui res gestas deorum enarrare ad historiae similitudinem
sibi proposuerunt, Quo in argumento quum Junonis
praecipuaa partes essent, hujus in persequendis. inimici-
fiis nulli promtiores reperiebantur ministri quam Curetes,
Euboeae incolae, hoc est, ejus insulae quam Junoni ob
veterem commorationem sacram dilectamque esse consta-
ret. Hic Epaphum natum, Argum occisum esse, quidam
scripserunt. Εtym. Μ. Εὔβοια - ότι τῇ Ισιδι εἰς βοῦν μετα
βληθείσῃ ἐκεῖσε πολλὰς βοτάνας ἡ γῆ ἀνεβλάστησε. Stephanus
Byz. 4oyovoa (dorice pro "Aovoa, Lelantii, ut videtur,
metalla) τόπος Ευβοίας, όπου δοκεῖ τὸν πανόπτην ὁ Ερμής
φονεῦσαι. Pari acumine antrum quoddam Βοὺς αὐλή di-
ctum ab eo nomen habere voluerunt, quod in eo loco
Io Epaphum enixa esset Strab. X. 8. quasi non aliis quo-
que in locis specus capaciores foallia et essent et dice-
rentur. Atque his fundamentis excitata est fabula; quam
Apollodorus refert II. 1. 3., Epapho in lucem edito Ju-
nonem per populares suos, Curetes, periculum inten-
disse; fraudis ministros a Jove peremtos esse.'
Jam ope-

rae est animadvertere, quam prope eodem modo bacchi-
carum rerum exornatores scenam instruxerint. Sed prius
admonendum, Deum Liberum cum Epapho plurima ha-
bere communia, ortum e pellice matre, odium novercae
et sedem infantiae Eubocam; denique eundem a nonnullis
Epaphum ipsum perhiberi Isidisque progeniem, Ulpian.
in Dem. c. Mid. p. 174. Οἱ μὲν Πάνδια) Διὸς ἑορτὴν
Oi
ἐνόμισαν, οἱ δὲ Πανδίαν τὴν Σελήνην νομίζουσι. Ηγον οὖν
καὶ τῆς Σελήνης ἑορτὴν μετὰ τὰ Διονύσια, ἐπειδὴ Διονύσου
ἀδελφὴ ἡ σελήνη, εἴπερ τὸν Διόνυσον καὶ ̓Απόλλωνα καὶ "Ηλιον
καλοῦσιν. ̓́Ενιοι δὲ παῖδα Σελήνης τὸν Διόνυσον. Εt hoc ap-
prehenso Pragmatiei quartum Dionysum commenti sunt,
Jovis et Lunae filium, cui sacra Orphica instituuntur
Cic. N. D. III. 23. Quod quorsum referendum sit, nec

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »